Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Eo communi bonorum luctu mortuo, quoniam priori adhuc anno comes Adamus Batthyani, filius Ludovici, a suprafato tutore alter, in generalem vigiliarum praefectum fuisset resolutus, et eidem in colonelli Glinani regimine comes Christophorus Orsich qua colonellus successisset, baro autem Bernakovich factus vicecolonellus fuisset, idem comes Adamus Batthyani supplicantibus a potiori regnicolis statim in banalem locumtenentem fuit resolutus cum a bano tum et Sua Majestate sacratissima. Hac

-- 112 --

promotione colonellus Costanicensis Venceslaus Kleffeld admodum disgustatus est, non quod ipse locumtenentis dignitatem affectasset, sed quod Batthyanius eidem non amicaretur, erat enim inter eos occulta quaedam dissensio, quae tamen publica fuerat. Atque istud ab anno adhuc 1751. a tumultu nempe confiniariorum. Hujus porro dissensionis sequentes fuere causae. 1. Generalis major in supremum vigiliarum magistrum Settwicz propensio, et vicissim hujus in generalem obsequia, cum tamen Kleffeldius anno adhuc 1749. mox fatum Settwicz ex regimine Molkiano huc duxisset et promoveri procurasset. |

185

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.