Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Episcopi Palkovich pro Marcha repraesentatio.)
Comparenti Kanisam Palkovichio Neuperghius proponit primo, ut ad magis merendam reginae gratiam in perarduis his circumstantiis cessionem ultro sponte faceret. Quod quia is se facere non posse reposuisset, res tertio postea die in tota commissione cum eo acta est. Propositumque eidem, cessionem hanc et meritoriam futuram apud principem et necessariam esse; meritoriam, quia | 246 sic se princeps expediet a crisi et scrupulis conscientiae: necessariam, quia prospicietur in futurum avertendis tumultibus. Dein non nisi 15 esse, qui semet unitos confessi sunt, hinc cum servitium hoc exigat principis, eundem ad spontaneam cessionem moveri oportere. At Palkovich semet scripto repositurum edixit, neque in re tanti momenti nisi consideratis perpensisque antea bene rebus agere se repentine posse fatus est. Datum illi ergo est triduum, quo scripto mentem suam commissioni aperiret. Igitur is (quemadmodum legi postea, dum Kanisa redivisset mihique datam communicasset responsionem) in haec respondit summaria capita, lmo. Credi non posse neque deduci legitime, populum ob Marchae justam et legalem unitis restitutionem praesentem movisse tumultum, cum nec in eam irruisset, nec damni quidpiam attulisset, immo patrem Simeonem Bullich inde abire volentem schismaticus plane populus detinuit et vigilias posuit, ne ab insolentibus mali quidpiam loco accederet. Proinde si quispiam eo tumultus praesentis causam trahat, id sine fundamento, nam ex factis et actis intentiones metiri solerent. Quia porro facta schismatici populi in tutata Marcha, patre unito detento, proviso per eosdem, optimam pro unitis et unione voluntatem testarentur, quis ex mala cogitatione haec promanasse asseret? Quid post, haec egerit Neuperghius, ignotum. Ex iis nihilominus, quae subsecuta sunt et a me fidedigne intellecta, conjecturari fas est, episcopi Palkovich replicam et Mikassinovichio fuisse communicatam, - quia is pro patribus piarum scholarum vocatis causa instruendorum schismaticorum ad commissionem institit, suos iis Caproncenses fundos spondendo, prouti et omnem interea provisionem, quod tamen non est executus, uti et notorium esset et patres Piaristae apud me sunt lamentati, - et aulae indubie ipsi, cum nulla ratione schismaticis data sit, verum fors plane cum scitu Romani pontificis patribus Piaristis, ut hac ratione suo obviaretur modo et schismaticis, qui rebelliones ob eum locum fieri dicebant, et reflexionibus Palkovichii demum et reginae fors scrupulis.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.