Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ostendimus in [Elaborato Status actualis §-pho 11.] et [88.] quod
Status Germanicarum Provinciarum priori seculo, dum formali adhuc comitiorum jure
gaudebant, ultra ordinariam mediam adhuc tricesima producta Hungarica
gravaverint, peculiaremque ex hoc proventu fundum publicum sibi creaverint.
Quod in diaeta 1625. Status Hungariae una cum Principe novi hujus oneris sublationem
decreverint. Quod lege hac indubie, quia Status Germanicarum Provinciarum eidem non
acquieverunt, in effectum non deducta, in Diaeta 1635. legislatio Hungarica perfectum
reciprocum constituerit, idest et producta Germanica eidem mediae
tricesimae subjecerit, et peculiarem inde pro exsolvendo veterano confiniario
milite fundum conflaverit, quod et ordinaria et media
tricesima , quae insimul 5. pro 100 portorium efferebat, subinde in Aerarium Regium
devoluta, Status Germanicarum Provinciarum iterum ultra hoc portorium producta Hungarica
novis impositionibus , quas provinciales appellabant,
gravaverint, et quem antea in media tricesima 1196 habuerunt fundum
ad impositiones has transtulerint; quod legislatio Hungarica nullum quidem
reciprocum relate ad has impositiones constituerit; in Diaetis tamen 1723. et
1741. Status Hungariae liberam productorum Hungariae in Germanicas Provincias inductionem,
id est impositionum harum sublationem adurserint; ejus vero temporis Imperantes id semper
ad suscipiendum cum Statibus Germanicarum Provinciarum tractatum
relegaverint, quin tractatus ejusmodi unquam sit subsecutus; denique quod impositiones hae
hodiedum durent, uti id ex [ejusdem Elaborati §-pho 57.] et [59.]
apparuit.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|