Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus domini 1751.

Episcopatus suae excellentiae annus IV.

(Regales pro diaeta.)

Die prima Januarii advenerunt regales diaetam Posonii pro 18. Aprilis anni currentis significantes, in quibus summae Hungarorum laudes continebantur.

(Congregatio regni.)

Indicta etiam est congregatio regni pro die 26. Februarii.

(Banalis tabula.)

Tabula banalis incoata modo solito, in qua causae plures terminatae sunt, et dominus comes Adamus Batthyany locum in eadem accepit.

Sua excellentia episcopalis die 22. Januarii rediit ex Hungaria.

(Bacchanalia.)

Coreae et bacchanalia celebrata apud privates, neque comes locumtenens neque episcopus has hoc anno dedere, quod essent actuales intimi consiliarii, et ob luctum mortis Elisabethae viduae imperatricis et matris reginae regnantis Viennae fuissent prohibitae.

Terrae motus Flumine adhuc continuare significabantur.

(Nives copiosa.)

Mense Februario ingens nivium copia cecidit per continuatum triduum, quod et 4 postae emanserint, neque ullus quopiam poterat proficisci.

Eodem mense et per Martium erant infirmitates plurimae.

(Papae declaratio circa vigiliam sancti Mathiae apostoli.)

Sanctissimus papa Benedictus XIV., cum vigilia sancti Mathiae apostoli in feriam 3. dominicae quinquagesimae hoc anno occurrisset, ita universaliter dispensavit, ut clerus tam saecularis quam et regularis eodem die vigiliam observaret et jejunaret. Reliqui autem saeculares, si jejunare nollent, dictam vigiliam sabbatho ante dominicam quinquagesimae anticiparent. Cujus decreti originale datum est domino vicario pro ejusdem improtocollatione.

105
(Jubilaeus annus per dioeceses et ordinationes episcopi circa jubilaeum.)

Hoc eodem anno bullam extensionis jubilaei sive anni sancti Roma missam ab eodem pontifice per nuncium apostolicum Fabritium Serbelloni accepimus. In qua ad jubilaei consecutionem haec per expressum praecipiuntur. 1. Confessio vera sincera, generalis autem svadetur. 2. Communio nunc sub praecepto, ut plane hanc in pueris commutare in alia opera opus sit. 3. Visitatio quatvor ecclesiarum ab episcopo praescribendarum per continuos vel interpolatos 15 dies, sive naturales sive ecclesiasticos. Qui tamen has ecclesias processionaliter visitarent, arbitrio episcoporum relinquitur determinare numerum visitationis per processionem. 4. Ad intentionem ecclesiae fundendae in suprascriptis ecclesiis praeces, haecve de praecepto. De consilio alia etiam religionis christianae opera svadentur et commendantur. Vigore autem jubilaei, quod semel tantum potest obtineri, datur facultas 1mo, eligendi confessarium quemcumque, dummodo ad audiendas confessiones approbatum. 2do. Positis debite ponendis poena temporalis peccatis debita relaxatur. 3tio. Absolvendi ab omnibus censuris, peccatis et excessibus quibuscumque, etiam in bulla Coenae aut episcopo reservatis. 4to. Vota etiam jurata (exceptis religionis et castitatis prouti et iis, quorum dispensatio, commutatio vel absolutio fieret cura praejudicio tertii) in alia opera commutandi. 5to. Dispensandi in foro

-- 61 --

conscientiae super irregularitatibus contractis ex non adimpletione officii et eatenus incursae censurae, nullatenus autem ab aliis ex defectu vel quovis modo contractis. |

106

Porro ut exactius universa fierent, dies prima Maji anni currentis pro hujus jubilaei initio constituta est. Ecclesiae designatae sancti Stephani regis cathedralis ecclesia, sancti Marci, patrum Franciscanorum et patrum Jesuitarum, eo quod majores et consequenter ratione populi magis idoneae forent, etiam propter binas portcas, quas haberent. Et cum universa dioecesis ad cathedralem invitaretur, ratione commoditatis majoris menses sex a Majo inclusive dati sunt, ut ita fidelis populus et pascua pro equis et meliores aestate vias habere posset. Promulgatum hoc jubilaeum sufficienter, quoniam primo missa per universos parochos, religiosorum conventus aliosque epistola paraenetica sive admonitoria, dein bulla ipsa cum suo extractu et prologo. Epistolam prouti et bullae addita compilavit composuitque dominus canonicus Balthasar Kercselich, quae sumptibus episcopi typis data sunt et pro futura notitia hic inserta.[ERROR: no reftable 6:] [ERROR: no reftable :]Epistola paraenetica ad clerum Zagrabiensem, Zagrabiae. Typis Joannis Baptistae Weitz. 1751. Consistorium quoque libellum precum ex Germanico versum vulgari lingua edidit et distribuit, quod Jesuita quidam transtulit, sed plenum erroribus. Quos quantum fieri potuit, suprascriptus canonicus fol 2. et 3. correxit, primum autem sub sua non erat censura. Ordo quoque ut servaretur debitus per dominum vicarium generalem series ducendarum Zagrabiam processionum per archidiaconatus omnes praescripta et per archidiaconos parochis missa est, ut quivis ad diem constitutam adesse procuret. Qui processionaliter visitabunt, si ex remotis partibus forent, ut bis visitent, praescriptum fuit, vicinioribus processionalis visitatio quinquies praescripta est, uti pateret ex epistola et valvalibus adjunctis.

107
(Regni congregatio 26. Februarii.)

Regni congregatio die 26. Februarii sub praesidio domini comitis locumtenentis Ludovici Erdoedy fuit incoata et celebrata, cui primis diebus exigui adfuerunt, tanquam venire impotentes ob nivium inauditam copiam viarumque incommoditatem. Adfuerunt tamen ad primam Martii. Haec una fuit ex difficilioribus congregationibus. Hinc et producta est ad 26. Martii, quo die primum terminata.

(Disputatio pro cassa.)

In ea clamores ingentes intra politicos et militares, quin ipsos inter politicos extiterunt, ac 1. quidem agitata est quaestio, an secundum mandatum bani cassa militaris dividi debeat a cassa regni ita: ut exactor regni annis singulis 40 fl. milia assignare teneatur domino commissario bellico. Hoc omnes defendebant militares (excepto commissario domino barone Stephano Patachich, qui silentio neutralis esse volebat) quin ex politicis: episcopus, magnates caeteri, canonicus baro Patachich, canonicus Josephus Chiolnich lector capituli, dominus vicebanus aliique, et hoc pure ad aucupandam bani gratiam. At protonotarius Adamus Naisich, dominus Joannes Busan, Josephus Magdich fortissime restiterunt, quin idem dominus Busan scripto suas reflexiones apposuit. Atque inter caetera has hi postremi habuerunt reflexiones. 1mo. Suam sacratissimam Majestatem per datum anno superiori statibus diploma expressive praecepisse,

