Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

In Decembri fuit regni congregatio celebrata, in qua ad mandatum regium Josephus Raffay (qui ab anno jam superiore comitatus Varasdinensis ordinarius vicecomes et plenipotentiarius familiae Erdoedy fuerat, item comitatus Zagrabiensis substitutus, quin uterque vicecomes, quia Sigismundus Bussich vivere desierat) a plenipotentia amotus est, ipseque eam quoad nomen resignavit scriptis de resignatione nomine statuum ad reginam litteris, licet eam Raffay sub diversis appellationibus exercuerit | 192 et exerceat. Ille ne vacuus officio sit pluraque habeat officia, commissarius oeconomiae confiniorum factus sub praetextu provisorii, ex quo fl. Rh. 700 haberet. In comitatu autem Zagrabiensi modo aeque provisorio positi pro ordinario vicecomite dominus Nicolaus Messich, antea notarius et campi Turopolya comes, ut vocant, terrestris, pro substituto dominus Georgius Petkovich judlium, et notarius comitatuum Crisiensis et Zagrabiensis Georgius Ligutich. Sub finem hujus anni colonellus Kleffeld Viennam progressus est, ibidemqne mansit diutius, ut anno sequenti fusius.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.