Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Neque velim vos ita arbitrari quasi simulare tantum aut repulsam verbis officiosis tegere
actus sit politicae; immo sinceritatem per se (ut more philosophi loquar) illa ex eventu
tantum politica intendit; meministis enim me politicam praecepta dixisse quae doceant qui in
hac aut illa circumstantia prudenter sit agendum. Itaque dum res exigit tegere consilium, id
ipsum actus est politicae; contra dum aliud fert circumstantia, politicus aliud faciet ut, si
sincero quodam dicto ad merendam alicuius, qui sinceritate delectetur, gratiam opus sit, sane
tum sinceritas actus politicae erit, quippe idem et prudentiae est. Quo planius perspicitur
quam parva inter utrumque sit differentia nisi, subtilius si loquar, dicere velim omnem
politicae actum et prudentiae esse, non omnem vero prudentiae actionem et politicae esse;
quippe quae insuper quandam ingenii inventionem exigat. Sed haec qui aestimata sint, in parvo
discrimine ponam; id constare abunde puto eos, qui politicam meditati sunt, nonnisi prudentiam
docere voluisse, pessimo licet fato quod ad fraudes deinde pleraque sunt traducta.
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1749]: Operum omnium tomus I, versio electronica, Verborum 68552, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [skrl-1.xml].
|