-- 62 --

indulsisse, ut a regno solverentur. Regni autem exactor regni cassae curam haberet et suo modo regnum repraesentaret. 2do. Quia separatione cassae admissa separatio statim sequi videretur militarium a politicis, jamque divisio ipsa, ex quo emersuras res praevidebant exemplo vicinorum generalatuum. 3tio. Si cassa plane dividatur, facilius a bani jurisdictione et regni avelli poterunt et integre bellico consilio subjici et distinctum | 108 generalem sortiri, ita autem per immediatam ab exactore regni persolutionem facilius ab accipitre omni conservabuntur. 4to. Haec cassae separatio vel utilis vel inutilis militaribus foret. Si inutilis, ratio eam poscendi non est. Si autem utilis, cur utilitas illa in contribuentis plebis beneficium non veniat, atque ita totius regni conservationem, quoniam notum esset, saepe diutius vacare militarium gradus et officia, adeoque et eorum jacere stipendia. Ergo in emolumentum potius contribuentium veniant. Dein cessante locumtenentis officio duo milia remanere deberent in cassa. Emolumenta quoque confiniorum non parum facerent. Quae simul sumpta in publicum convertantur beneficium et regni totius conservationem. 5to. Praevidebatur emersuris fors aliquando casibus Quid si partes Transcolapianas Turca occupet, coarctabitur naturaliter politica regni jurisdictio et cum 40 milia exigentur, quod onus maneret posteros? Plurimaque alia. Dominus autem Busan, cum per assentatores describeretur saepius comiti bano, universa quaeque sub decursu totius congregationis protulit, ex praevie domi conscriptis legebat recitabatque. Post longos ergo dierum plurium clamores, militares eorumque in sententia et votis collegae plurimum exemplo aliorum regiminum et voluntati comitis bani insistentes efficere procurabant: ut banali determination utrinque appositae rationes subjicerentur. Sed defensores patriae palam restiterunt fundamento, quod banus absolutus monarcha non foret neque leges dictaret, sed cum statibus una pro bono patriae definire deberet, qui cum in suo comite locumtente praesens adesset, hic cum iisdem decernere debet. Hinc 37 milia sibi annue numeranda postulabant militares, sed et hoc rejecto simpliciter et absolute conclusum est, cassam regni dividi nullatenus | 109 posse, neque status a diplomate regnantis Suae Majestatis recedere debere.

(Gravamina pro diaeta.)

Quaestio ista plures rapuit dies. Deputationes dein ordinatae, sub praesidio domini comitis Adami Batthyany deputatio pro compilandis iis, quae ex parte regni in diaeta praesentari debebunt. Prouti et revisionis nobilis cujusdam Siger, totum comitatum Varasdinensem apud Suam Majestatem accusantis. Deputatio item revidens acta deputationis in negotio fumorum et peractae conscriptionis.

(Lecti ex candidatis ablegati ad diaetam.)

Post haec ex quinque a comite bano candidatis pro ablegatis regni ad diaetam, nempe domino Francisco Kussevich, domino Josepho Magdich, domino Joanne Jursich, domino Luca Novoszel vicecomite Posegano, et domino Josepho Raffay (qui sub initium Januarii Segnia, ex suo commissariatu reddiverat) atque hoc pro tabula statuum, ad magnatum autem tabulam propositi a bano fuere dominus Joannes Rauch vicebanus et dominus Balthasar Magdalenich. Ex quibus omnium votis electi ad tabulam procerum Balthasar Magdalenich, ad tabulam autem statuum exoratus potius quam electus dominus Josephus Magdich, cui suffragiis additus Josephus Raffay. Singulisque ordinati pro diurno dietim fl. 5, qui et domino protonotario Adamo Naisich

-- 63 --

resoluti sunt, ex officio licet ad diaetam pergenti. Aderant congregationi huic ex Sclavoniae comitatibus etiam dominus vicecomes Spissich Verocensis et Poseganus Lucas Novoszel. Volebant status, ut cum per regales evocati non fuissent comitatus Sclavoniae ad diaetam, ut suprascripti regni ablegati negotia quoque eorum pertractent. At domino Spissich plurima in contrarium producente, potissimum quod illorum comitatuum status ignotus his foret, nec in scriptis dari possent, quae replicare fors necessum erit, factum ut idem dominus vicecomes | 110 Spissich pro ablegato deputaretur, ita tamen, ut post Raffay, qui vicecomes substitutus comitatus Zagrabiensis esset, suum habere debebit locum. Si tamen locus ei adhuc concedetur, tanquam nunquam hactenus practicato ablegato tercio, nomine regni, ad statuum tabulam. Cui praecedentiae contradixit dominus Spissich.

(Praetensio Raffaii.)

Occasione autem congregationis hujus suprascriptus dominus Raffay praecedentiam ante ordinarium comitatus Posegani vicecomitem modis etiam indebitis praetendebat. Cumque pro domino Novoszel deliberatum vi legis et consvetudinis fuisset, idem praetendens sub decursu totius congregationis ad tabulam sedere noluit, sed foris semper permansit.

Reliqua congregationis hujus haec fere fuerunt. 1. Secundum novam conscriptionem impositio ad quemvis fumum in fl. Rh. 30. Sed cum pagi episcopales, item familiae Erdoedianae nimium aggravati fuissent, Zagoriani autem alleviati admodum, nec posset in promptu mederi, constituta est deputatio, quae mense Julio Zagrabiae considebit, auditisque lamentantibus, plena autoritate illico medelam adferet. 2. Dominus prior regni exactor Franciscus Kussevich ut reddat rationes, impositum, et ut militares, quam primum fieri poterit, exsolvantur. Reliqua privatorum decreta sunt. Ablegatis ad diaetam impositum, ut per Viennam iter instituerent Posonium, et banum tam in hac congregatione de ejusdem actis, quam et de proponendis in diaeta debite informarent.

(Batthyany commercialis)

Absoluta congregatione comes colonellus Adamus Batthyany (qui hic in episcopali arce una cum uxore sua, nata Theresia Illyeshazy, et copiosissima familia ac 40 equis amplius quam trimestri hospitatus est sumptibus episcopi | 111 maximis, postquam occasione ista cura illi summa de commercio tritici ad Adriaticum mare per Croatiam instituendo fuisset, immo effective hunc in effectum partim Zagrabiae copiosum triticum comparasset, partim Carolostadii, inito cum quodam Segniensi nomine Demelii contracto pro navibus illius usque ad Livorno deportatione, devecto etiam Siscium copioso tritico, emptis hic Zagrabiae quibusdam fundis pro aedificandis granariis, visitato quoque portu Bucari) ad Hungariam concessit die 22. mensis Martii. Comes iste domum et quarterium quaesivit. Primum non reperit, alterum apud parochum superioris civitatis consecutus est, quo in suo abitu etiam res suas ex arce universas composuit.

(Mors patris provincialis Franciscanorum.)

