Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Hinc quoque promanavit reginae imperatorisque visendorum horum locorum anno superiori insinuata, hoc autem anno terminanda visitatio, atque inde per Croatiam augustorum reditus, ut nempe et has sumptuosas viderent Fluminenses fabricas et portuum extruendorum Buccari, Bukariczae et Tergesti loca; nоn minus et audirent lamentantem populum viderentque, num in effectu tot tantaque illata sint damna, uti populus repraesentare non cessabat et regina sibi cordi sumpsisse videbatur. Profecto sive in veritate sive ad populi dolorem leniendum (uti patres Capucini mihi retulerunt) rumor ibi publicus fuit, loca illa Sztari grad ad Licam et Corbaviam, Venetis tradita, reginam revindicaturam annis plane. Hinc etiam fuisse demandatum Petazzio, ut violentias a popopulo inferri Venetis toleraret, et in effectu cum caedibus patratae sunt. Porro uti constituta fuit voluntas reginae imperatorisque partes has invisere, sic ministerii Viennensis maximum studium visitationem hanc impedire. Proinde primo viarum objiciebatur incommoditas, et superiore anno 1754. cursores inspectoresque missi, qui ad ministrorum vota et sic ducti sunt

-- 241 --

per subalternos, ut impossibilitatem depingerent et viderent. Et hanc ipsi ad ministrorum vota Viennae repraesentarunt. Sane notorium hic omnibus est, postquam inspectores illi aulici ex Carolostadiensibus partibus Zagrabiam appulissent, per Busan, uti anno superiori notatum, Zagrabia per Bosakovinam Crisium ducti sunt, inde Ludbregiuum per devia et montes, Ludbregino jussu locumtenentis per ejus secretarium Mathiam Plovanich per Topliczae montem atque Bedniae decursum, ut in pago Mohgienecz, spectante ad Novi Maroff ac infra arcem Chanievo sito, exirent, inde ducti ad Oranje et per viam Granensem Varasdinum. Iter hoc insolitum depictum pro Varasdinensi, qui Zagrabia Varasdinum proficisceretur, quis secus concipiat, quam ex condicto et ministerio Viennensi disponente monstratum, ut videlicet regina aut hac visitatione deterreretur, prouti in effectu sic a submissis inspectoribus fuit Viennae repraesentatum et depictum. Cum porro, hoc non obstante, regina semet declarasset, (informata eatenus a Saurer et aliis) quod absolute videre haec omnia velit, illaque transire via, qua et alii transirent, spemque sibi esse, vias has superaturam, sicuti et caeteri superarent, remque hanc pro absoluta regia determinatione edixisset, ut, Novembri et Decembri mensibus anni 1754. evulgata talismodi absoluta regia voluntate, dispositiones pro excipienda | 334 debite regina a singulis fierent; ministerium porro Viennense impedire secus iter hoc non posse videret, quam bellicis tractatibus, inferendi belli Borusso tempus ad esse svadere cepit et de alleatis cogitandum, praecipue quia Gallia jam in aperto cum Anglia discrimine foret et bello, pro occupato a Gallis Dunkerken loco ibidemque exstructo praesidio. Ex his ergo cogitationibus et observationibos necessariam esse Augustorum domi et Viennae moram. In effectu toto hoc 1755. anno Viennae de his cogitabatur, et foedus illud, celebre intra Galliam et Austriam sequenti sive 1756. subscriptum promulgatumque anno cudebatur, ob quas res augustissimos Viennae remanere oportuit. Descripti supra tumultus anno hoc 1755. in Croatia enati ad vota, uti svadent circumstantiae omnes, Viennensis ministerii. Equidem consideratione non caret neglectus ille praesidiorum et poenae reis debitae ob trucidatos officiales totiusque criminis dissimulatio, atque hinc plurium tumultuum, qui subsecuti sunt, occasio, a mense Januario ad finem Aprilis, terminum videlicet reginae adventus. Pluraque alia.


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.