Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Eodem die, quo Putz Viennae in praepositum est resolutus, die nempe 16. Octobris, Zagrabiae Nicolaus Magdich, canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Kemlek, homo capax sed vitae inordinatissimae [. . . . . vitiorumque tantorum, ut fama erat[ERROR: no reftable 26:]
[ERROR: no reftable :]Toliko se samo moglo razabrati, jer je crnijom tintom prekrižano.
. . . . . . . ], obiit. Episcopus ejus loco Andream Gradinszki archidiaconum dixit, canonicum autem Antonium Milos parochum Nedelicensem. Sed Gradinszki archidiaconatu potitus non est nec ad eundem installatus, erat enim in colligenda Siscii, cum resolveretur, decima, ubi febre correptus et Zagrabiam ductus die 22. Octobris inexspectata morte decessit. Fuit homo rudis et simplex, fortunam suam admirari et depraedicare satis nescius, quod ad canonicatum pervenerit, quia in Brin, Gerlechich cognominatum, atque Flumine fratrem pro capitaneo habentem, alium autem in confiniis banalibus aeque capitaneum et locumtenentis Adamo Batthyan adjutantium, ut vocant, sed cum episcopo Segniensi dissentientem, commendant, verum promotionem hujus ad canonicatum Zagrabiensem ob exantlatos tot labores in promovendo Putz exigunt. Quod episcopo servitia remereri ignorante gravissimum accidit, eo vel maxime, quia canonico et custodi Reess promiserat, parochum Petrovinensem Mathiam Reess in locum praepositi successurum, obligandusque qua judicii praeses videbatur. Ergo opera eorum, vacantia nempe beneficia ambientium, concitat capitulum, ut Gerlechichio inimicaretur, neque, cum postularet, vel nominandum admitteret, et vel maxime ob conciones ac nullum hactenus praestitum in dioecesi servitium. Quo ei promisso existente, respondet rescribitque commendatoribus, se esse pronissimum ad exsequendas eorundem voluntates, et, quia capitulo postulatio competeret, neque in lites cum fratribus suis descendere vellet, dignarentur ipsi cum capitulo agere, ut Gerlechichium postulent atque caeteris candidatis adjungant, ipse quod illum illico resoluturus sit; hinc etiam in hujus suae voluntatis et promptitudinis signum unam pro eodem Gerlechich canonicatus vacantiam servare detinereque quod velit, quoadusque postulatio capituli fuerit. Boni illi Viennae viri et Gerlechichii commendatores, morem capituli et patriae ignorantes, mirari non sufficio, quod fraudes has non adverterint. Poterat enim episcopus nuntiare capitulo ac sese interponere, quin precibus illorum opus fuisset, sed quia haec omnia culina erant episcopi, qui jam a Koller et Batthyanio, quod voluit, habuit, ideo potius de obligando Ressio, tanquam in causa mea futuro necessario, cogitabat.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.