Sub congregationis decursu obiit Zagrabiae 28. suae infirmitatis die admodum reverendus pater Joannes Baptista Bellanovich, ordinis minorum actualis provincialis, communi universorum luctu. Vir erat discretus et industrius et pro regimine aptus. Ecclesiam et conventum ordinis sui Ivanichii ex fundamentis errexit,

-- 64 --

providit omnibus ad decorem. Fuit loci ejusdem saepius gvardianus, provinciae secretarius et definitor postea. Anno 1749. in eorum capitulo fratribus discordantibus et provincialatum appetentibus praeter spem electus ipse. Rexit optime, singulisque satisfecit, anno uno mensibus septem. 1750. interfuit Romae capitulo generali. Moniales sanctae Clarae Zagrabiae prudentia sua primum in electione abbatissae ad illud officium aptae quamvis junioris, ac dein postea composuit pacemque foeminis dedit. Hrasztovicensem errexit conventum aliaque plurima. Mirum, quod monachis singulis ad genium satisfacere sciverit. Hinc in mutatione sua qui transferi petiit, quemvis transtulit. Hoc discretionis et prudentiae fuit. |

112

At lector, ut illi vocant, nunquam, quin ex visu et facie simplex apparebat, sed religiosus optimus. Huic in definitorio suffectus est, pro vicario ut vocant, pater Cherubinus Fabsich, lector jubilatus et exprovincialis, homo revera insignis. Atque pro Fabsichio custos designatus pater Antonius Gorner, vir aeque emeritus, et jam vicarius provincialis. Caeterum provincia haec Franciscanorum necdum completo biennio gravissimos suae provinciae viros amisit et fere orbata est. Habuit ante biennium sex provinciae patres, tres priori anno obiere. Spacio autem mensis unius suprascriptus provincialis actualis, pater item Antonius Fabsich, item Aloysius Babich, uterque exprovincialis, uterque Celebris, ut nunc ipsis unicus Cherubinus remanserit cum Antonio suprafato, quousque plures exsurgant.

(Jesuitarum Viennae congregatio.)

Jesuitis quoque sua Viennae fuit congregatio die 14. Martii, in qua electi, qui nomine provinciae Romam ad electionem generalis pergerent, et quidem pater Wilibaldus Krieger, rector actualis collegii Graecensis, nomine et in locum patris provinciae provincialis, pater Augustinus Hingerle, praepositus domus professae Viennensis, omnes exprovinciales. In horum defectu vel impedimento substituti pater Franciscus Kunich rector Tyrnaviensis et pater Ludovicus Debiel rector Lincensis.

(Electio ablegatorum ad diaetam ex parte capituli.)

In capitulo Zagrabiensi (quod hactenus nunquam vel auditum) communis erat ambitio exmissionis ad diaetam. Pars zelantior ambiebat exmittendos dominum Wolffgangum Kukuljevich cum Adamo Patachich. Episcopus vero dominum Kukuljevich cum Balthasare Kercselich. Sed putantibus, quod episcopatus obtinebunt exmittendi, dominus praepositus hac arte usus est. Convocatis canonicis, se ut est senior observasse, asseruit ordine offeri ejusmodi exmissionem. Quare primum domino lectori oblata est, | 113 qui constantissime recusavit. Dominus cantor nec adfuit tanquam infirmus, tum custodi oblata provinciae, qui acceptavit. Praepositus dein Chasmensis deprecatus est, ergo pro absente licet domino cathedrali acceptavit praepositus major, atque ita deputati ad diaetam fuere Stephanus Putz custos et Adamus Chegetek archidiaconus cathedralis. Et diurnum vetus, videlicet in fl. Hung. uno, acceptarunt. Volebant ex capitulo quidam custodi suscitare quaestionem de praecedentia, tum quod custos dignitas non esset, tum vigore capituli statutorum et librorum immo caeremonialis ipsius, quoniam custos omnes sequeretur archidiaconos. Sed nolentibus archidiaconis causam hanc tueri, quin ipso domino cathedrali pro custode stante, res publice nec prodiit.

-- 65 --

Flumine continuasse terraemotus significabantur, dirutaque iterum templa, privatorum aedes et alia plura causata incommoda. Regina Maria Theresia Viennae feliciter die 19. Martii filiam genuit.

(Stipendia magistratui civili Zagrabiensi resoluta.)

Hoc anno mense Martio civitati Zagrabiensi venit a camera aulico Hungarica Posoniensi, ut senatores stabilia haberent salaria, videlicet quivis senatorum fl. 60, capitaneus 80, judex civitatis 150, notarius 200. Hactenus enim intra se dividebant universa, videlicet colonos, vinum etc.

(Palatini mors. Novus armorum supremus praefectus.)

Die 24. Martii Posonii obiit in domino excellentissimus dominus comes Joannes Palffy, regni Hungariae palatinus, aurei velleris eques, supremus per Hungariam et Transylvaniam armorum regiorum praefectus etc., aetatis suae anno 93., quam aetatem admiratione communi attigit, quia ad regulam vivere non asveverat, nullamque rationem victus aut potus servabat. Fuit olim fere per 30 annos Croatiae banus, miles egregius, uti facta sua librique testantur. Hoc siimmo dolore mortuo, supremus armorum praefectus per Hungariam et Transilvaniam nominatus est a Sua Majestate ut mareschallus senior princeps Lobkovitcz.

114
(Cardinalis Kollonich mortuus.)

Obiit quoque Viennae eminentissimus cardinalis et archiepiscopus Viennensis Sigismundus comes Kollonich, in quo familia haec defecit, etenim haeres constitutus Ladislaus Kollonich, consiliarius cancellariae Hungaricae Viennensis, arrogatione ex familia Zay Kollonich est. In archiepiscopum suus coadjutor princeps Trautschon statim successit. Defunctus vir magnus fuerat a pietate, prudentia et tot tantisque fundationibus a se factis, in quibus aeternum vivet.

(Initium diaetae Posoniensis.)

Diaeta Hungarica 17. Aprilis suum sumpsit exordium. In qua quae acta sunt, illius diurna testantur, longum hic foret describere. Istud tamen notandum. Cum baro Adamus Patachich, archidiaconus Goricensis et Zagrabiensis canonicus, qua praepositus sancti Benedicti de Kaposffo, per regales vocatus comparuisset locumque in tabula procerum accepisset, et ex parte magnatum regni Croatiae ad invitandam Suam Majestatem inter proceres destinaretur, ablegati Croatiae dominus Josephus Magdich et dominus Josephus Raffay contradixerunt, allegantes dominum baronem locum illum ut magnatem Croatiae non occupasse, neque eatenus ad diaetam exmissum esse, quod cum edoctum fuisset, idem dominus baro non solum ab invitatione exmissus, sed et ad tabulam statuum pro accipiendo loco inter reliquos abbates et praepositus fuit relegatus, quod et ipse pro humilitate praestitit ad sui commendationem et aliorum admirationem. Interim cum diaetae scopus fuisset augendi quanti contributionalis, status autem passim impotentiam summam allegassent, Sua e contra sacratissima Majestate summam necessitatem edocente, dura et trimestri agitata fuit quaestio: an summa impotentia summae necessitati, vel e contra praevaleat. Cumque res haec agitaretur acrius, tuentibus impotentiam domino vicecomite comitatus Zempliniensis | 115 Okolicsani, et domino assessore tabulae judiciariae comitatus Vesprimiensis domino Csusi aliisque quibusdam, clero et magnatibus pro aulae necessitatibus plane juratis, ut inter famosos libellos in clerum prodierit, Lutherum tandem cum Petro convenisse, scilicet quod in sessione quadam acatholici

-- 66 --

cum clero convenissent, multumque et per menses cum privatim tum palam agitata quaestione, et aula benevolum statuum consensum expectante, et suis modis adurgente, tandem primo quingenta milia obtulerunt, postea addita ducenta. atque ideo septingenta de nova contributione promissa, repartitioque facta per deputationem ad singulos comitatus. Aula autem sub initium in suo ad status scripto alterum tantum postulabat. Urgebatur quoque Majestas sacratissima, ut ante quanti resolutionem universa subditorum postulata susciperet resolveretque, sed resolutio haberi non potuit, et quae postea secuta est, ex articulis diaetalibus anni hujus clarescunt.

