Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sed inconsiderata et, ne dicam, imprudentia fuere haec domini Raffay et officialium (a Schytaroczio commissioni detecta cum scripto quodam manu domini Raffay, quo episcopalium subditorum, item Draskovichianorum onera cum Montis Claudii conferendo notaverat, fine eo, ut per hos etiam protegeretur et ab oppressione eliberetur, exhibito) consilia. Equidem primo, cum conscriptio ipsa adinvenerit, homines Montis Claudii bene possessionatos esse, amplissimis provisum terris et beneficiis aliis, testimonio commissionis conscriptionalis, felicius regulationes suas tueri valuisset, quam contra eandem ordinatam, manutentura foret tanquam rem, quae aerarium regium sublevanda credebatur, consequenter indagaturam quis obsistat. Eo quidem magis, quod ipse conscriptor exstiterit et se exsolvi voluerit, caeteros autem privatos salario, sive demum populum illum, quen his non movendum scire, poterat. Cum enim populus ille oppido Kutinja et comitatui Posegano advicinaretur, in quo comitatu neque per quantum contributionale exhauriri semet lamentarentur, nec contra illud murmurarent, facile perspicere debebat, a se nec Monti Claudio hoc persvadendum, prouti nec persvasit. Exempla enim magis plebem movent quam verba. - Et in effectu, esto plena panegyri mensibus Octobri, Novembri, Decembri, plebi illi officiales odia contra conscriptionem instillavissent suamque protectionem depraedicassent, non solum ad speratam obedientiam et Raffajanarum regulationum acceptationem eos non moverunt, quin ad majorem inobedientiam. Consultationes occultas et privatas a plebe sibi impositas impositiones, quin qualiter occasione conscriptionis ad occultandas facultates suas subinstructi per officiales fuerint, homines ipsi prodebant et pandebant. Profecto vecturas, triturationem aliaque hoc jam authumuo deprecati sunt.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.