Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Cum tamen et super isto interrogatus fuisset, uti intellexi, dominus Raffay vicecomes, reposuissetque sciscitantibus, admonitionem non vanam fuisse Kercselichii, episcopo et istud relatum, qui primo reposuit, hac re Kerchelichio nil praejudicari, 2. idem ac synonima esse vel unitam vel possideri solitam. Ergo palam de jure patronatus nil actum est, clancularie autem plurimum. Consultae Jesuitae. Pater Jambressich, theologiae secundarius professor, putans se regale quodpiam habiturum, per dialectica ratiocinia tulit pro electo sententiam. Pater econtra Karina aliique pronunciarunt, vi canonicarum legum nullatenus istud episcopo electo competere. Elapsi et sex dies, nil de his actum publice, tandem die 9. Decembris staffetaliter ab archiepiscopo Klobusiczky venit resolutio, in archidiaconum Bexin resolvi dominum Adamum Patachich, in archidiaconum Goricensem Balthasarem Kercselich, de canonico autem nullam fecit mentionem. Die 10. Decembris habitum solenne consistorium, postulataque canonica institutio promotorum. At canonicus Paxi aeque ab electo hos declarari retulit, videlicet: Bexin Adamum Patachich, Goricensem Josephum Pogledich, Kemlek Nicolaum Magdich, Vaska Josephum Galliuff, quos jam Posonii nominaverat, canonicum vero Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo. Quid factu opus? serio consideratum, praeposito illiusque commensalibus pro electo stantibus hac ratione unica, quod electus in se assumat omnia, aliis omnino tacentibus. tum canonico Kercselich proloquente, quod vi canonicalis
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.