Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quae autem ad status in hoc reali legislationis exercitio futuris etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps obtigerit, qui genuinis sanae philosophiae principiis imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis laesae maiestatis nomen sustulit, poenam vero amissionis bonorum a rapacitate fisci ortum sumpsisse agnovit, qui denique primus omnium, qui inde ab orbe condito imperarunt, principum tantam innocenter pressae humanitatis compassionem habuit, ut peculiare constituerit aerarium, e quo indemnes reddantur ii, qui per infelicem aliquam circumstantiarum complicationem in criminalem inciderunt quidem quaestionem, subinde tamen per iudicium innocentes sunt declarati. Sub pio hoc principe, cum rara (ut de Traiano Plinius ait) temporum felicitate sentire quae velis et, quae sentis, dicere liceat, non erit difficile omnia ea, quae ad excludendos a reali legislationis exercitio status contulisse supra ostendimus, submovere sicque efformandam in his comitiis constitutionem ita praemunire, ut nullus etiam successorum eius eam amplius evertere possit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.