Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus domini 1752. 170

Hoc jam anno ea, quae episcopalia sunt quaeve dioecesis, a me non praestoleris lector, quia extra occasionem resciendi ea positus, nec commemorabo, iis exceptis, quae rescire certo potui.

Die prima Januarii obiit pater Franciscus Xaverius Conti e societate Jesu, Zagrabiae professor theologiae, vir omnino lectus ac insignis in omni genere, ut memoriam mereatur.

(Balthasar Kercselich assessor tabulae judiciariae et frater ejus Ignatius parochus sanctissimae Crucis in Kravarszko, et quomodo, refertur.)

Die 6. Januarii, quamvis private domi manserim, nec diem nominis celebrarim, aliunde eam in festo sancti Danielis celebrans, qui Balthasar vocabatur, nomina autem magorum ignota dubiaque essent, duas tamen accepi consolatorias litteras. Priores ab aulae cancellario, me nempe a Sua Majestate die 1. Januarii promulgatum fuisse assessorem tabulae, judiciariae proximeque expeditionem submittendam, posteriores vero ab excellentissimo domino comite Georgio Erdoedy, curiae regiae judice, quibus, se fratri meo Ignatio Kercselich parochiam sanctissimae Crucis in Kravarszko conferre, significabat, suasque etiam submittendo praesentatorias. Magnae res haec fuit admirationi omnibus, et nescio quas fingebant vias, quibus hanc fratri meo parochiam obtinuissem. Alii suspicabantur me opera Klobusiczkii usum, alii aliter. Sed res ita acta est. Quamvis dominus comes locumtenens, dominus item episcopus aliique suos et diversos commendaverint, praecipue quemdam Augustinum Bosniak, parochum sancti Marci in Spinis, resolvendusque pro certo putabatur, praecipue quod a plenipotentiario et praefecto domini comitis curiae judicis Molnar, anno hoc die 1. Martii mortui et a me in parochiali sancti Marci sepulti, commendaretur, ego insciis omnibus et sub summo silentio die 17. Decembris anni superioris (parochus autem prior Martinus Szvasztovich, vir omnino praestans et insignis, die 6. mortuus fuisset) ad ipsum dominum curiae judicem recurri, prouti et ad ejusdem filios, comitem Antonium generalem et comitem Joannem Nepomucenum consiliarium camerae aulicae et consilii locumtenentialis, ad quos nemo recurrerat, quod ominabar, ipsisque pro fratre meo intercedentibus, comes parens dignissimis filiis negare non potuit neque voluit, hoc ipso consolatus, quod eorundem etiam veneratio a me sit habita, dum ad eosdem recurri, ac unicus quidem | 171 ipsum quoque dominum comitem reflexi. Quod dum de gratia sua 1748. mense Januario Posonii apud suam excellentiam quadriduo fuissem, sua excellentia mihi jubere dignabatur, ut in casum alicujus vacantiae parochiae juris patronatus sui eandem suam reflecterem excellentiam pro fratre meo, tunc Romae in collegio sancti Appolinaris alumno. Protestatione tamen usus sum, quod vi hujus neque suae excellentiae incommodus esse velim neque obligare, ut gratia suae excellentiae non sit libera, cum haec mihi potior sit omni parochia, fraterque meus, jam parochus in Vidussevecz collaturae episcopalis, etiam occasione alia possit suae excellentiae benignitatem praestolari. Quod seniculo cum placuisset, prouti et suprascriptis ad filios suos factus recursus, mihi plenas humanitate dedit litteras, quod non obstante eo, quod 25 alii praeter fratrem meum pro eadem parochia intercesserint,

