Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Kleffeld transfertur Carolostadium et succedit Settwicz.)
Hac re ita perturbatus et confusus fuit generalis et locumtenens, ut delirantis instar videretur, totusque melancolicus et confusus, hinc Ludbreginum sese recipiens, inde quid parenti suo comiti |220 palatino, comiti idem bano, scripserit, mihi quidem ignotum, imaginari tamen facile possumus. Res terminata sic est, ut instante bano ad Novembris initium colonellus Venceslaus Kleffeld commutaretur cum colonello Settwicz, et hic in vicem prioris Petriniam veniret ac Glinanum acciperet regimen, econtra Kleffeldius transiret Carolostadium, occuparetque regimen successoris, Gerleczi a locumtenente amoveretur. Atque haec fuit ac ex ista circumstantia (uti ex ore Kleffeldii habeo) ejus translatio et ex banalibus confiniis amotio, qui etiam sub finem Decembris Carolostadium abiit. Settwiczio Viennam ad banum vocato sub Decembris initium, ac post reditum Vienna Petriniam profecto. Scripserant quoque bano episcopus, vicebanus aliique in favorem locumtenentis et contra Kleffeldium. Maxime autem praepositus, frater locumtenentis, crediderim, peroraverit, qui ad Octobris initium ad patrem, tum patruelem profectus est. Sub Novembris quoque initium regimen suum Caproncense resignavit Petazzi, quod Guicciardio cessit, Petazzi autem Licanum accepit. - Jam ad conscriptores et conscriptionem redeundum. Conscriptionis acta. Dominus Ladislaus Ballog, secretarius consilii regii locumtenentialis, sub initium Julii Varasdinum appulit. Et quia dominus comes locumtenens aliis conscriptoribus nil significasset ad diem 24. Julii, ideo ibi eum praestolari alios fuit necessum. Die 26. Julii alii quoque conscriptorum Varasdinum moverunt iter, et, excepto domino vicecomite Petkovich, die 27. comparuere. Is autem primo die 2. Augusti adfuit. Congregati sessiones Varasdini de eodem conscriptionali opere habuere per quatriduum. In quibus perlectis examinatisque idealibus punctis nec non instructione regnotenus data, praecedentiae quoque superata quaestione, quam dominus Ballog moverat, qui utrumque vicecomitem praecedere voluit, his econtra Ballogium tanquam adjunctum et actuarium considerandum praetendentibus, praetensio accomodata sic est, ut praecedentiae nulla habeatur ratio, sed duntaxat laboris, et prouti quis venerit, aut quocunque loco sederit, res tota habeatur pro casuali, neque ulla in his accipiatur consequentia, verum res consideretur, uti intra laboratores solet. Tum 2. disputatum de rubricis et schediasmate, |221
regni conscriptoribus absolute exigentibus, ut rubricae universarum idearum ponantur, domino econtra Ballog obvertente sequentia, et quidem in generali impossibile id esse, ut universa in ideis contenta ad rubricas ponantur, quia ultra 60 rubricae fuissent nec charta haberi posset, ad quam ponerentur, sed sufficiet in observationibus attingere omnia. In particulari vero proponebat et objiciebat sequentia, et quidem scripto. lmo. Vehementer se mirari, quod sub nomine hospitum uxorati omnes considerentur, cum tamen alia sit ratio coloni, libertini, praedialis, decimalistae, arendatoris, censualistae, inquilini, subinquilini. Et cum occasione dicationis debeat haberi talium reflexio, si per conscriptionem non distingvantur, nunquam aequam contribuentium proportionem eruendam. per Ballog submissum sese excusabunt. Plurimaque talia. | 222
Patachich praeses aliique conscriptionis deputati absolute detractarunt, sed soli ac unico domino comiti locumtenenti, atque neque illi, nisi tabella rubricalis, quae sequens fuit. | 223-224Tabella rubricalis operis conscriptionalis. A1 Possessio N. ad dominum N. vel dominum N. pertinens aut oppidum N. pertinens. Coloni Nomina, cognomina v. g. B1 Personarum numero BA1 Hospites uxorati BB1 Fratres, filii uxorati vel alii in domo BC1 Filii non uxorati superantes annum 15. C1 Opifices. Mercatores. Quaestores. Classis CA1 1mae CB1 2dae CC1 3tiae D1 Terrae arabiles ad sessiones pertinentes ad metretas Posonienses DA1 Populosae DB1 Desertarum DC1 Extirpatitiae E1 Prata ad falcatores EA1 Populosa EB1 Desertarum EC1 Exstirpatitia FA1 Vinea ad fossores FB1 Silvae glandiferae ad jugera circiter FC1 Pallisectia ad currus FD1 Boves jugales FE1 Vaccae mulgibiles FF1 Vaccae steriles FG1 Juvenci, juvencae vel hinuli aut hinullae 3. annorum FH1 Equi caballae FI1 Oves et caprae FJ1 Muli et asini FK1 Ahena crematoria FL1 Molae rusticanae FM1 Setigeri et majales anni unius et supra G1 Dominales vel praediales sive ex censu aut aliter sed ad tempus et beneplacitum domini possessae GA1 Terrae GB1 Pratae GC1 Vineae GD1 Pallisectia AA2 Simon figet ubi sunt faber cothurnarius etc. AB3 Viduae colonorum AC4 Summa colonorum AD5 In eadem possessione pertinens ad dominum N. aut ad priorem: Praediales Libertini Decimalistae Inquilini cum domibus Subinquilini sine domibus Talium viduae Arendatores Censualistae Molitores Servitores ignobiles communitatis vel privatorum Extranei Vinicolae BA2 1. BB2 5. BC2 3. CA2 - CB2 - CC2 3. DA2 8. DB2 4. DC2 6. EA2 6. EB2 3. EC2 6. FA2 10. FB2 6. FC2 3. FD2 6. FE2 8. FF2 2. FG2 4. FH2 6. FI2 12. FJ2 - FK2 1. FL2 1. FM2 12. GA2 2. GB2 2. GC2 - GD2 - | 225 Quoad praemissam porro tabellam observandum, post quamvis contribuentium speciem, sub quocunque tandem venerint nomine, tales ordine scriptos fuisse, v. g. 1. colonos, post hos talium viduas. 2. Libertinos, dein talium viduas. 3. Praediales, atque ita de reliquis.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.