Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Altero statim a solutis postremis Hungariae comitiis anno potestas executiva novum, invitis
regni huius statibus, ad instar locumtenentialis consilium erexit, 1052 illud primum
Varasdini defixit, tum Zagrabiam transtulit, postremo cum locumtenentiali coniunxit; quasi
dicasteria erigere, transferre, coniungere, separare, ad legislativam non pertineret
potestatem; eodem et subsequis annis potestas executiva magnam Crisiensis, Zagrabiensis, et
Syrmiensis Comitatus partem per commissionem sic dictam aulicam statui militari ita
incorporavit, ut provinciales ad actum hunc deputati non ad consulendum, sed tantum ad
informationes praestandas adhibiti fuerint, ac ea quidem, quae de Syrmiensi et Zagrabiensi
decerpta sunt, re ipsa confiniis adiecta fuere, ea tamen, quae de Comitatu Crisiensi
resecabantur, non confiniis regni, sed constituto in meditullio iurisdictionis politicae, sic
dicto Varasdinensi Generalatui addicta, atque ita addicta sunt, ut iam una eius fimbria
Zagrabiensem plane Comitatum a Crisiensi intersecet, quasi iterum erecta alioquin e bonis
nobilium confinia regni coordinare eademque seu restringere, seu extendere non pertineret ad
potestatem legislativam, aut vero quasi liberum esset potestati executivae sub arbitrario
necessitatis publicae nomine possessores e bonis suis erga arbitrariam iterum aestimationem et
bonificationem etiam invitos proturbare.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|