-- 103 --

ipsum 26tum et ut nobilem, nemine alio sese nobilem significante, et ut maxime familiam venerante, utpote qui suos quoque filios, quos ipse ut pater amaret veneratus est, ad eosdem ut hodie cras successores recurrendo et ut libertatem omnem suae excellentiae relinquendo, nollens eandem suam excellentiam cujuscunque commendatione onerare, adeoque plus commendanti quam promoventi obligatus esse, sed simpliciter suae excellentiae gratiae sese resignando, eundem prae reliquis festo sancti Joannis evangelistae 1751. parochum Kravarszkensem resolverit et vigore inclusarum praesentatoriarum statim instituendum velit. Domino episcopo autem aliisque commendantibus sese alia occasione serviturum obtulit, perscribens tamen, quem resolvisset. Hinc cum et dominus episcopus die 6. Januarii litteras accepisset, fratrem meum ad Kravarszko abiturum, statim fratri canonici Paxi, Casparo nomine, parochiam in Vidussevecz contulit, qui alias praefectum agebat Eperiessini apud filium domini baronis Antonii Klobusiczky. Paxius autem aliique sciscitabantur, quomodo judicem curiae permoverim, ut privato mihi deferret, putabantque omnes, me id opera archiepiscopi fecisse, cui tamen teste Deo hoc in merito nec scripsi, tum quod ipse fratrem meum ad Vidussevecz posuisset, consequenter ne ominari possit, me promotione sua contentatum non fuisse, tum quod intercessiones ejus pro majoribus reservarem. Episcopus tamen ipse sese visitanti fratri meo oggessit, quod ad se confidentiam | 172 non habuisset, cum ipse eundem fuisset commendaturus. Sed ego rem secretissime tractandam putabam in suprascriptis anno superiori circumstantiis.

(Fiscus regius ab appellatione praescindit.)

Die 12. Januarii sub praesidio domini comitis locumtenentis incepit habitaque est banalis, ut vocamus, tabula, sive judicia et forum octavale, quod suis pro more 40 diebus perduravit. Occasione cujus tria potissimum notanda veniunt. 1. Donationem inter vivos olim ab episcopo Bosnensi Petro Bakich contra fiscum regium suis consangvineis factam per sententiam tabulae stabilitam fuisse, fiscum autem regium appellasse quidem, sed appellationem non ursisse, ne alios episcopos et Hungariae praelatos ad idem faciendum moneret. 2. Executores defuncti Braniug cum fisco transigere voluisse et eatenus etiam tractase cum eodem. 3. Szamoborienses a domino comite Aversperg ad colonicale jugum attractos fuisse, causa necdum terminata existente. Reliqua autem ex actis tabulae petenda et condiscenda sunt.

Militares officiales suum Zagrabiae condiscebant exercitium, etiam bacchanales ferias cum saltationibus transigentes. Habita est etiam regni congregatio Zagrabiae die 10. Aprilis, in qua ob militarem cassam aliaque sese valde offensum dominus comes banus innuebant, hinc ad illius aliorumque placandos animos dominus vicebanus Joannes Rauch Viennam fuerat sed pure ad comitem banum ablegatus. Dominus quoque colonellus Kleffeld et vicecolonellus Kussevich mense Februario Viennam profecti sunt in negotiis confiniorum, generalis item Scherzzer, de quibus eorumque actis inferius.

(Civitates Crisienses uniuntur.)

Mense Martio die 10. ad uniendas civitates superioris et inferioris dictas Crisienses dominus electus episcopus, item dominus baro Stephanus Patachich, dominus vicebanus Joannes Rauch, et dominus tabulae judiciariae assessor Joannes Jursich profecti sunt. Quas et effective univerunt, ut amodo una eademque sit nuncupeturque

-- 104 --

civitas, sigillis restitutis novoque comparato et a Sua Majestate dato, in quo crux duplex visitur. Restauratio quoque magistratus facta et ex utraque civitate unus novusque magistratus constitutus. Judex dominus Kesser electus, notarius dominus Svagell, consul quidam Andrillovich aliique. |

