Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Episcopus in Sclavonia, amotis Franciscanis, e clero parochos substituit.)

Hoc quoque anno Zagrabiensis episcopus patres Franciscanos provinciae Bosnae Argentinae ex parochiis Sclavoniae inferioris jurisdictionis comitatensis amovit, clero saeculari ibidem accommodato. Haud tamen actum praevie de parochiarum fundationibus, sed ex his dioecesis partibus parochos sub spe accommodationis ad canonicatus collegit, qui contra jura canonica omnia utrobique parochias servant, ut ex harum parochiarum redditibus vivant ibidem, hic autem cooperatores tenent, per quos istae eorum parochiae administrantur. Ipse Posegam descenderat et cum Franciscanis jurgia habuit. Instituit ibi quoque consistorium et alia sine fundamento et ordine, seminarium item aliquod clericorum. Immo arcem dirutam | 191 se reparare velle adpromisit, quin capitulum fundare voluit, quae in effectum deducere illi fuisset impossibile. Haec autem taliaque projecta fecit ideo, quod crederet, tali se via a promisso et bullis papalibus inserto quatuor milium annuorum ad cassam parochorum subsidio eliberandum. Quod tamen non obtinuit, nec evenit. Bona item Sztraseman a consiliario bellico Weber pro 12 milibus fl. emit, sine donatione, statutione aliisque legalibus requisitis, dicens talium ipsi necessitatem non esse. Donatione postea accepit.

-- 116 --

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.