Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica legislatio, ne producta Hungariae impositionibus provincialibus, artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal Germanicum graventur, dum haec in Germanicas Provincias invehuntur. Id autem reciproce constituere omnino potest, ut Germanica producta et artefacta iisdem oneribus subjaceant, dum Hungariae inferuntur. Verum si reciproca ejusmodi onera 1184 stabiliantur, evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc res ad tractatum devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur, uti id in Elaborato Status Actualis ยง 12. explicuimus.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.