Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Scripsit 2do. Calumnias illas superius descriptas, quas ego contra reginae zelum dixissem coram parocho illo in Selina, relatas episcopo a canonico Galliuff, quas nihilominus nec somniavi. 3to. Canonicos Putz et Reess laude et commendatione (rationes) sui exsecutoratus cantoris olim Georgii Reess dedisse, uti et caeteros, quod aperte falsum est, quia nec hodie dedissent. Tandem advocatum illum meum Benedictum Krajachich seducere procuravit, qui, postquam mei suscepisset patrocinium, apud episcopum fuit continuus, quin episcopus nato interea eidem filio semet patrinum obtulit prolemque ejus e baptismo levavit. Habuit Krajachich Verocensis oppidi

-- 210 --

quandam causam Viennae promovendam. Viennam proficientem episcopus litteris suis comitatus est ad Koller et banum, securumque reddiderat de triumpho contra baronem Marcum Pejachevich. Promiserat quoque episcopo Krajachich, se ad 12. Novembris Vienna non rediturum, prouti nec rediit, quo ex promisso spes erat episcopo, me omni destituendum advocato. Haec Zagrabiae Octobri mense acta sunt.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.