Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Unde manarit, ut regina partes has videre voluerit. Ministerium studet, ne praemissa videantur.)
Hinc quoque promanavit reginae imperatorisque visendorum horum locorum anno superiori insinuata, hoc autem anno terminanda visitatio, atque inde per Croatiam augustorum reditus, ut nempe et has sumptuosas viderent Fluminenses fabricas et portuum extruendorum Buccari, Bukariczae et Tergesti loca; nоn minus et audirent lamentantem populum viderentque, num in effectu tot tantaque illata sint damna, uti populus repraesentare non cessabat et regina sibi cordi sumpsisse videbatur. Profecto sive in veritate sive ad populi dolorem leniendum (uti patres Capucini mihi retulerunt) rumor ibi publicus fuit, loca illa Sztari grad ad Licam et Corbaviam, Venetis tradita, reginam revindicaturam annis plane. Hinc etiam fuisse demandatum Petazzio, ut violentias a popopulo inferri Venetis toleraret, et in effectu cum caedibus patratae sunt. Porro uti constituta fuit voluntas reginae imperatorisque partes has invisere, sic ministerii Viennensis maximum studium visitationem hanc impedire. Proinde primo viarum objiciebatur incommoditas, et superiore anno 1754. cursores inspectoresque missi, qui ad ministrorum vota et sic ducti sunt
per subalternos, ut impossibilitatem depingerent et viderent. Et hanc ipsi ad ministrorum vota Viennae repraesentarunt. Sane notorium hic omnibus est, postquam inspectores illi aulici ex Carolostadiensibus partibus Zagrabiam appulissent, per Busan, uti anno superiori notatum, Zagrabia per Bosakovinam Crisium ducti sunt, inde Ludbregiuum per devia et montes, Ludbregino jussu locumtenentis per ejus secretarium Mathiam Plovanich per Topliczae montem atque Bedniae decursum, ut in pago Mohgienecz, spectante ad Novi Maroff ac infra arcem Chanievo sito, exirent, inde ducti ad Oranje et per viam Granensem Varasdinum. Iter hoc insolitum depictum pro Varasdinensi, qui Zagrabia Varasdinum proficisceretur, quis secus concipiat, quam ex condicto et ministerio Viennensi disponente monstratum, ut videlicet regina
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.