173

Caeterum, ut posteritas notum habeat, hactenus Crisii duae civitates habebantur. Inferior illa vocabatur, quae est intra civitatis fossatum ac versus orientem post portam, qua intratur penes Paulinos. Haec commoditatem rerum distrahendarum et commertii magnam habuit, fuitque celebrior. Superior illa dicta est, quae est penes Franciscanos ac ad occidentem. Utraque suum habebat magistratum, sigillum et haec superior tenuta omnino majora. Saepe et frequentissime partes inter rixae fuerunt variae, occasioque militarium excessuum non modica, nam modo hae modo illae ad militares recurrebant ac ipsorum quasi mancipia efficiebantur. Ut ab olim jam actum de uniendis his civitatibus fuerit, plurimosque articulos diaetales, lector, in corpore juris offendes, ut hae civitates uniantur. At effectuatum ad hunc usque annum nunquam est, potissimum quod domestici impedirent, essentque ex regno ipso, qui modo his modo illis occulte favebant, suisque informationibus effectum impediebant. Anno 1749., ut superius dictum, constituta desuper fuit commissio, quae Zagrabiae in arce episcopali utriusque partis rationes audivit, et episcopus Klobusiczky opinionem suam positivam dare fuit jussus (uti mihi, qui illam concepi et scripsi, credas, lector) quid putet, an hae civitates uniendae forent. Ipseque censuit omnino esse uniendas, nec audiendam superiorem civitatem, causa tamen diaetae unionem exequi ipse non potuit, sed successori exequendam permisit. Porro superioris civitatis argumenta ad unionem impediendam fuere sequentia. 1. Sigillum distinctum ipseque magistratus. 2. Usus antiquitas. 3. Terrae vineaeque ipsorum, quas civitas inferior suspiraret, quarum communi habendo usu ipsi deteriorabuntur. 4. Privilegia pleraque superiori civitati distinctim elargita, quae hac ratione successivis saltem temporibus invigorosa reddentur, quae et effective produxerant. Pro uniendis autem his civitatibus erant 1. tot jam diaetales articuli ac consequenter leges publicae. 2. Ipsarum exilitas potioresque futurae vires, si uniantur. 3. Ipsae frequentiores rixae ac dissensiones et personarum pro utroque magistratu | 174 defectus. Hinc in superiori magistratu jam nec litteratos habere poterant, plurimique defectus et graves quidem in expeditionibus demonstrati fuere. Hanc autem unionem uti activitate sua promovit, ursit dominus judex Kesser, ita et eandem terminavit ringentibus plurimis.

(Moritur canonicus Radich.)

Die 12. Martii, episcopo ad uniendas civitates mox descriptas profecto, obiit canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Urbocz Joannes Radich, aetatis suae anno 59., canonicatus 22., vir integer vitaeque ac morum ecclesiasticorum, hospitalis in summo. Studuit Zagrabiae, et theologiae Graecii, in patriam redux primum parochus sancti Nicolai in Zelina, tum beatissimae virginis Mariae in Bisztricza fuit, inde 1730. ab episcopo Georgio Braniug ad canonicatum elevatus. Cum domum a porta superiori alteram ad manum sinistram intrando a capella sancti Dismae ad capitulum obtinuisset 1731., una cum mobilibus universis combusta est, quam dein ligneam aedificavit Radich. Egit Dubiczae commendantem, vocem optimam, sonoram et svavem habuit, quamvis cantum

-- 105 --

ignoraret. Infirmitatibus continuo vexabatur, praecipue ruptura et defluxionibus in pede utroque. Scientiae fuit mediocris, concionator vulgaris et populi. In capitulo parum aestimatus, quia vir simplicitate catholica plenus. Ob ipsius hospitalitatem credebatur vix vel numum relicturus, quin nec creditoribus satisfacturus, sed moriens mihi, qui haec scribo, (quamvis mihi nulla fuerit cum illo notitia, minus conjunctio), condito coram exmissis capituli Chasmensis testamento, sua concredidit, distractisque suis rebus non solum creditoribus satisfactum est, sed pro anima ejusdem ad 4000 sacrorum lecta, sorori suae dati fl. 500 et pro altaria in Pribich dati fl. 400 pro illius illiusque consangvineorum refrigerio. Mortuus est pie et religiose, ac, quod mirum, moriens pulcherrimus visus est, ut divinum quid praeseferre videretur, fueritque ad videndum cadaver confluxus maximus et funus solenne. Cives pauperes juvabat maxime. Fuit statura mediocri, corpore gravi et crassiori, facie pingvi, sed pallida. |

175

Hujus canonicatus Crisii collatus est Nicolao Thauszy, fratri germano episcopi, parocho alias in Kupinecz, homini seni ac tali, qui antea tot tantisque poenis ad saniora reducebatur. Immo privari parochia debuisset non semel, quin Carolostadii in publicis carceribus fuerat, at nunc respectu fratris non solum priora submersa, sed plane dignissimus habitus.

(Novae promotiones in capitulo.)