(Palatinus novus comes Ludovicus de Batthyan. Vicebano credita cura regni.)

Interim sub diaetae hujus initium in regni Hungariae palatinum ex tribus ab aula propositis, videlicet domino comite Ludovico Batthyani, olim aulae cancellario, domino Georgio Erdoedy, judice curiae, et Francisco Esterhazy, conclamatione omnium comes Ludovicus Batthyani electus est, qui ut palatinus et diaetae praefuit. Comes autem Erdoedius inter equites aurei velleris lectus suscepto gratis vellere a Sua Majestate, suique accomodati filii, Esterhazius autem mareschallus declaratus est. Sed ad res Croaticas digrediendum. Et primo, comite locumtenente progresso ad diaetam, patriae cura commissa fuit domino Joanni Rauch vicebano.

(Sicuten canonicus moritur.)

Die 4. Maji obiit in domino canonicus Paulus Sikuten, quinto suae infirmitatis die, et canonicatum cathedralis ecclesiae hujus Zagrabiensis | 116 accepit, ad commendationem domini comitis aulae cancellarii Leopoldi Nadasd, dominus Joannes Paxi, canonicus Chasmensis et parochus Dernensis, Posonii resolutus, ubi et ipse ut capituli Chasmensis ablegatus adfuit. Redireque a capitulo monitus, debuit ad canonicam institutionem. Hujus canonicatus Chasmensis collatus est domino Georgio Ztepanich, parocho Capronczensi et vicearchidiacono Camarcensi et protonotario apostolico. Domus autem defuncti canonici domino Sigismundo Schytaroczi collata est.

(Initium jubilaei Zagrabiae.)

Die prima Maji suum Zagrabiae sumpsit exordium jubilaeum, praecessit triduana compulsatio, processio cleri primis diebus et parochiarum capituli. hac finita, processio superioris civitatis, tum aliae ex dioecesi secundum ordinem a vicario generali assignatum.

(Diluvium Zagrabiense.)

Die autem 10. Maji a prandiis circa horam mediam quartam ingens et inauditum fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit nubifragium tantumque diluvium, ut aqua ad supremum gradum portae minoris ex capitulo ascenderit, plurimas molas destruxerit, domus omnes ad fluvium sitas impleverit, et numero 17 plane ruinaverit, abductis universis mobilibus, destructis in cellariis vinis, ponte murato, in eodem fluvio sito, ad medietatem ruinato, causa macelli capitularis, quod cum fundamentis elevaverat et ruinaverat. Fluvius tres fecit rivulos, strages inauditas, plurimosque ad extremam reduxit pauperiem universis spoliando. Quis gemitus describat? Quis lugubres casus referat? Horrendum visu jumenta, homines, vagientes in cunis infantes e domibus ferebat. 14 personas vita plane privavit, laesit innumeros rebus, quas efferebat. Memorabile infanti, viduae | 117 cujusdam arcularii hoc casu cum duabus prolibus mortuae, accidit, quod puella in cunis in Jesuitarum horto detenta et pluribus in partibus laesa viva manserit. Totus hic casus intra horam

-- 67 --

absolutus est. Deo gratiae, quod noctu non accident, quis enim salvus mansisset. Tunc autem ob labores exigui domi detinebantur.

(Ittinger electus generalis Paulinorum.)

Patribus Paulinis generalis sui in Mariaethal fuit electio, creatusque pater Matheus Ittinger, Croata Petrinensis, generalis autem definitor pater Franciscus Kovacsich, prior Remetensis.

(Contumacia Lupoglavensium.)

Episcopales homines Transcolapiani et Ivanich tam dicam regno quam et labores definitos publicos renuunt, et Lupoglavenses per erectionem cserdakae et vigilias sese ad resistendum praeparant. Attamen neque ipsi hoc anno quidquam moverunt, neque contra eosdem ulla fuit missa executio, quin facultates suas conscribere permiserunt.

(Tumultus et rebellio confiniaristicorum in banalibus confiniis.)

Sub Junii initium confiniarii in banalibus ita dictis confiniis tumultum rebellionemque fecerunt sub ductu Theodori Khiug ita dicti aliorumque. Theodorus praevie universorum domus pertransiit, animatisque omnibus, constitute die ad quemvis dominorum officialium plurimi schismaticorum comparuerunt, ipsisque, ut statim abeant, praeceperunt, adeoque ex ipsorum compagniis abire omnes coegerunt, quin aliquem vel laederent vel verberarent. Solique laitinantio Ignatio Greguroczi equus casu ab insolenti quodam valacho occisus schlopo est. Hinc officiales ad praesidia sese recepere, regiminis nempe Kostanicensis Kostaniczam, Glinani Glinam, ibidemque constanter permanserunt, vigilias ipsi instar gregariorum agendo, obeundoque ad compositionem usque tumultus. Confiniarii autem ad campum penes Komogovinam sese congregarunt, per dies octo ibi permanentes, tum data sponsaque fide, inde casas | 118 repetierunt proprias, hac tamen per expressum lege, ut semper adesse, congregarique eos oporteat, dum vel hoc exigerent circumstantiae vel ipsis a Theodoro mandaretur. Colonellus Kleffeld Kostaniczae mansit ipse, eamque fortificare arcem non destitit, missis ad congregates Komogovinae tumultuantes nunciis, ut causam darent tumultus, quod tamen sincere non praestiterunt. Rem etiam totam significavit Posonium ad Majestates suas regias, quae inde ex diaeta comitem locumtenentem Ludovicum Erdoedy, baronem Adamum Patachich ad accomodandum miserunt negotium. Canonicum item Balthasarem Kercselich ad episcopales homines Transcolapianos a tumultu continendos, prudenter enim metuebatur, ne hi ratione novae dicationis sese tumultuantibus associent, atque ita evadant tumultuantes fortiores. Itaque suprascripti tres cum domino quoque Francisco Kussevich in pervigilio sanctorum Petri et Pauli apostolorum Hrasztoviczam appulerunt, statimque congregatis Komogovinae tumultuantibus nunciatum est, ut sub salva gvardia e medio sui quosdam exmitterent, qui omnium nomine audirentur. At hi quinto die in submissis sex ablegatis ac uno popa schismatico Hrasztoviczam comparuerunt, ubi praestito homagio et obedientia ad terram proni comitem locumtenentem venerati sunt, protestando confinium nullatenus tumultuasse, sed in fidelitate permanere. tum de hujus ipsorum facti ratione interrogati et verbotenus et scripto reposuerunt sequentia. 1mo. Sese ad hoc faciendum necessitates plane fuisse. Quoniam cum suos ad regiam Majestatem superiori anno misissent oratores, ipsi non solum auditi non fuerunt, sed comprehensi Zagrabiam remissi in vinculis hodiedum in iisdem manerent

