Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Ad octavum accedimus tumultum. Erat iste Montis Claudii, vulgo Moszlovo hominum. Hi uti ab annis anterioribus impopulabantur desertaque exstirpabant, sic ditandorum fuere occasio Erdoedianorum officialium, neque obiere servitia alia, ac quod omnium singulorumque dominio pendissent decimas et vigilias quasdam ad arcem et, si necessum fuisset, etiam ad banderium ivissent. Erat enim antiquitus Monoszlo arx, quam Thomas primo Erdoedy 1590. Turcis eripuerat, dein Sigismundus. Et quia undique confiniariis cingerentur, ad praestandas vigilias adigebantur, atque qua homines praesidii olim finitimi adeoque qua castrenses considerabantur. Circa annum 1746. Mathias Markovich, comitis Georgii Erdoedy bonorum Sclavonicorum praefectus, diruta illa veteri arce, novam quadriangularem e fundamentis erigere incepit pro suo tantum comite. Qua occasione plebs, ad comitem Georgium spectans, laboratoribus et impensis admodum gravari coepit. Ipsi enim et fundamenta fodere et implere antiquas fossas collesque planare debebant; insuper fornaces latericias facere, conducere, prouti etiam calcineas pro impensis murariorum contribuere, verbo funditus non solum arcem amplam, sed etiam accessoria aedificia omnia cum alodio, horto, granariis exstruere. Quare sic populus gravatus exstitit, ut lamentaretur, agrosque et campos suos negiigeret. Et quia portionum comitum Ladislai et Ludovici homines talibus aedificiis gravati non exstitissent, at duntaxat homines Georgii, ideo non solum intra ipsos Montis Claudii homines dissidia erant, sed vel maxime inter partium singularum officiales. Cum enim terrae aliaque tenuta intra familiam divisa non forent, sed jam collectas congregatasque decimas sic dividerent, ut comes Georgius medietatem acciperet, alia medietas intra Ludovicum et Ladislaum comites divideretur, porro medietas hominum comitis Georgii ob labores praeinsinuatos vix aliquid laboraret, officiales dominales ipsi eatenus murmurabant inferrique injuriam dicebant.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.