Archidiaconatum Urbocz dictus aliquod distulit conferendum episcopus. Domino baroni Stephano Patachich et domino assessori Joanni Jursich fide data promiserat, quod mihi eundem collaturus sit, proptereaque dominum Jursich Ivanichium secum acceperat. Voluitque ut instans forem, me nullatenus instare volente neque instante, eo quod Viennae conclusum nihil esset, prouti et ne facto meo a prioribus recessisse videar, quamvis me et banus Croatiae et cancellarius commendassent, svadendo per omnia episcopo, ut me promoveret, quod ille emendicatum dicebat. Ivanichii attamen archidiaconum Urbocz resolvit Georgium Reess, domum autem defuncti contulit Balthasari Petkovich, bano ac consiliario Koller rescribens, quod me indubie creasset, si institissem, quod mihi sua banalis excellentia communicare dignata est. Egoque respondi, me instare nequivisse, quamvis institerim medio domini Jursich, licet non litterotenus, attamen quod certa sit sua excellentia, me, tametsi institissem, declaratum non fuisse, quodve occasione proxima tum ad exequendum suae excellentiae banalis mandatum, cum et demonstrandum episcopi odium, omnino instare velim, scio autem in vanum et incassum.

(Item aeque aliae.)

Caeterum, cum sub finem Februarii intellexisset episcopus, se Romae praeconizatum esse, scripto suo ad capitulum misso declaravit vicarium generalem dominum Adamum Chegetek designatum custodem, tametsi prius bis ipse obtulisset, quin et rogasset Adamum Ztepanich, ut suus esse velit generalis vicarius. Declaratis consistorialibus domino Petrichevich, Adamo Ztepanich, qui resignavit illico, |

176

Josepho Pogledich, Nicolao Magdich, Georgio Reess, Balthasare Kercselich, Joanne Paxi, fiscali Balthasare Petkovich et notario Georgio Delinich resolutis, sine salario omni et taxis, excepto vicario, cui 150 fl. spopondit. Sed miserum consistorium, nemo enim gratis servire obligatur.

(Installationes novae in capitulo.)

Episcopus ad sanctum Rochum in Aprili ascendit ac cum eodem canonicus Putz, cui videbatur durum tanto tempore lectoratum praestolari, metuebatque ne fors aula declaret

-- 106 --

alium et me nominetenus, quod et denuo sim praetermissus, persvasit ibidem episcopo, ut Posonii adhuc in locum domini episcopi Bosnensis Josephi Chiolnich dati successores effective installarentur. Permoto plenipotentiario domini Chiolnich, canonico Nicolao Magdich, ut is praediorum mutationem urgeret, quae et facta est, eo quia idem Magdich in consistorio dixisset, colonos praedii, a domino episcopo Bosnensi antea tenti, sibi haud esse obedientes, neque praeter currus lignorum aliquod sibi exhibuisse servitii, sed civissae cuidam Kobetichianae, hinc urgente mutationem, plenipotentiario haec effective facta est et vigore hujus etiam installatio eidem Chiolnich succedentium die 30. Aprilis. Videlicet installatus lector dominus Stephanus Putz, custos Adamus Chegetek, in locum hujus cathedralis Adamus Ztepanich, pro hoc Camarcensis Joannes Koosz, et Chasmensis Gregorius Gaszparich, canonicus autem Georgius Delinich ex sublectore, qui et statim sublectoratum resignavit, factusque sublector, volente episcopo, Franciscus Popovich ex parocho Crisiensi. Episcopus autem Bosnensis Josephus Chiolnich haec resciens, apud metropolitam Colocensem lamentatus est, quin et suis litteris ad capitulum scriptis, sed episcopi epistola risu accepta est, nec scio an eidem vel rescriptum sit. Colocensi autem significatum, mutationem praediorum factam fuisse ad requisitionem plenipotentiarii domini electi Bosnensis, coram capitulo constituti, installationem autem eidem succedentium episcopi jussu, ob quam episcopo respondendum esset. |

177
(Bullas Romanas accepit episcopus.)

Sub finem quoque Aprilis bullas suas obtinuit episcopus Zagrabiensis, cumque regni primas, archiepiscopus Strigoniensis, aut episcopus Quinque Ecclesiensis ad juramentum, praestari solitum ab episcopis, Roma delegaretur, voluit episcopus, ut primas subdelegaret quempiam ex canonicis, pluresque eatenus dedit ad primatem epistolas. Primas reposuit, delegantem subdelegare nequire, at novum hoc videbatur episcopo, primatemque ignorantiae arguebat etiam ad mensas publicas, sustinentibus adulatoribus episcopi errorem, quin me quoque desuper interrogavit, respondique, mihi haec ignota esse, nec scire, quae primatis ut legati nati authoritas, observasse attamen apostolicos Viennae nuncios delegare alios in juramentum exceptione, uti et cum Klobusizkio factum, quin super deposito per Alexandrum olim Mikulich, Zagrabiensem episcopum, coram praeposito juramento authenticam me habere recognitionem aperui, sciens, haec esse omnia primi juramenti, quod pro examine coram nuncio praestari consvevit, attamen dissimulans. Vult per ephebum statim episcopus propositum testimonium, dedi. Misit ille primati, primasque reflectit de duobus juramentis episcopum, miraturque, quod haec ignoret, cum jam praevie Bosnensis fuisset episcopus. Volebat parabatque Viennam iter episcopus, tum pro 10. Martii, cum et pro 13. Maji, sed a consiliario Koller svasum eidem, ut potius nec compareat.