-- 68 --

securiores de morte ac vita. Hinc cum per nuncios auditi non fuissent, debuisse eos hanc accipere viam, ut hac mediante audiantur. Caeterum nihil ipsos regii servitii negligere, vigilias accurate servare in | 119 metis Turcicis et Glinae, immo si permitterentur, etiam Kostaniczae velle. 2do. Ob officialium excessus, quod videlicet pejus eosdem ac mancipia tractarent, gravissime verberarent, res acciperent vi etiam, equis eorum pro lubitu uterentur, aliaque specifice. 3tio. Quod terrae universaque ipsorum mobilia conscripta forent, adeoque metuerent, se et belligerantes futuros et contribuentes. 4to. Quod ob monduram exsolvendam regulatio ipsis foret impossibilis, ipsique eandem nulla ratione exsolvere possent. Et anno hoc pro duobus duntaxat milibus hominum exacta ipsos ad pauperiem posuit, nam ob peremptorium depositionis pecuniae terminum animalia sua levissimo (pretio) distrahere debebant, ut in futurum exsolvendae sint plane impotentes. 5to. Quod ex una eademque domo 3, 4 etiam 5 personae ad millitaria servitia inscripti forent, quod imposibile foret, causa et exsolvendae pro tot hominibus mondurae et laboratorum domesticorum, qui terrena excolere non possunt. 6to. Quod occasione regulationis nulla schismaticorum facta sit reflexio, neque ex ipsis promoti, ut knezii eorum, ad subditalem consequenter cum colonis suis eandem conditionem redacti sint. 7mo. Quod etsi quis schismaticoruni promoveretur, salarium tamen duplo minus semper habiturus sit ab extero officiali. 8vo. Quod religio popaeque eorum ab officialibus contemnantur, spernantur, nec obtenta hactenus a regiis Majestatibus privilegia curentur. 9no. Quod majora ipsis regulatio inferat damna, expensas, nam pro tot officialibus domus in terris a se emptis vel effusione sanguinis procuratis quando exstruent? quibus? et cur his proprias terras cedere deberent? Et quidem in locis melioribus. Cumque pro officialibus stabula, horti, prata, foenilia exigantur, quanta eorundem tenutorum futura est diminutio. et gratis quidem quis non videt. |

120

Tandem 10 quod supplicarent baptizandum terrenum ac tenuta, quae servitio suo unus miles eliberabit. Coloni quid a quavis sessione servire debeant sciunt, ita et quid militis servitium, a quo servire debeat terrarum tenutorumque comprehendat, edoceri cupiunt, ut hac ratione, qui plus de terris, pratis, vineis etc. possideret, alteri minus habenti et tamen inservienti monduram a residuitate procuret, vel in eandem contribuat. Haec quoad substantiam fuit tumultuantium expositio. Cumque dominus baro canonicus Adamus Patachich sermone longissimo ipsis reposuisset, plurimum regulationis utilitatem commendando, et ab ipsorum punctis uti numero 10., 9., 8., 7., plane praescidisset, ad alia autem brevibus reposuisset nomine locumtenentis, quidam Zriniensis ipsi haec reposuit: Es ecclesiasticus verbaque plurima protulisti, sed meris verbis noveris nos amplius non lactari. Hinc cum a comite locumtenente ipsis mandaretur, ut Komogoviensem congressum dissolvant, officiales suos priores ad compagnias recipiant. Theodorum Khiug, cui praestabant vigilias, in manus suas traderent, ac tum de propositis per eosdem tractandum iri, constantissime recusarunt, praecipue posteriora duo. Ipsum tamen Kostaniczam invitarunt, quo et sua excellentia cum domino Patachich, Kussevich ac equestris ordinis officialibus, qui a suis pulsi non fuerant, obiverunt, habitoque ibidem consilio baro Patachich Posonium cum universorum relatione abiit, generali Scherzer cum suorum Carolostadiensium sub 20. Julii aliquod

-- 69 --

agminibus Gorram comparente ibique considente una cum domino comite locumtenente ac colonello Kleffeld aliisque. Quo denuo citati tumultuantes nec comparere voluerunt, sed scripta epistola sese Hrasztoviczae communicatis insistere declararunt. Interim equites plures plus vi quam sincero animo Gorram comparuerant, ad fidelitatis juramentum praestandum, sed mille difficultatibus propositis | 121 aliquale praestiterunt. Poenilia tamen sua confiniarii tutati non sunt, neque praedantibus se opponebant, ut ludere cum Carlostadiensibus videretur.

(Generalis Kheill venit contra rebelles.)

Haec omnia accurate Suae significata sunt Majestati, quae sub Augusti primos dies regimen Molkianum ad compescendos exmisit. Mareschallum item plena authoritate Kheill, qui assumptis tribus ex Varasdinensi generalatu milibus, Carolostadiensium etiam duobus milibus, ad Petriniam consedit. Sed tumultuantes Petriniam vocati, comparentesque protestati sunt, quod neque arma contra eosdem assumere velint, neque fine eo unquam Komogovinam se congregatos fuisse, ut pugnent, sed ut audiantur. Hinc generales ad sua invitarunt confinia cum precibus, ut audiantur. Igitur generalis Kheill, Scherzer ad pagum Chetertkovecz cum militia sua profecti sunt. Et ibidem postulata, preces confiniaristicorum audita, fuse scripta, ut postea Suae Majestati praesententur. Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent, tandem sub his conditionibus pax conclusa est. 1mo. Quod generalis audire singulos velit contra officialem vel officiales lamentantes, quod et factum, compertique rei incompedati fuere officiales, et plures eorum capite plecti debuissent, si colonellus Kleffeld eos non adjuvisset, ac expositi defectus comprobati fuissent. 2do. Quod residua, quae mareschallus resolvere non posset, Suae Majestati et ipse sit relaturus, commendaturus et ablegatus eorum Viennam submittendos indulturus, ipsi autem e converso officiales militares ad eorum compagnias admissuri recepturique eisque obedituri, fidelitatem Suae Majestati denuo juraturi, quae et effective praestiterunt. Adeoque sub finem Septembris miles totus dissolutus est, a Sua Majestate solutus provisusque.

122
(Khiug proditus.)

Caeterum tumultus principaliora inventa capita numero sex, capite plexa sunt. Theodorus autem Khiug, cum sese recepisset, astu Mikassinovichii (propterea vicecolonelli titulo in generalatu Varasdinensi decorati et hac occasione promulgati), cujus Theodorus sororius esset, ipsiusque consiliis regi crederetur, interceptus est. Evocavit clancularie sororium avunculus, fidem eidem spondens, nihil mali sibi futurum, interea Theodoro inscio Carlostadiensium agmen eidem insidiabatur, dumque ab avunculo recedere vellet, capitur et Costaniczam deducitur, vinculis carceribusque, una cum secretario suo popa Philippo Terbuhovich, mancipatur. Fit eidem processus, sed probabat ipse in eodem tumultu se summa praestitisse principi servitia, quoniam 1mo. si idem non prohibuisset, conventum fuerat, officiales omnes necare. 2do. Kostaniczam ipsam cremare volebant, tormenta accipere universaque occupare praesidia, sed Theodorus impedivit. 3tio. Plerique ad Turciam profugere, sed ille continuit. Hinc favente eidem ad preces avunculi mareschallo, Theodorus in vinculis carceribusque relictus est usque ad ulteriorem revisionem. Regiminis tamen Molkiani duae relictae compagniae, quae cum confiniariis in praesidiis eorum praesidiarias vigilias obirent. Atque haec derebellione Valachorum,

-- 70 --

Zagrabiae ut pro 4. Julii per congregationem regni deputatio constituta fuerat, quae conscriptionis lamentantium injurias revideret, ita et effective consedit, sed post biduum dissoluta, nil plane operata est.

