Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Rescriptum ergo ab episcopo mareschallo Batthyan est, quod nempe is in conscientia lectoratum mihi conferre nequeat, neque etiam pro praepositura me judicet, quia ego sub infami processu forem de crimine peculatus, de residuis, et negligentia frequentandi templi. Hocve ipsum mihi mareschallus iterum significat svadens, ut negotium processus hujus accomodem. Ego tum amicorum etiam svasu Viennam abeo, credebam enim, processum hunc fors ibi institutum, et praeterea, si res accomodanda est, facilius ibi accomodandam. Festo igitur sancti Bartholomei apostoli Zagrabia moveo, et die 2. Septembris Viennam appello. Ab aulae cancellario comite Leopoldo de Nadasd per jocum in ingressu, quid hic facio, interrogatus, cum credidisset, me jam in carceribus contabuisse, tum interrogavit et de his et de aliis, praecipue commissione Zagrabiensi, uti superius attactum. Quibus absolutis, ad mareschallum | 293 accessi, qui, blande me excipiens, retulit singula verbo, quae antea litteris aperuerat. Et cum de actione sermo factus fuisset, egove respondissem, me potissimum hac de causa Viennam venisse, si actionem, de qua mihi ignotum, videre possem atque in eadem mihi providere, et si opus, respondere, vix haec dicerem, mareschallus subjungit: ergo actionem non habet. Me eam non vidisse, reposui, hactenus, et suae excellentiae litteris primo de illa cognovisse. Tum ille: heu et reginae plane aperui, doleo, quod ad has tricas me implicuerim; si haec omnia praevidere valuissem, de praepositura nullam unquam fecissem mentionem. Tum de litteris illis sibi capituli nomine scriptis me sciscitari incepit, num aliquando lecta sit epistola illa in capitulo, et qua ratione capituli sigillo signata. Lectam fuisse negavi, et, quae 16. Julii acciderant, retuli. Sigillum autem minus in sacristia non conservari, sed apud canonicorum aliquem, exposui, qui tali missiles epistolas,

-- 202 --

quietantias item summarum obsignat ad simplicem lectoris vel canonici cujuspiam ad se talium obsignandorum exmissionem. Obstupuit ad ista, et semet consiliarius Koller insinuavit, egove abire debui. Eodem vero die, quo ego Viennam, canonicus quoque Goymerecz in rectoratu collegii Croatici, Popovichium mutaturus, comparuit. Iste, uti apud Paxium hospitatus erat prope biennio, sic et complex Paxii praecipuus, immo quia palam inimicum se meum jactasset, rectoratum Viennensem promeruit, atque ita semet gessit, ut episcopi affectus obtinuerit, sitque archidiaconatu Urbocz propterea remuneratus Iste igitur, accepto meo Viennam adventu, Kollerium cum hostia, quam episcopus miserat, accedit, eique commendat negotium. Me pasquilli alicujus reum Viennae depraedicat, et propediem futuram actionem dicit. Crediderim, a consiliario Koller subinstructum fuisse, ut et hoc diceret, me sine facultate episcopi Viennam abiisse. Staffetaliter iste, me Viennae esse, perscribit episcopo, ut actio erigatur svadet et lamenta mittantur, quod sine sua facultate Viennam abiverim. Hoc post meum a Batthyanio abitum a Kollerio jam fuerat bene impressum mareschallo, quia is et in secundo ad se adventu istud mihi vel maxime objiciebat, quod sine facultate episcopi Viennam abiissem, cui reposui, nec moris esse petere, nec jura imponere, neque ab inimico et accusatore petenda esse consilia, et vel admisisset vel negasset facultatem episcopus: si admisisset, suspecta fuisset facultas, me nempe eo gratis ire et ad sumptus faciendos inutiles, si negasset, ergo defensae media praeclusa habuissem, et de hoc iterum accusare oportuisset. Ad principem ex clementia reginae patere cuivis accessum, meque plebeos plane in audientia reginae vidisse. Ad ista nil reposuit Batthyanius, neque de pasquillo mihi quidpiam fatus est.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.