Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Jellachichii exacerbatum capitulum Franciscanis summas omnes enumeraverit, quae dein pluribus annis haeserunt et eorum onerarunt syndicos ad curam et processuales expensas, quas antea habebat capitulum. Hac re pater Alexius Jellachich et capitulum et totam Franciscanorum provinciam sibi infensam reddidit, ut postea nullas apud eos promotiones nactus sit. Cum vero Alexius praesumens et ambitiosus esset, de episcopatu cogitare coepit, et matrem, quae tum vivebat, prouti et fratrem suum Josephum disposuerat, sumptus necessaries sibi non defuturos ad consequendum episcopatum, ergo hunc solicitat, sed miser indirecta via atque per homines, qui risum fabulamque ex eo faciebant. Neque frater Josephus tantus fuit, ut consilio ei adesset. Vivente archiepiscopo Gabriele Patachich, cupiebat hunc suum ambitum a se promotum, sed magnus archiepiscopus stoliditate monachi curas suas distrahebat. Ac quia titularem, ut vocant, episcopatum primo ambivisset, archiepiscopus ut sese expediat, satis distractus, provinciae consensum requiri aperuit, cum enim titularibus episcopis nulli forent reditus et pro dignitate vivere deberent, provinciae consensum et preces necessarias esse, neque se antea vel aulae propositurum. Institit apud provinciam Jellachich, sed hanc temeritate sua sic offendit, ut ad Caproncense organum eundem promoverent. Institit tamen pro episcopatu Segniensi et Zagrabiensi Jellachich, sic tamen, ut vix credam, instantias ejus ad principem devenisse. Praecipue autem in votis suis exstitit confirmatus, postquam intellexisset, patrem Bonifacium Zechotti a Marchione Prie Petinensi episcopatu consolatum. Videns autem, semet in votis suis proficere non posse, ad obtinendam hanc facultatem aut vero ad promotionem sui in ordine Romam cogitare coepit, et post plures solicitudinis annos 1754. obedientiales obtinuit litteras medio patris Jankovich, provinciae Bosnensis provincialis ac definitoris ordinis, Romamque eo anno profectus est, cardinalis Albani Alexandri qua Germaniae protectoris, semet patrocinio devovens volensque sui opera reginae commendari. Cum autem episcopatus nullus vacasset, cardinalis sese excusavit, patri nihilominus generali ordinis medio secretarii sui eundem commendavit. Apud quem effecit Jellachich, ut quidam Bosnensis provinciae pater, uni Jankovichio acceptus, exosus reliquis, contra hujus provinciae vota pro commissario, ut illi vocant, provinciae hujus sancti Ladislai, quin haec provincia vel audita eatenus fuisset, nominaretur, pater videlicet Philippus Penich, qui et illud a generali accepit, ut si pater Alexius Jellachich tanquam definitor senior repertus idoneus aptusque fuerit, atque ad vota provinciae ut adlaboret commissarius, hujus si non ad provincialatum saltem aliquam promotionem. His habitis, Jellachich redire a generali jussus est, et Penich illico, videlicet Novembri adhuc mense anni 1754. in provinciam se contulit, provincialemque Fabsich Cherubinum de submitteudo sibi sigillo et cedenda in provincia autoritate admonuit. Quod is recusavit, tanquam commissarium non agnoscens,

-- 218 --

quia nec tempus foret commissarii, nec Roma scriptum ullum accepisset, ergo vixere in jurgiis, dumque generali scripsisset uterque, generalis |

310
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.