(Vicebanus cum Busan dissentiunt.)

Vicebanus, ut superius dictum est, ad comitem banum in postrema congregatione regni fuerat destinatus et 27. Aprilis Viennam profectus est, ipsissimaque nocte ad portam domus domini comitis locumtenentis libellus famosus, vulgo pasquill, appensus ac per procuratorem Ladislaum Lukavszky observatus, acceptusque inventus est, esse contra dominum Joannem Busan, exactorem regni et tabulae

-- 107 --

banalis assessorem, vulgari lingva compilatus. In quo idem dominus Busan carpitur et praecipue ob interessentiam, | 178 specificeque demonstratur interessentia, et data in causis parti utrique litigantium consilia, acceptaque ab utraque parte regalia. Carpitur quoque eodem tabula banalis, nominatim assessores Naisich, Putz et ex parte magnatum uterque. Aegerrime tulit hoc Busanius, attamen dissimulavit, suspicans semper, vicebani notitia pasquillum prodiisse. Quidquid sit, Viennae res tota innotuit, quamvis Busanius Viennam nunquam submisisset. Dicebaturque in eodem, quod latine edendum Debrecini noverit Busanius. Quis tamen author fuerit, ignoratur. Noverit autem lector, Busanium inter se vicebanum Rauch capitales versari inimicitias, primum causa Czinderii, ubi authore Busanio in violatione sedis convictus fuerat vicebanus; 2. causa Christophori Voikovich, generi vicebani, qui impetrata palatinali donatione post fata comitis Joannis Chikuliny super bonis Oroszlavje per sententiam bona amisit, tametsi fl. 600 Busanio dedisset, uti pasquillus referebat; 3. causa Szoichii, qui, dirigente Busanio, bonis omnibus vicebanum, mediante lite, carere vellet; aliisque etiam de causis, minus notis.

(Novus generalis et commendans Varasdinensis generalatus.)

Hoc quoque Aprili mense comes generalis Benvenutus Petazzi, alias colonellus regiminis Silisburgensis in generalatu Carolostadiensi, in generalem, ut vocant, brigaderium toti generalatui Varasdinensi datus praepositusque est, venitque sub finem Maji ad generalatum Varasdinensem, Crisii primum considens. Et licet post resignationem principis Hildburghausen nemo fuerit nominatus, occasionem promovendo Petazzio praebuerunt sequentia. 1. Ipsius peritia non solum in militaribus, sed et in rebus aliis ac scientiis, jure etiam Hungarico non vulgaris sed erudita plane notitia. 2. Domini comitis bani singularis in eum propensio. 3. Generalis Carolostadiensis Scherzzer alienus a rivali Petazzio animus. 4. Schismaticorum generalatus Varasdinensis dissensiones ac rixae, ut capitaneus Liubojevich schismaticus Viennae per plures commorando menses | 179 commissionem petierit. 5. Officialium quorundam Crisiensium colonelli sui Ignatii Lalersperg accusatio ad aulam, quod confinium totum in tumultu foret. 6. Continuatio commissionis cum regno anno 1749. incoatae, ut superius. 7. Causa dissensionis inter dominium Ludbreg comitis actualis palatini Ludovici Batthyani ratione cujusdam sylvae limitum et generalatum Capronczensem, ratione cujus cum colonellus Capronzensis Kengell anno 1750. reversales manu sua scriptas dedisset, quod ob admissos precio Capronczensium confiniaristarum majales ad glandinationem nullas ideo consequentias formare velit, dedisset insuper contraquietantiam Ludbregensi officiali de persoluta a confiniariis glandinatione. Insuper quoque ante annos aliquot idem colonellus inquisitionem colligi curasset, agnovissetque scripto suo, sylvam illam dominii Ludbreg esse, attamen cum eam in authumno 1751. confiniarii ut suam praetenderent, visque eorum vi alia repulsa fuisset, idem colonellus Kengell mediante consilio bellico lamentatus est Suae Majestati. Sua autem Majestas ad informationem locumtenentis submittens negotium, ille judlium comitatus Varasdinensis Donatum Czindery ad inquisitionem submisit, ubi non solum attestantibus ipsis confiniariis sylva dominii Lubreg comperta est, sed et priora colonelli scripta Viennam submissa, quibus visis generalis Petazzi fuerat pro generali et commendante Capronzensi resolutus.

