Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ad b) cum in Hungaria distinctum a Germanicis Provinciis publicorum onerum
systema vigeat, haec ad invicem comparare et quae Monarchiae utiliora sint? disquirere
invidiosum videtur. Quin tamen spinosam hanc discussionem 1180 ingrediamur,
quaestio illa: an Hungaria vel vero Germanicae Provinciae graviora publica onera
supportent? vel a posteriori facile decidi potest; constat enim e theoria
impositionum publicarum quod ad quaestionem hanc decidendam non sufficiat physicam tantum
respectivarum impositionum quantitatem comparare, sed quod insuper harum ad
internas respectivorum incolarum vires proportio in considerationem venire
debeat. Ut horum vires universim eruantur, non est opus specifica singuli
individui facultatum conscriptione; sufficit ut id eruatur, an in Germanicis Provinciis,
vel vero in Hungaria major sit circulantis pecuniae massa , circulationisque
celeritas ? Ad id autem determinandum nullum datur tutius politicum
thermometrum, quam melior aut deterior respectivorum incolarum subsistentia. Cum enim
impositiones publicae praeferenter, et durioribus etiam mediis, exigi soleant, si post has
depuratas Germanicarum Provinciarum incolis tantum superest ut cum mediocri industria plura
vitae commoda sibi possint procurare, Hungariae vero incolis vix tantum remanet ut cum
eadem mediocri industria necessaria vitae subsidia comparare possint, jam tuto statuere
licet quod in Germanicis Provinciis major sit quam in Hungaria et circulantis pecuniae
quantitas et circulationis celeritas ; contendamus jam illarum
pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum
conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in
Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario
subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|