Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

cleri reditus in duplo. - Episcopus igitur, Ressius, Paxius, Putz, Althamio 55 milia pecuniarum enumerari faciunt ex interesse quinque a cento, erga albam cartham, pro residua levanda plenipotentiarium fassus Nicolaum Thauszy. Postquam dedissent pecunias, retulerunt rem hanc aliquibus, rationes has subjungentes. 1. Ob favores comitis per commissionem experiendos. II. Ob voluntatem episcopi tanquam collegiorum protectoris. III. Ob parochos Insulanos et illorum protectionem. IV. Ob alterius debitoris defectum, ac denique ob damna certa, quae ex jacente proveniunt pecunia. Semet Althamio dedisse praemissam summam, quae tamen nec capitularis esset nec canonicorum, sed parochorum, xenodochii deficientium et collegiorum, et illas, quae erant capituli, commutasse, ut capitulo nullum obventurum sit damnum. Haec, me tacente, laudata est Paxii industria, quod tam bene summis capitularium et canonicorum prospexerit et aliorum miserorum summis commissionis praesidis gratiam mercari sciverit. Ressius subjunxit: aliunde diu summas illas ibi non patiemur, sed, sicuti a Klobusiczkio Colocensi archiepiscopo illas post abitum exegimus, sic et ab Altham, postquam abiverit. Dicentes, parochos contradicere et nos pontifici accusare velle, et hac via uni et alteri satisfiet, aut vero, elapso uno anno, executionem faciemus neque eam remittemus, quoadusque comes vel pecunias non restituat vel in celebranda denuo obligatoria interesse sex a cento non promittat. Prudenter et bene acclamatum a pluribus. Malenich, qui Dubicza venerat uti novae factionis director futurus (quae infra describetur), svasit rem totam tenendam silentio, ne, si patriotae resciant Althamio, has summas datas erga interesse quinque a cento, idem ipsi praetendant; Paxio replicante supra memoratam suam astutiam: gratiam uni datam, 275 alium praetendere non posse; Malenichio subdente: Quid si exsolvant? Resius: Unde diabolorum accipient pecunias. Tum prior: Imperatorem cuivis, qui vult, dare quinque a cento, semet audivisse. Dein patres Paulinos habere pecunias, vicinas item provincias, neque debere nos esse solicitos, unde accipient, sed quid, si restituant? Juniores, uti Goymerecz, clamare, inceperunt, res has jam fuisse examinatas, proinde non est, cur ista suscitentur. Ursit Malenich, ut ad faciendam caeteris saecularibus umbram et habendam capituli excusationem in obligatoria comitis exprimeretur: erga interesse quinque a cento et hoc quoadusque petat alter, qui sex a cento accipiat. Paxius, ut se expediat, edicit, credere se, plenipotentiarium comitis, dominum canonicum Thauszy, nil in contrarium habere quoad addendam et hanc conditionem. Ille rem non capiens consensit, taliterque data fuere milia illa Althamio, quamvis comes, postquam intellexisset plenipotentiarii sponsionem, non contentaretur, ut iterum assecurari a capitulo voluerit, quinque annis summam ab eo non repetendam. Qua in re Malenich eum maxime tutatus est. A plenipotentiario nihilominus ipso, canonico nempe Thauszy, mutuum hoc vel maxime vulgatum est, quia totam sibi hujus gloriam deberi praetendebat seque in summis Althamii favoribus jactitabat. Mense Decembri anni ejusdem residuum Althamio datum, quin superaddita milia sex, ut plane 66 milibus teneretur. Arenda ei similiter ad votum cessit.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.