Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Dum praemissa agerentur, die 24. Septembris a sancto Joanne in Selina, ubi apud parochum Nicolaum Dumbovich, sub me olim Viennae alumnum, pernoctatus sum, et habito de Marcha, nescio quomodo occurrente, sermone fors, cujus tamen non recordor, dixerim, spem non esse, ut unitis restituatur, cum schismatici Rasciani Viennae protegantur; postea idem parochus ad se divertenti canonico Josepho Galliuff nescio quae dixerit, iste autem canonicus, episcopo adulari volens et de ejus participare gratiis, quemadmodum etiam ideo archidiaconus Kemlek factus fuisset, retulit, reginam male erga religionem Christianam affectam esse, adeoque favere schismaticis, ut, si ipsi cathedralem quoque basilicam cuperent, hanc eisdem extradaret. Rem hanc episcopus Viennam submiserit scripseritque, quia postea sub mandato episcopali, de quo infra et sequenti anno, idem parochus non ad puritatem sed conscientiae suae turpitudinem de hoc, quin confrontari mecum permissus sit, testatus est false, temerarie et perjure, quia neque de hoc cum eodem locutus sum neque ille de processu quidpiam mihi |299 retulit. Habeat ingratus praestitorum a me sibi beneficiorum Deum vindicem, quia omnipotens dixit: mihi vindictam ego retribuam. Sed hoc omisso et ad propositum redeundo, a Selina ergo Zagrabiam eundo, obvium habeo comitem Joannem Patachich, quia Zagrabia eo die moverat, ab hoc ultra semialteram collocutus sum horam, atque ab eodem tam de actionalibus primo edoctus sum criminibus quam et supradescriptis circumstantiis, passioneque illa plus quam judaica, ut majorem temporis partem in eo, quid fieri expediat, consumpserimus. Videbatur illi, ut rediremus Zagrabiam, sed, perpensa, quam ipse expertus fuerat testisque oculatus, invidia episcopi et canonicorum, metus erat, ne pro meo qua abbatis despectu, populi totius scandalo et sui prostitutione, Judaeorum instar violentas injicerent manus, pro qua re satisfactionis obtinendae spes nulla esset. Ego ternam de canonico jure requiri citationem dicebam, et ad 2. usque terminum etsi salvi conductus mandato violentiis talibus occurri posse censebam, et hujus, fateor, opinionis fueram. At bonus prudensque comes (cui Deus centuplum retribuat et, ut ei praestita beneficia gratificari possim, clementissime indulgeat) ab hac me removit opinione. 1mo. Me sperare non debere, ut tam passionati agant legaliter. 2do. Semet observasse, nil magis eos gaudere, quam ut ex contumacia ferant judicium. Quo lato, res meas dissipabunt nunquam rehabendas, novum ponent canonicum difficilius ejiciendum, et me in via novi constituto semper difficilius acturum multiplicaturumque processus, atque antea moriturum quam terminaturum. Igitur cum ad quaerendum protonotarium tempus termini proximum locum non svasisset, comes se mecum Zagrabiam ire offert, assumere plenipotentiam non recusat (quia ob episcopi offensam nemo Zagrabiae eam suscepturus fuisset) et disponere pro hoc termino omnia. Pergimus ergo Zagrabiam uterque. Ego in praedio meo supra Szeczvete, quod tunc tenui, Bresztje vocato, emaneo et pernocto. Comes Zagrabiam progressus est, accersitoque fratre meo Christophoro, eundem de cura procuratoris admonet, prouti et caeteris, quae ei nuntiaveram, tum cantorem avunculum meum adit rogatque, assumendam plenipotentiam, quam is metu episcopi deprecabatur, postremo tamen, postquam intellexisset, comitem etiam sibi futurum socium, eam suscipit. Ad lectorem dein capituli Chasmensis Georgium Kovachevich progressus est rogatque, sibi dari e capitulo

-- 208 --

duos pro excipienda quadam fassione. Missi sunt Georgius Berkovich custos et Franciscus Mihanovich succentor, qui, quo ducerentur, ignorabant. Hos sequenti die ad Szeszvete adduxit comes ipse, coram quibus ego in plenipotentiarios meos |300 cantorem Adamum Ztepanich et comitem Joannem Patachich fassus sum, illique cum comite rediverunt Zagrabiam, ego vero Varasdinum profectus sum et redivi.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.