Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Zagrabiam ergo die 12. Novembris circa horam undecimam diei adveni, neque enim antea ob lutum aliasque incommoditates pertingere valui. A prandiis comparui non sine judicum tristitia, qui, adventu meo consternati, nihil minus quam hunc adventum praestolabantur. Jamque Malenich confecerat ex contumacia sententiam, ut, quia ego comparuissem et ipsi mecum exesse deberent, ignoraverint omnes, quid factu opus. Hinc Rees sub praetextu quorundam Malenichio dicendorum eundem avocat doceturque ab eodem, ut in crastinum rejiceretur, quod Paxi non sine difficultate adscripsit. Quia porro ex assessoribus duo supra memorati decessissent, eorundem loco Antonius Zdenchay subintravit. Krajachich quoque, qui priori termino pro me comparuerat, Viennae emansit, alter nemo assumere voluit, jam enim quod praepositura collata fuisset, ac episcopus offendendum se et Batthyan depraedicaret, egove praeviderem ipse, in aeternum inimicaturum tali, qui causae meae patronus esset, episcopum, quandoquidem nec sufferet canonicos, qui vel indifferenter pro me loquebantur, et indignaretur Patachichio et comitissae Keglevichianae, quod erga me, non dicam christiani, sed humani fuerint. Ne infelicitate mea quempiam miserum faciam, hoc et subsequis terminis fratrem meum Christophorum adhibui, qui allegationes a me factas processui inserebat. Hocve termino quaestio tantum erat de foro, in favorem quidem lata ab actore et judice. Quia attamen observassent, quae subversentur difficultates, maledicebant palam episcopo et praepositurae et adeo segniter agebant, ut sepelire plane rem totam videre velle apparerent. Me vero rem urgente, ad 11. Januarii anni sequentis dilatus est terminus. Proinde quae in hoc merito fuere acta, sequentes dabunt anni, lectorve inde metiatur et petet, obstupescetque, judaicum revixisse odium. De ipsa actione et actionalibus meritis loqui hic deberem, sed dicturus in fine atque anno sequenti, ne repetere plura
oporteat. Quale autem fuerit hoc toti regno scandalum, immo et vicinis provinciis, metiri lector poterit. Profecto ab hoc episcopi |308
et cleri exemplo tanta odia, animositates enatae sunt, ut sequenti videbitur anno, unaque vox minimorum etiam erat: quidquid sacerdotes de inferno et aliis narrant, meras esse fabulas, impossibile enim esse, ut stante veritate operari talia valerent. Sane incredibile est, quod qualeve fuit episcopi sibique adhaerentium canonicorum erga me odium, neque ullis potest describi verbis, sufficiat metiri ab effectibus.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.