Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Capitulum, quod nulli antea magnatum nobilium fecit, quantumvis ab horum antenatis fundationes majores acceperit, hoc anno 1755. et Althamio ipsi 60 fl. milia dedit mutuo erga quinque a cento interusurii, taliterque primus Althamius fuit, qui sub hoc interesse summas accepit capituli. Item totius insulae Murakösz decimarum arenda pro fl. Rh. annuis mille facta eidem comiti est. Utrique rei ego in capite cum paucis aliis adversabar, primo quod a capituli usu et legali interusurio eo minus recedendum esset, quia et nobilium alii jure istud praetenderent ob tot favores ab antenatis eorum ecclesiae praestitis, tam per fundationes altariarum, bonorum donationes, legata, favores in tuendis ecclesiae juribus et privilegiis, tot item ecclesiae incendiis, prouti etiam propriis, quos actu praestarent. Quaerent item deponentque summas debitas, et quo eas capitulum elocabit. Arenda etiam in praejudicium mensae canonicalis tam abjecto pretio arendari nequiret. Verum Georgius Reess custos. Joannes Paxi aliique sustinuere, capitulum esse liberum ea, qua vellet, ratione summas elocare, neque aliquem factum uni favorem sibi praetendere posse. Replicabam, summas parochorum, collegiorum esse aliarumque piarum fundationum, quomodo ergo liberum est capitulum damnificare parochos, qui sacra etiam ad quantitatem diminuendae

-- 182 --

summae diminuent. Juventutem quoque in collegiis diminui oportebit. Si enim 60 fl. milia sex a cento elocentur, annui interesse erunt fl. 3600, si autem quinque a cento, obvenient solum 3000, adeoque sicuti fl. 600 diminuetur summa, sic ad minus tres juvenes diminui oportebit. Auditis his, plures canonicorum meae adhaeserunt opinioni, protestatique sunt de capitularibus summis item privativis canonicorum Althamio elocandis. In angustiis ergo Ressius et Paxius constituti, episcopo, partium Althamianarum oratori apud capitulum primo, per canonicum episcopi fratrem Nicolaum Tauszy resistentiam meam caeterorumque canonicorum seductionem deferunt, quam episcopus confestim Althamio detegit, mihique eo magis facit inimicum, quod frater illius generalis 30 adminus milia praestolaretur, Althamiusque me sibi non adversaturum medio Bisztriczaji mihi nunciasset, quod praepositura major vacaret. Reposui nuncio, me ideo non adversari, quod sensus meos pro jurato officio aperuerim. Videbantur autem singula verba mea relata Althamio, cum idem Bisztriczey mihi dixisset, defunctam comitis matrem, uti apud imperatorem Carolum VI. gratia primariam, sic pro capitulo et dioecesi Zagrabiensi anno 1733. archidiaconatum Bexin, decimas capitulo dantem, conservavisse, erigendumque episcopatum Sabariensem impedivisse, plurimaque alia sub Carolo VI. ecclesiae praestitisse. Comitem item plus, quam 600 illi fl. sunt, dioecesi, ecclesiae, parochis, vel sub hac commissione facere posse. Qua ex re perspexi, quidquid locutus eram in consistorio, episcopo et comiti revelata fuisse. Hinc comes, cum Viennam irem Augusto mense, promissas commendatorias ut paret litteras, tempus invenire non potuit. Immo episcopo primam illam partem seu |274 paragraphum, superius notatam, exhibuit, ut is postea pasquillum mihi imputare voluerit. Erat, uti infra videbitur, quorundam canonicorum machinatio, ut me a spe obtinendae praepositurae dejiciant, itaque, tum ad hunc obtinendum finem, cum et promissorum Bisztriczey actuarii sic semet regulaturum, ut lamenta rusticorum capituli, canonicorum et episcopi non solum nulla evadant, immo pro futuro sic regulentur (quemadmodum et factum fuerat), ut ex his clero alterum tantum obveniat. Hinc in veritate esto apud saecularium subditos excessus magnus sit habitus, non stare antiquis vel contractibus vel usibus vel decisionibus; apud nostros, cleri videlicet, subditos res haec non tenuit, quin contra tractatus, accordas regiis firmatas consensibus, saeculorum praeterea praescriptionem, ad reddendas in natura decimas clero omnes obligari adinventi sunt. Apud saeculares excessus habitus quinque dierum hebdomadalis robota, apud nos istud nedum dissimulatum sed approbatum in nostrorum praediorum rusticis. Immo qui antea singulo animali singulum redimebant laboratorem vigore etiam regiarum decisionum, ut id cum duobus dehinc fiat, impositum, et, uno hebdomadatim die laborantes antea, ad majores ductci laboratores. Sed saecularibus diminuta omnia, quin in cleri subditis jam exoleti a saeculo census, uti pullorum, ovorum etc., per commissionem reducti sunt, saecularium autem cassati ut praegravia. Plurima his similia facta, a quibus praescindo. Mirabar, saeculares ista non advertisse, aut si animadverterunt, semet hinc non defendisse. Immo audivi, pro veritate nihilominus non sustineo, quod praefectus episcopi Josephus Delimanich cum canonico Joanne Paxi regulationem illam, de qua postea, conceperint. Quod vel inde suspectum, quia ad singula puncta clero favet augetque

-- 183 --

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.