Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ex parte Tyrolis ducti per cacumina montium, ut omnium singulorumque obversari possint oculis, inter has potentias limites sunt, ubi Veneti dorsum rupium et lapidum amisisse referuntur; antea enim totum montem ad vallem usque possidebant, nunc dorsum aquilonare venit Austriacis, australe Venetis. In Forojulio et Carnia prata, agri, silvae et | 331 pagi integri ad Goritiam prope data sunt Venetis. Ex parte demum Croatiae, sive Licae et Corbaviae, districtus totus, Sztari grad vocatus, datus resignatusque est Venetis, et ducti aeque per cacumina montium ibidem metales. Quae res tumultui illi Carolostadiensi in Lica supradescripto occasionem praebuit, quia miser ille populus occasione intertenendarum ovium privatus est. Pars enim illa meridionalis, quae Venetis insulis obtigit, pascua habuit et ferebat, ut nunc ista a Venetis emere oporteat. Processit hinc etiam illa Kleffeldiana contra generalem olim Scherzzer, quod aulam decepisset, lamentatio, et regimine uno fuisset praemiatus. Aula demum ipsa, licet tardius, edocta est ex lamentis et repraesentationibus subditorum, qui sua amiserunt, aliud esse et longe distinctum, limites ex carthis ponere, et aliud ex visu et terreni ipsius consideratione. Ultra autem ac praeter praemissa de Fluminensi illa cerae et sacchari item aquavitae aliarumque rerum fabrica et commerciis actum permissumque imperatori, immanibus sumptibus ingens Flumine ponere aedificium, has ad res deserviturum, lege ea, quod exmittendae inde naves in Asiam aut Africam per mare Adriaticum liberam habiturae sint sub imperatoris insigniis navigationem portubusque gavisurae. Qua de re et cum Algerinis plane fuit transactum, liberaque futura navigatio sub imperatoris insignibus et cum illis stabilitum, terve, ut fide digne intelleximus, navis caesaris Fluminensis in Aethiopiam plane his annis profecta est. Et non solum libera futura quod sit per Adriaticum navium caesaris exmissio, sed et illarum, quae canas pro saccharo, terram item carbonariam aliaque fabricis Fluminensibus necessaria conducerent. De Aquileja quoque et illis Lombardiae partibus, quae antea ab Aquilejensi patriarcha dependebant, cum magna fuisset quaestio, Venetis nulla ratione admittere volentibus, ut a Goritiensi dependeant et illum pro superiore agnoscant, sed nec aula nostra, ut patriarchae Veneto immediate subdantur, Benedictus XIV. Romanus pontifex tandem sic constituit, ut Goritiae sit archiepiscopatus ejusque sint suffraganei Labacensis et Tergestinus

-- 239 --

. Aquilejae autem vicarius resident apostolicus, et ille sub hoc titulo et illi praesit ecclesiae et aliis Lombardicis Venetae ditionis. Et quamvis haec res, ut successive prodiit, ex mutuo inter Venetos et Romanam curiam tractatu facta fuerit, ut videlicet res aliae, cum Austriacis actae. firmae remanerent, neque ob hanc difficultatem impedirentur, discordiam tamen inter Ventos et Romam apparentem publico peperit. Papam enim nil disponere posse, etiam in rebus ecclesiasticis, in ditionibus rei publicae Venetae, allegabant Veneti, consequenter neque episcopum Veronensem aliosque vicario illi apostolico Aquilejae futuro subjicere, quia hinc facile jurisdictio papae in reliquas reipublicae ecclesiae peti posset. Papa ะต contra hanc in disponendis gubernandisque ecclesiis arrogatam autoritatem nullam esse dicebat, petebatque hanc sibi probare jure. Eoque res ad apparentiam ibat, ut bellum intra Venetos et Romam futurum praedicaretur, quod nihilominus non evenit. Principes tamen ipsi Europae ad conciliandos hos apparentes inimicos suum offerebant studium. Resque ad mortem papae Benedicti, 1758. secutam, ita sine bello emansit.

332
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.