Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Vicebanus pergit adversus tumultuantes. Creati ab eo officiales.)

Vicecomitem ob tantum Zagrabiae de Bosakovina metum vicebanus Joannes Rauch cum Josepho Raffay, Georgio Jellachich aliisque nobilibus sequitur et Bosakovinae ob non compertum Petkovich furit. Nocte eadem Cristophorum Kercselich ad eundem quaerendum atque ad se ad bona Matlekovichii Sztanchich vocata reducendum relegat. Sequenti die cum 20 in terceptis ad Sztanchich comparuit Petkovich, repraehensus graviter, quod sine ordinibus eo ire praesumpsisset, replicante eo, se ab alio ordines habere nequivisse, ob periculum autem, quod imminebat, consulto ivisse. Tum promulgati in Sztanchich fuere officiales et distributa officia (quae res Viennae

-- 162 --

graviter accepta est, atque pro praesumptione aut crassa ignorantia habita). Creatus videlicet in vicecolonellum pedestrium dominus Josephus Raffay, vicecomes Varasdinensis, equitum dominus Georgius Jellachich, tabulae districtualis assessor. In supremos vigiliarum praefectos creati sunt dominus inter equites Georgius Petkovich, intra pedites vero Nicolaus Matlekovich. Auditor regiminis dictus Petrus Spissich, adjutantius vicebani et colonelli dominus Nicolaus Skerlecz, tabulae districtualis notarias. Promulgati dein capitanei horumque locumtenentes, et caetera uti in regiminibus officia et munia. - Tum, quia prudens erat suspicio rumoresque ferebant continui, tumultuantes hos a confiniariis aeque tumultuantibus adjuvandos, missus est Crisium ad vicecolonellum Pettardy Ludovicus Hranilovich, ut oportuna videret, sciscitaretur, et, si fieri potest, adjutorium impediret. Prudens, dixi, erat suspicio tum ob viciniam tumultuantium cum confiniariis et cognationes affinitatesque intra utrosque, tum ob tempus rebellionis, ut scilicet plures numero fortiores evaderent, maxime autem ob litteras et accessus rusticorum horum cum vicecolonello Valacho Mihaljevich.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.