Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Krajachich autem Viennam appellens, non, sicuti promiserat, domino Petro Skerlecz scripta illa mea tradidit, sed, episcopo favere volens, ad Koller profectus est, atque ab eodem de me interrogatus, me Varasdini esse reposuit, scriptaque illa eidem legenda exhibuit. Animadvertens is, et sibi et bano periculum esse, quia fors apostasiam illam a fide meam augustissimae relatam scivit, proditurumque vidit mendacium, si deductiones illae meae prouti et instantia ad reginam pervenerint, Krajachichium rogavit, ne cancellario aut ejus secretario meae illae repraesentationes darentur. Hinc et eas apud se retinuit, agens omnia, ut praepositi fieret resolutio. Quem in finem et ad Kooh, | 303 banum, comitem item Altham accessit. Personalem quoque regni Hungariae dominum Fekette animavit, ut in suo ad reginam accessu lectorem Putz pro praepositura commendaret sibique necti sangvine diceret, hac ut ratione vacantia illa reginae in memoriam

-- 211 --

revocaretur et obtineri posset resolutio. Ad vota cessere omnia. Itaque regina die 16. Octobris in praepositum Zagrabiensem nominat Stephanum Putz, lectorem hactenus. Appulere Viennam eodem die meae missiles epistolae, ex quibus cognoscebatur, me per Krajachich repraesentationes submisisse, quas ille non dederat. Ergo quaesitus Krajachich jussusque repraesentationes dare, quas a Kollerio die 18. Octobris primum rehabuit et tradidit, ad quem erant ordinatae. Interrogatus, cur easdem illico non dedisset, reposuit: sibi visas fuisse graviores, et corrigendas credidisse. Repraehensus attamen a comite cancellario, quod ad eum haec non pertinuerint, videre debebat, qui scripsit. Relatum accepi et credo perfacile, si eam repraesentationem accepisset cancellarius, quod resolutio praepositi secuta non fuisset. Illae attamen repraesentationes nova iterum procurarunt mandata, ut legaliter agant, et tam in exceptivis quam et ipso merito plene audiar, transmissioque non negetur adsuper revisorium.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.