Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In regnis, quae longinquas colonias fundarunt, necessitas ipsa eas leges expressit: 1-mo. Ut coloniae producta sua nullas aliorsum quam in regnum, quod illas fundavit, distrahere possint. – 2-do. Ut praeter opificia primae necessitatis nullas fabricas erigere audeant. – 3-io. Ut omnes, quibus opus habent, merces tantum a regno fundatore emere teneantur. Leges hae eum suapte effectum producunt, ut ipsum oeconomiae commercium, tam cum exoticis articulis, quam et cum coloniarum productis, penes regnum quod eas fundavit permaneat, id est, quod si fundator regnum tales, quas colonistae optant, merces non habeat, ejus mercatores has ab exotico procurent et illas colonis cariori vendant; si vero vicissim hi plura, quam fundator regnum egeat, producta adferant, tunc iterum hujus mercatores haec vili pretio coemant et deinde in alias provincias cariori divendant. Partiales licet admodum hae leges in systemate coloniarum quodam modo excusari possunt; fundator enim regnum in primam coloniarum deductionem , dein impopulationem et cultivationem ingentes sumtus profundere debuit, et cum hae longinque distent, earum defensio majoribus adhuc expensis venit; has autem resarciendi nullus alius quam indirectus hic modus superest. Et tamen an durum hoc systema vel quoad colonias , postquam tantisper convaluerunt, retineri expediat? exemplum coloniarum Anglicanarum dubium effecit. Cum Hungaria propriam habeat legislationem, principia haec relate ad eam per leges stabiliri non potuerunt. Verum remota per aliquod tempus ab influxu conficiendi Hungarici vectigalis legislatione, ipsa ferme haec principia partim Germanici, partim etiam Hungarici vectigalis via indirecte inducta sunt: nimirum, nulla lex fabricas in Hungaria prohibet: per elevata tamen necessariorum ad eas (si, quod saepe evenit, ab exotico, aut e Haereditariis Provinciis peti debeant) materialium inductionis portoria impeditamque artefactorum Hungaricorum in Germanicis Provinciis invectionem, ne fabricae in Hungaria exsurgere possint, effectum est, uti id in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 55. ostendimus. Nulla etiam lege Hungari ad procuranda sibi unice e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem idem magna sui parte procuratum est, ut id in eodem Elaborato quoad tabacam §-pho 32. quoad lanam vero, gallas quercinas , cineres clavellatos , pelles leporinas , cutes vitulinas , caprinas , et ovinas §-pho 59. ostensum est. Cum tamen 1176 principia haec generaliter ad omnes, uti quoad colonias usu venit, articulos extendi non potuerint, neque oeconomiae commercium in Germanicas Provincias poterant adhuc derivare. Verum scopo huic alia iterum via in vectigali prospectum fuit; nimirum invectum et pro Germanicis tantum quaestoribus reservatum naturalisationis beneficium, eum, ut in provocato Elaborato §-pho 55. 57. et 59. ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii oeconomiae cum exoticis productis ad Germanos quaestores sit derivata. Ipsum cum bobus, praecipuo producto Hungarico, oeconomiae commercium, propter grave, quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex ejusdem Elaborati §-pho 58. perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis systema a coloniarum systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi moderno vectigali, notabile tamen activum commercium quotannis habeat, uti id tricesimales tabellae remonstrant; adeoque quodsi favorabile insuper vectigal obtineret, maximam circulantis pecuniae partem ad se adtraheret, sicque Germanicas Provincias exhauriret; deinde quia Germanicae Provinciae longe majora atque Hungaria onera sustinent, adeoque justum videatur, ut pro his fundus per favores vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia continerent, assentiatur.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.