Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et haec sunt, quae tam circa interimalem, quam et stabilem, successive elaborandam, urbarialem regulationem benigne resolvenda fidelitatique vestrae, fine procurandi celerioris effectus, hisce elementer significanda duximus, pronum fidelitatis vestrae in exsequendis benignis ordinationibus

-- 230 --

nostris obsequium atque distinctum ejusdem in promotione summi servitii nostri caesareo regii publicisque regni commodis procurandis zelum nobis abunde cognitum habemus, ut adeo de studiosa fidelitatis vestrae in his, conformiter benignae intentioni nostrae, pertractandis contentione minime dubitemus, sed et dominum comitem banalem locumtenentem, ut incumbenti sibi muneri et obligationi debite satisfaciat, summam curam velut hactenus ita imposterum quoque babiturum, plenarie confidimus. Id |323 unum adhuc monendum occurrit, quod, si praeter praededucta quid amplius adhuc, sive circa interimale sive vero stabile urbarialis regulationis opus, fidelitati vestrae, aut comiti banali locumtenenti, aut ipsis demum regni statibus et ordinibus, adhinc ordinandum occurreret, (quem in finem acta praelibatae commissionis nostrae caesareo regiae, in quantum hanc in rem deserviunt, hisce annectimus), illud medio fidelitatis vestrae demisse repraesentari volumus. Acceptura demum fidelitas vestra ulteriorem superinde quoque benignam resolutionem nostram, gratia in reliquo et clementia nostra caesareo regia eidem fidelitati vestrae benigne et jugiter propensae manemus. Datum in archiducali civitate nostra Viennae Austriae die 8. mensis Novembris anno domini 1755. Maria Theresia m. p. Comes Leopoldus de Nadasd m. p. Andreas Moritz m. p.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.