Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Relate ad 1-um nempe: qui tricesimam solvere debeant? Ostensum jam est in Elaborato status actualis ยงยง-is 52. et 88. quod ante Sigismundum legislatio domesticos mercatores a dependenda tricesima exemerit; quod illi sub hoc rege eidem denuo subjecti, et a portorio hoc distinctus fundus conflatus fuerit; denique quod sub ipso adhuc hoc rege illi ad priorem immunitatem iterum repositi exstiterint 1405. Articulo 17. Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557. Articulo 16. quod tamen postea, nempe 1647. Articulo 38. mutatum fuit.

Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.