-- 108 --

Et cum in his sim, ne repetere postea oporteat, jam supra dictum est, generalatum hunc administrasse principem. Hildburghausen et resignavisse. Agebatur rumorque ferebat comiti bano administrationem conferendam eatenusque regni et statuum nomine fuit supplicatum reginae, praecipue generali vigiliarum praefecto Marquier amoto. Resolutio nulla obtenta, dicebaturque oblatam hanc praefecturam ita bano fuisse, si is banali officio se abdicasset, quod facere noluit. Proinde Petazzius resolutus. Commissionem intra Mikassinovich et Liubojevich, schismaticum utrumque, Crisii incepit continuavitque, diutius re per illum non determinata, minus finita. |

18

Causa eorum plena odii fuerat, alter alterum supplantatum cupiens. Diversosque sibi objiciebant miserorum oppressiones et iniquas extorsiones. Res cum longioris fuisset indaginis, per intervalla eam celebrari oportuit. Petazzio Capronczam sese recipiente et sapienter generalatum gubernante, quem a regulandis officialibus incoavit, modos eorum varios abrogando. Ut autem religione ardens est, ita a schismaticis, officialibus intellige et sacerdotibus, pro tyranno habitus, a populo et gente parens, quae, visa ejus justitia, aequitate, zelo, Petazzii fidem se velle et reginae institit et scripto declaravit, Liubojevichio procurante. Hinc incrementa magna catholica orthodoxa fides sub tanto viro, quin acceptura sit, non dubitatur.

(Mors cantoris et promotiones.)

Die 19. Junii in Vrabche ad vineam praedii sui antea apoplexia tactus nempe die 15. Petrus Matachich, cantor et abbas sancti Nicolai de Ercsy, obiit. Vir bonus et mitis, corpore parvo ac sangvineus. Hujus cantoratus collatus fuerat Adamo Ztepanich cathedrali, cathedralatus Georgio Reess, Urboczatus Joanni Jellussich, canonicatus demum Francisco Popovich sublectori.

(Introductio episcopi Zagrabiensis.)

Die nona Julii episcopi actualis fuit instituta solemnis introductio, quae hoc ordine fuit absoluta. Praecedentibus eum suis praedialibus et valde exiguis ei ex nobilitate obviantibus, ipse curru advectus est, et ex illo descendens a canonicis in ponte exceptus et ad ecclesiam sine ordine ductus. Statimque ad aram majorem progressus ad episcopale sub baldachino faldistorium sese posuit, manus osculum recipiens. Tum dictus ad eum sermo a lectore Stephano Putz, ad quem Paxianae compositionis responsionem perlegit ex charta, qua in sui laudes totus erupit. Tum factum se ecclesiae hujus dominum (quod olim sancti patres deflebant et a Pauli sententia alienum est) identidem repetebat, dominaturum se in clero, non recturum significans. Dein per cantorem lecta privilegia, praestitum juramentum, sacrum per praepositum Chasmensem absolutum, tum datum ab illo in arce prandium. |

181
(Moritur Varovich canonicus.)

Neque postea quidquam notabilis accidit, nisi quod die 22. Novembris Stephanus Varovich, canonicus Zagrabiensis et archidiaconus Varasdinensis, ex ptysi mortuus sit. Et hujus archidiaconatus Nicolao Ztepanich collatus, canonicatus autem Georgio Bisztriczey, parocho oppidi Strigova in Insula.

Hoc quoque anno in regni medicum Graecio dominus Bianchi est evocatus sub salario fl. 500 annue.

(Addimus.)

In generali illa statuum congregatione Zagrabiae die 10. Aprilis sub praesidio locumtenentis Erdoedy habita.

-- 109 --

(Banus offensus.)

Non sine graviore resensu banus significat reliqua inter statibus: primo, cur pactata summa et per plures articulos a statibus acceptata statui militari hactenus persoluta non sit? Hinc ergo oportuit praedictam summam ad manus commissarii bellici consignari et per hunc exsoluti fuere officiales. Quo istud dolore cumprimis Busanii factum sit, describi nequit. Interea autem casserius militaris hujus cassae fuit constitutus dominus Ladislaus Kirally, senator Zagrabiensis.

