Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde
independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in
suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut
a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali
reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica
legislatio, ne producta Hungariae impositionibus provincialibus,
artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal
Germanicum graventur, dum haec in Germanicas Provincias invehuntur. Id autem reciproce
constituere omnino potest, ut Germanica producta et artefacta iisdem oneribus subjaceant,
dum Hungariae inferuntur. Verum si reciproca ejusmodi onera 1184 stabiliantur,
evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc
res ad tractatum devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem
aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum
articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali
concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur,
uti id in [Elaborato Status Actualis ยง 12.] explicuimus.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|