Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere potest. Quinam hi relate ad Hungariam canales sint, in toties provocato Elaborato ยง 88. in specifico ostendimus; ostendimus etiam quod levissimo calculo politico canales hi totum activum commercii absorbeant; ostendimus denique quod omnes hae pecuniae non in exteras sed iterum in Germanicas Provincias refluant. Apparet itaque quod metus exhauriendarum, si favorabilius pro Hungaria vectigal constituatur, Germanicarum Provinciarum nihil realitatis habeat; quod aequum non sit, ut sub hoc praetextu Hungaricum commercium Germanicis Provinciis instar coloniarum ex integro subordinetur; denique quod ratio haec obstare non posset, quominus justissimus Princeps mox proponendis favorabilioribus tantisper vectigalis principiis benignum suum assensum praebeat.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.