(Viae reparantur.)

Viarum reparatio continuata, Transcolapianis non comparentibus nec adursis, ne tumultuantibus sese conjungendi habeant occasionem, ad quod ipsi parati quoque fuerunt, sed eventum confiniaristicorum observabant, clam tamen cum iis tractabant et ad congregationes mittebant Komogovinam.

(Accomodatio quoad Moscheniczam inter episcopum et capitulum.)

Vetus intra capitulum et episcopum de pagi Moschenicza metalibus hoc anno die 25. Julii | 123 ita Siscii terminata est. Pro parte episcopi existentibus dominis reverendissimis Wolffgango Kukuljevich et Balthasare Kercselich, canonicis Zagrabiensibus, item domino Stephano Koncsek, bonorum episcopalium praefecto, et domino Lukanszky Ladislao fiscali, pro parte vero capituli dominis Nicolao Magdich, Joanne Koosz, Josepho Galiuff, canonicis Zagrabiensibus, ac domino Georgio Ligutich, capitulari advocato. Intra quos post longas disputationes ita conclusum est. 1mo. Ut terrenum Moschenicensium a Drenchinensium terris alveus Tatinecz per suum decursum divideret, consequenter totum illud terrenum una cum decimis episcopo obveniret. 2do. Ut Moschenicensibus pascuatio libera foret a rivulo Siva Moschenicza usque ad siccam Moscheniczam, ita tamen, ut pagi Moschenicza judex capones 12 in festo sancti Martini in arce Sisciensi deponere debeat. 3tio. Ut talem contractum principales conscriberent, quod tamen factum non est causa mutationis episcopi. 4to. Ut nisi intra 15 dies processualiter damna ab utrinque illata quaerantur, mortificata habeantur. Secundum quam regulationem subditi sese regulant.

(Variae promotiones Posonii. Primas. Colocensis. Zagrabiensis episcopus. Bosnensis. Quinque Ecclesiensis.)

His in Croatia actis, Posonii decurrebat diaeta, cumque Majestati Suae septingenta de quanto contributionali milia accordata fuissent, die 30. Julii Posonii a Sua Majestate sequentes factae sunt promotiones. Et quidem ex parte cleri: Primas Hungariae nominatus comes Nicolaus Csaky. Loco hujus archiepiscopus Colocensis baro Franciscus Xaverius Klobusiczky ex episcopo Zagrabiensi, cum regali insuper 12 milium fl. ac gratuita expeditione cancellariae. Episcopus Zagrabiensis resolutus dominus Franciscus Thauszy, hujus episcopatus Bosnensis domino Josepho Chiolnich, lectori ecclesiae Zagrabiensis. Episcopatus autem Quinque Ecclesiensis domino Georgio Klimo, in cujus locum Noviensis episcopus simul et consiliarius ac refferendarius cancellariae regiae aulicae Hungaricae factus est | 124 dominus baro Adamus Patachich, archidiaconus Goricensis simul et canonicus Zagrabiensis. Episcopo autem Segniensi Wolffgango Georgio Chiolich titulus excellentissimi collatus cum annua mille fl. pensione ex cassa parochorum. Episcopus autem Graeci ritus unitorum per Zagrabieosem dioecesim resolutus dominus Gabriel Palkovich ordinis sancti Basilii cum pensione annua 1500 fl. ex cassa parochorum. Ex politicorum parte: Supremus perpetuus comes comitatus Comaromiensis dominus Leopoldus comes de Nadasd aulae cancellarius. Supremi comites alii: Comitatus Zempliniensis baro Antonius Klobusiczky, Arvensis comes Antonius Erdoedy, Zoliensis comes Nicolaus Erdoedy, Neogradiensis comes Antonius Grassalkovich, camerae praeses, Varadiensis dominus Georgius Fekete personalis etc.

-- 71 --

Post quae Sua sacratissima Majestas comitantibus plurimis Pestinum Budamque concessit, militemque in campagmento, ut ajunt, ibidem existentem lustravit, arcem vidit Budensem ipsiusque reparationem, ac ad dominium Gedelo domini comitis Antonii Grassalkovich divertit, solenni ut referebatur solennitate ibidem a domino comite suscepta, praecipue autem laudabatur illuminatio, ab eodem domino comite exhibita. Interea compilati Posonii diaetales articuli, ex quibus, quid hac conclusum diaeta, videre est. Ipsaque cum fine Augusti dissoluta, circa quam pro Croaticarum rerum, notitia nil aliud notandum videtur, nisi dominum Antonium Spissich actorem autoremque diaetalis 23. articuli fuisse, ac propterea a regno comitatus Sclavonicos avulsos.

(Novi episcopi Zagrabiensis ordinationes.)

Excellentissimus autem Klobusiczky Zagrabiam amplius nec rediit, sed Pestinum concessit. Nominatus autem Zagrabiensis episcopus Posonii die 13. Augusti in camera Posoniensi installatus, suum in omnibus plenipotentiarium canonicum Georgium Gall constituit, in locum promoti ad episcopatum Bosnensem lectoris promovendos Posonii adhuc promulgavit, ipseque pro 25. Augusti ad comitem Ludovicum | 125 Patachich Szlanye appulit, inde cum canonicis Stephano Putz, Josepho Galliuff, Joanne Paxi, constituto secretario suo, Diakovo abiit, transactisque ibidem negotiis Varasdinum ad episcopates domus rediit, ibidemque ad festum Martini permansit.

(Contraversiae inter hunc electum et translatum.)

Interea inter episcopalem plenipotentiarium dominum canonicum Gaal et archiepiscopi Colocensis dominum Stephanum Koncsek subortae controversiae, primo de inventario episcopali, secundo de fructibus anni currentis 1751., quos via facti episcopus occupavit apprehenditque universos. Quod inventarium attinet, sciendum est, dominum archiepiscopum Klobusiczky res plurimas secum Posonium pro usu abduxisse, quae cum in instanti reddi nequiverint, heu quae hominum judicia, quae dicteria audiebantur. Sed domine Deus parce reis. 2do. Negligentia servorum domini Klobusiczky res quaedam etiam periverant. 3tio. Indiscretione adulantium novo episcopo plurimae ad inventarium acceptae non sunt, uti stannum, res lineae, quae tamen, ut complanentur omnia, idem archiepiscopalis praefectus dominus Koncsek coram exmissis capituli Chasmensis primo inventarium vel ipsis in natura mobilibus, vel quae accipere noluissent, effectiva persolutione ad precium, per ipsos episcopales positum, die 21. Novembris terminavit, acceptisque desuper testimonialibus capituli Chasmensis, Colociam abiit, inde per Viennam Zagrabiam rediit, causam fructuum prosecuturas. Quae cum terminate anno hoc non fuisset, anno sequenti referetur.

