Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed quid nos e reali potestatis legislativae exercitio adeo facile emovit? Huius enim vero causae partim in potestate executiva, partim in primis eius instrumentis, partim in nobis ipsis et, ne quid dissimulemus, partim in ipsa etiam constitutione nostra sita fuit. Nimirum ea est humani animi indoles ut, qui executivam, id est supremam, obtinet potestatem, limitibus potestatis legislativae se constringi illibenter patiatur; ut comitia differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.