(Machinatio contra Kleffeld.)

Postquam Venceslaus Kleffeld Costanicensis jam colonellus, ideo quod regulationem petitam actamve manutenuisset, ejusdem corollaria urgeret, gravis dempto vicebano cunctis evasisset credereturque universa bano perscribere et ad similium notitiam facile pervenire, ex mora sua et habitatione in regnicolari Zagrabiae domo, adorare item non observaretur Naisichium Busaniumque, consilium factum est de eodem ex regnicolari domo ejiciendo, ac in effectu per Busanium praetextu reparandae domus admonetur, ut exeat. Hoc ille perscribit bano, una exponens: medium obtinendae Petriniae sui amotione sufferi, cum hoc inter reliqua exponeretur, deesse pro stabalibus locum, nisi Petrinia his banalibus confiniis resolvatur. Quare bano expostulante eatenus, ultro in regnicolari domo hospitari relinquitur.

(Ablegatio Viennam ad banum placandum.)

Resenserat banus etiam, quod diploma illud regium acceptatum non fuisset, sed reflexiones etiam contra idem intentatas atque ad se submissas haberi. Quare ad placandum banum (authore Naisichio) item agendas principi pro eodem diplomate gratias, ita nihilominus de effectiva consistentia 8260 virorum ad statum politicum non extensione, distincto regio rescripto securi reddantur status. Non minus

(Conscriptiones Viennam adferendae praecipiuntur.)

4. Quoniam bancalitas ob maritima bona per impositionem 165 fumorum adeoque 4950 fl.

(a singulo fumo per 30 computando) semet gravatam exposuisset coram Majestate Sua, ac eo quidem fundatius, quod dominus Joannes Jursich, assessor tabulae judiciariae et bancalitatis in Croatia plenipotentiarius, revelasset, qua deputationis fumalis membrum, modos, quibus actum fuerat, adeoque eadem bancalitas, bona sua comportando cum Croaticis, docuisset liquido purum beneplacitum, ideo jubebat princeps, ut conscriptiones illae ab officialibus confectae Viennam submittantur una cum idea fumationis. Ad hoc igitur etiam avertendum et cum bancalitate | 182 per aversionem tractandum, ac, si fieri poterit, in 4000 annue per bancalitatem pendendis conveniendum, dominus Joannes Rauch vicebanus Viennam ad comitem banum exmittitur, qui etiam die 27. Aprilis in praefatis negotiis Viennam est profectus. Sed nil effecit, neque optatum assecuratorium retulit, tanquam inanis metus, neque cum bancalitate transegit cum vel ipsa 65 fumorum remissio argumento fuisset, ex mero lubitu et beneplacito status Croatiae agere, atque ideo fundamentum majus fecit exigendae ultro conscriptionis.

(Nobiles multi recogniti.)

Joannis Peczinger, vicecolonelli in generalatu Carlostadiensi, armales publicantur. Joannis Sigrovich aliorumque infra nobilitas recognoscitur, videlicet Illiassich, Szlachanin, Szenkovachki aliter Vallicza, Kovachich in Jamnicza, Orechich, Sabarich, Volkovich aliter Martinkovich ex districtu Marocsae, Joannis Koos aliter Szvilay, Czelich

-- 110 --

aliter Valichevich, Magyer, Jussich, Medved modo Jantolich, Mrachich, Laczkovich, Bogathy, Gradczki, Vugrinichek ex Jamnicza, Fabianich aliter Vodopia, Sunecz aliter Bedenich ex eadem, Koskovich, Petravich, Czelich, Labass ex Sztubicza, Turchich, Leginievich, Matlekovich, Szokolovich, Sussich, Lukinich, Mazin, Gerdenich aliter Grudinich, Nunkovich aliter Jakopovich, Sztabarkovich, Visak, Rosnia, Gyukecz, Szerblinovich, Granya aliter Granyanszki, Fersztetich, Marinkovich, Mixich, Goran, Rapich aliter Vratarich, Vorkovich, Bosnyak ex Vugrinecz, Dimich, Kerpachich, Kerpesz, Matanovich aliter Saffarich, Paulekovich, Domitrovich, Kallin aliter Kallinszki, Kohmanovich, Suskovich de Medved, Bussevecz ex Gradecz, Kamenyan, Hermessecz. Hi sunt miseri illi et post hos plures alii de quibus infra fol. 447. O tempora, o mores! Vide item 313. et quidem primo loco.