Indicia pro 13. Novembris Zagrabiae congregatio, effective etiam fuit celebrata sub praesidio domini comitis locumtenentis, prorogataque ad 29. Novembris. In qua relatio ablegatorum diaetae facta, ipsi diaetales promulgati articuli, cum militaribus satis superque actum, tum causa tumultus, tum vel maxime cassae dividendae, et cum secus esse nequivisset, domino Ladislao Kiraly constituto perceptori regiminum 40 numerata milia, et ab ipso officiales | 126 exsoluti. Atque haec praecipua fuerunt. Dominus quoque electus episcopus Zagrabiensis interfuit, et Zagrabiae postea in sua residentia episcopali constanter mansit. Bosnensis autem episcopus,

-- 72 --

dominus Josephus Chiolnich, adesse noluit, at 13. Novembris Diakovo abiit, ibidemque remansit.

(Mors Wolffgangi Kukuljevich.)

Die 28. Novembris reverendissimus dominus Wolffgangus Kukuljevich, vicarius generalis, archidiaconus Bexin et tabulae judiciariae assessor, a 20. Augusti infirmus, communi bonorum dolore obiit. Fuit vir ingenio velox, doctrinae solidae, sed in capitulo parum amabatur. Honorum perquam cupidus et divitiarum, hinc spe magna erat promotionis alicujus consequendae delusus, ex apprehensione, quod Posonii adhuc ab electo episcopo alter in vicarium fuisset promulgatus, infirmatus, consummatusque. Mors viri tanti magnum in capitulo, summum inter archiepiscopum Klobusiczky et episcopum Zagrabiensem Franciscum Thauszy excitavit incendium, et perpetuam utinam non animorum dissensionem. Rem ut mihi apprime et optime notam fidelitate omni pro posteritatis notitia et veridice narrabo et referam, ut nemo de veritate ambigat. Sed antequam ad rem ipsam descendero, sciendum 1.

(Lis prima inter episcopum electum Zagrabiensem et canonicum Balthasarem Kercselich.)

Dominum electum Zagrabiensem episcopum Franciscum Thauszy a me a pueris cultum et pro singulari patrono habitum fuisse, ipsumque omnem mihi affectum adminus simulative exhibuisse, hinc in anno 1748., dum mortuo Braniugio Viennam appulisset, nihil a me neglectum, quominus amico famularer. Cumque, ut Deo notum, de eodem ejusdemque dotibus a diversis ministris fuissem interrogatus, summa quaequae retuli, ac quavis infula dignissimum pronunciavi. Notumque pluribus reddidi, praecipue archiepiscopo actuali Colocensi Klobusiczkio, cujus eum reddidi ad omnium notitiam familiarem, ut in arce apud eundem fuerit continuus omniumque particeps secretorum. Quare et cum 1749. episcopates vacasset Bosnensis, ipseque pro eodem cum domino Josepho Chiolnich competivisset, eundem dominum episcopum tenerrime Klobusiczkio 127 commendavi, pro efficaci illius opera, ut Bosnensem episcopatum consequeretur. et quamvis dominus eotum canonicus Thauszy in statutione domini comitis Nadasd ad praedia Hrussevecz etc. occuparetur, procuravi litteras ad secretarium gabinetti, dominum Kooh ab eodem Klobusiczkio datas, statimque Viennam exmissas pro eodem Thauszy. Ipso autem admonito, cum Zagrabiam redivisset, litteras ad dominum comitem cancellarium a me scriptas cum efficacissima commendatione procuravi, et in meo cubiculo cum totali et secreta informatione eidem tradidi, aurea summaque recipiens ab eodem promissa. Quarum etiam virtute idem dominus Thauszy die 6. Augusti 1749. in Bosnensem episcopum fuit resolutus, uti opinor. Sciendum 2. Me, qui haec scribo, apud dominum episcopum Klobusiczky sub nomenclatura canonici a latere onus universum portasse, cumque fidelitate omni viro inservire conatus fuissem, meamque sinceritatem expertus ipse fuisset, studuit, si potuisset me beneficio quopiam remunerari, me hercle nec postulante, sed eum idem suam bonam voluntatem saepius coram aliis revelasset, commota plurimorum ira, idealesque nescio quae somniatae mei promotiones, metuebantque in capitulo omnes. me unum omnium singulorumque esse rivalem, ut de his coram famulis quaesti, id in vulgus plane ediderint, quamquis nec ego pro ulla petierim dignitate, nec Klobusiczkio campus fuerit suam in me benignitatem exercendi. Cumque Klobusiczkium brevi transferendum credidissent, ut eidem succedant affectabant,

-- 73 --

praecipue autem defunctus Kukuljevich, vicarius generalis, qui cum Viennae a Klobusiczky audisset, se pro tiara Zagrabiensi tres duntaxat ex capitulo invenire, videlicet dominum Patachich, Kukuljevich et Kercselich, Kukuljevichio suspectus esse cepi et rivalis maximus, non tam pro me ac pro Patachich adlaborans, hinc ipse rem hanc suis cogitationibus adaugens pluribus ex capitulo communicavit et | 128 clam inimicus effectus, meque etiam Klobusiczkio odiosum et vicissim illum mihi viis omnibus studebat reddere. Sed viri observata astutia sibi ipsi plurimum nocuit. Sciendum 3. Naturali quadam aversione alieno a me esse animo (nec Deum testor superosque, eccur? scire vel fingere possum ipse) dominum majorem praepositum Sigismundum Sinersperg et dominum canonicum Nicolaum Magdich, qui a teneris, dum puer adhuc fuissem, me modo omni semper abominati sunt, neque divina omnipotentia facere talia possem, quibus ipsorum affectum non dicam mereri, sed placere odium possem, ut posterior coram quodam confessus sit, se summe infernum ob odium mei metuere. Uterque autem horum suos in capitulo habet contuberniales, qui eo ipso, si formali in me non ferantur odio, tamen ne offendant illos, etiam miracula patranti adversari debent, adversanturque. Quibus clementissime Deus quaeso indulgeas, uti ego dimitto. Jam hi duo cum caterva sua tantum abest, ut meae studeant promotioni, fortunis, quin modis omnibus ex mala sua voluntate debent impedire. Praeposito autem jurati sunt canonici Chegetek, Koosz. Gaszparich, Gradinszky, Jellussich, Delinich, ut si idola jusserit adoranda, adoraturi sunt. Magdichius modernum episcopum Bosnensem possedit plane, tum canonico Reesz mirum quam colligatus, qui dein facile pro suo agendi modo persvadet omnia, quae Magdich imperat. Sciendum 4. Ex parte suprafati majoris praepositi ad acuendum ipsius odium istud etiam accessisse, quod postquam ipse vicariatum resignasset, summisque precibus adursisset non minus ac praemiis, ut officium generalis vicarii episcopus Klobusiczky domino Adamo Chegetek conferret, iste tamen resolutus non fuisset, sed Wolffgangus Kukuljevich, tanquam in juridicis magis versatus, utpole tabulae judiciariae assessor. Istud ut aegerrime tulit praepositus, ita falsissime putat, hanc Chegetekii exmissionem me navigante factam fuisse. Accessit ad haec novi consistorii voto omnino meo erectio, quod idem praepositus ferre nunquam potuit, censens errorum quasi suorum fuisse suppletivum. |

