Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Hoc quoque anno celebris commissio intra Venetos et Austriam quoad limites intra utrosque, hoc demum anno absoluta terminataque in effectu est. Fuit haec ab annis prope 12 anterioribus ab una quaestione et parte ad aliam tracta, et negligentius, vel, potius dicam, ex parte Venetorum astutius protracta. Quam hic nos in tantum notamus, in quantum de illa a diversis personis religiosis et aliis audivimus, consequenter aliud notare non possumus, quam quae

-- 234 --

referri nobis audivimus. Ut autem cognosci valeat fundatius, rem altius accipere oportuit. Proinde teste Ughello: Italiae sacrae tom. 5. pg. 12. et 1079. apud Pichler Joseph. Alboino duce circa annum Christi 568. irrumpentibus in Italiam Longobardis, Paulinus, Aquilejae et consequenter totius Forojulii, Carniae et Carinthiae patriarcha, cum omni thesauro in vicinam Gradi insulam se recepit. Ubi ipse successoresque ejus, Probinus et Helias residebant. Circa 580. annum Helias a Pelagio papa breve accipit, ut sedes patriarchica et titulus Aquilejensis Gradum transferretur, hoc ipsum suffraganeis episcopis in synodo acceptantibus et comprobantibus.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.