Secunda congregatio regni die 24. Octobris Zagrabiae fuit celebrata, cui ob infirmitatem locumtenentis praefuit comes generalis Adamus de Batthyan. Mirabantur multi episcopum ista dissimulavisse, quod statutis regni sibi hoc praesidium competivisset, exemplis item suorum praedecessorum. Sed ignorantia similium rerum excusat episcopum et erga familiam Batthyan idololatria ejusdem. Interim hac congregatione dica pro anno anteriore imposita a fumo singulo 34 floreni. Necessitates regni fecere 58486, totidemque fecit introitus.

(Sigillum civitati Crisiensi.)

Unitis (ut supra fol. 171.) superiori inferiorique civitate Crisiensi, eidem ut uni civitati sigillum novum conceditur, articulo regni 5.

(Banus solvetur a perceptore.)

Banus consentit sibi a locumtenenti suo salarium ex cassa regni ab exactore dari, ita ut reliqua 34000 statui militari integraliter quotannis deponantur. Hac re nescio quid subtilitatis fuerit diis nostris, fors ut hac solutione gratiam bani conservarent. Bano tamen prospectum fuit, ne in necessitatibus aulae salarium suum debeat praestolari.

(Duella vetita.)

Patentales litterae, quibus duella severissime ab aula prohibita et sublata sunt, quibusvis modis publicatae extiterunt acceptataeque. In quas mirum! nescio quas reflexiones vi talesque fecerunt ad palliandum martialem spiritum, quibus arma horror sunt, praetendentes videlicet, per reflexiones suas quasi ordini juris et nobilitati in patentalibus praescriptus modus vindictae de duellantibus praejudicaret. Hinc reflexiones illae ad pompam factae sunt et leguleorum fuere inventum, | 183 cum viderimus his annis exempla martialium animorum, dum ad duella provocassent Raffay, Kussevich ac olim Oreszki.

(Passeres exterminandi.)

Articulo statuum 10. passeres exterminandi decernuntur, ita ut a singulo fumo capita eorum 300 cum dica praestari debeant. Res, in se salutaris servandique frumenti medium, primo risus multos habuit et pasquillos, ut nomine passerum instantia plane ad Suam Majestatem facta fuisse perhiberetur. Inter pasquillos ejus maxime probabatur cogitatio, qui allusit, Christum se passeri comparasse, regnum Croatiae Christi regnum dici, adeoque Croatiam passerum locum esse proprium. et persecutione passerum Christum persequi. Item postquam dii Croatiae vindicare se nequivissent de militaribus, tandem ad passeres transivisse etc. Demum postquam evenisset passerum exstirpationem modum fuisse saturandae avaritiae exactoris, cui pro singulo passeris capite miseri rustici

-- 111 --

xg. 1. dare debuissent, maluitque is xgeros quam capita passerum, exagerans ista adferentibus, quod foetore horum non delectetur neque sit parochus sepeliendorum passerum, res sua sponte desiit, circa 1756.

Familiae Borkovich nobilitas recognita. Ladislaus Czinderi constitutus advocatus pauperum.

(Conscriptiones ordinantur Viennam.)

Majestate, Sua conscriptiones illas per officiales factas sibi submitti prouti et fumationis ideam, adurgente ac absolute praecipiente, Joannes Busan, exactor ac operis totius faber, item Georgius Jellachich, partium maritimarum conscriptor, cum iisdem conscriptionibus Viennam deferendis et defendendis ordinantur et submittuntur.

(Publicatio episcoporum schismaticorum.)

N. B. Priori congregatione, die 10. Aprilis celebrata, resolutio principis fuit promulgata quoad episcopos schismaticos resolutos, et quidem Costaniczae Arsenii Theophanovich et in Plaszko sub titulo et nomine episcopi Carolostadiensis Danielis Jaksich. Episcopus Zagrabiensis neque est protestatus vel ulla usus legali cautione, ne videatur aulae contrariari, sed neque clerus.

Hoc anno 1764. die 22. Maji in congregatione regni, Zagrabiae celebrata, est protestatus episcopus Zagrabiensis quoad titulum Carolostadiensis, et hoc plus ab aliis provocatus, quam sponte sua, disponi nequiens, ut eatenus aulae scriberet. |

184
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.