129

Sciendum 5. Sub Klobusiczkio totius ferre status regulationem intercessisse, praecipue militaris, uti ex superioribus patet. Et cum ille quandoque locutus fuisset pro regiorum mandatorum executione, in fine ipsi omnia attributa fuere, uti praedialium submissio dicationi etc., ut superius notatum. Et cum idem tanquam exter, horum notitiam habuisse non supponeretur, ad me omnia derivabantur. Sed omniscie Deus, qui noscis omnia, scis, me occasione illa neque Zagrabiae sed Viennae fuisse, nec quid ageretur scivisse, rem tamen consensu totius capituli factam fuisse. Immo dum Viennae existens factam intellexissem Suae Majestati oblationem, epistolas detinuisse, semperque fuisse contrarium. Cumque advenienti Viennam Klobusiczkio et a me detentas litteras apperuissem et fusissimo scripto repraesentassem, hanc oblationem nec esse expedientem ipsi nec clero, quin neque fieri potuisse, idem episcopus cum canonico Kukuljevich sese mihi opposuerunt, objicientes me non esse doctiorem toto capitulo, atque ob illam repraesentationem

-- 74 --

diminutam multum episcopi gratiam sensi, praecipue quod ad dominum consiliarium Klimo ac patrem Vanossi accessissem rogando, ut ab opinione illa episcopum avocarent. Quod ab ipsis factum, sed ille capituli opinionem subtexebat, confirmante Kukuljevichio. De quibus testari potest etiam dominus episcopus Klimo, et testatus est coram ablegatis capituli ad diaetam dominis Putz et Chegetek, uti ipsi mihi retulerunt. Attamen quamvis res ita sit, ego culpor feriorque. Idem quoque episcopus, cum majores a capitulo summas accepisset mutuas, licet ego neque vel numum levaverim, vel dandum proposuerim, sed canonicus Knkuljevich semper, attamen istud quoque ad me referebant. Sciendum 6. Quod actualem dominum episcopum concernit, quamvis a denegato mihi allodio suo in Nova villa habito (quod attamen mihi se daturum coram ipso episcopo aliisque iu coena apud episcopum promiserat) statim alium, ac ut canonicus fuerat, apparuisset, quod coram Deo scire possem, offensionis causam vel ansam nullam aliam praebuissem, quam quod idem qua Bosnensis episcopus, dum parochias aliquas Sclavonicas ad se pertinere voluisset, eatenusque sua repraesentatio Viennae facta Zagrabiensi episcopo per cancellariam submissa fuisset, demandante mihi episcopo, | 130 cui ab arcanioribus fueram, per me eidem repraesentationi suae satisfactum fuisset. Confiteor, me eandem ad repetita episcopi mei mandata suscepisse, neque secus ac ad suspitionem tollendam, quod partes illas episcopus Bosnensis virtute a me sibi communicatorum cuperet appropriare. Ob quam episcopi suspitionem mihi licitum non fuerat vel domino Bosnensi scribere vel eundem Posonii nisi clam visitare. Hunc autem, mei neglectum, quod aegrius tulerit dominus episcopus Thauszy, adverti omnino, sed episcopi servo contra mandata domini sui agere nec tutum nec expediens erat. Hac sua Bosnensis repraesentatione Zagrabiensem episcopum Klobusiczky gravissime offenderat, ut non semel mihi objiceret, qualem virum eidem olim commendaverim. Ratio offensionis fuerat, quod ad schylam (sic) Zagrabiensem posuisse videretur. Equidem domini Kooh consilio, ut inquietudinis notam evitaret, nullas volebat ad aulam repraesentationes, ne obstaculum consequendae primatialis dignitatis, cujus spe alebatur, incurrat, Bosnensi autem parochias simpliciter cedere, notam incuriae in cancellaria metuebat, quare amicas eidem Bosnensi episcopo Thauszy dedit litteras, ut ab ejusmodi praetensione supersederet, illo autem depraecante, me aurigam Bosnensis esse suspicabatur, Kukuljevichio suspiciones adaugente, hinc factum est: ut alienissimo a Bosnensi Klobusiczkius esset animo, neque me statim ad diaetam duxisset, ne suppeditem Bosnensi argumenta, ut constanter suspicabatur. Advertit etiam dominus Bosnensis, alienum a se Klobusiczkii animum, sibi omnimode adversantem, ne eidem successor daretur, et cum me, dum Posonii fuissem, jam ad se tardius et unica duntaxat vice comparuisse vidisset, et insalutato abivisse observasset, facile suspicari cepit, me quoque eidem adversari, quin Klobusiczkianae malae in se voluntatis autorem esse, quod tamen nuspiam. Heu, quae non facit suspitio. Sciendum 7. Factis, ut superius dictum, a Sua Majestate sacratissima promotionibus cum suprafatus Bosnensis episcopus dominus Franciscus Thauszy in Zagrabiensem promoveretur, omnium studium eo conversum est, ut ejusdem forent directores suasque gratias consequerentur, illorum etiam, qui illum ut canonicum | 131 nec pati nec videre poterant, nec mortuo Braniugio vel pro

-- 75 --

episcopatu candidarunt. Hinc catervatim ad eundem Szlanyam, Varasdinum profecti sunt, milies mille maledicta odia in me proferentes, quae nec omnia scio nec reffere alia possum, nisi quae vel ab ipsis audivi, vel ab aliis, quibus ipsi revelarunt. Videlicet 1. me omnium causam esse a Klobusiczkio factorum, 2. arcem a me spoliatam esse, ex eo, quod res meas ex eadem abduxerim et millii modios 100 a me a praefecto episcopali emptos, 3. me Klobusiczkium actualiter protegere, 4. me plura contra episcopum locutum fuisse, lamentatumque signanter, quod domus mihi ruinosas reliquisset, quod mobilia sua omnia accepisset, vineam neglectam, ubi tamen gratia mea episcopatum consecutus fuisset. Ego alia pluraque non audivi, proinde nec refero. Sed Deum superosque testor, me nec verbum fuisse locutum, minus lamentatum, stultum equidem vel imaginari esset, quod gratia mea episcopatum obtinuisset, cum hoc notorietate publica a gratia dependeat principis, qui jure patronatus fungitur. Sed nec praetendere domus mobilia potui, nec unquam reperietur homo, coram quo fuissem lamentatus, immo armare milii unum dono dedit abiens. At poterant fingere haec et alia adulatores et inimici et finxerunt indubie, ut non solum alienum sed inimicum plane effecerint episcopum. Hinc ab eodem redeuntes fecerunt illius in me odium publicum cum assecuratione, quod toto vitae suae tempore nec minimam mei sit habiturus reflexionem. Measque de adepto episcopatu congratulatorias unus retulit et quod vehementer dolebam, legendas offerebat omnibus cum mei prostitutione et risu. ac si nescio quaepiam vel postulassem. Immo hi ipsi aucupatores gratiae, ut a me extorquerent quaepiam, ab electo episcopo redeuntes plurima coram me evomebant, sed quod referent, nihil obtinebant. Quin dum rem similem ipse secretarius Paxi attentasset mecumque in horto obambulans meo colloqueretur, me confiteor lamentante, quod aeterna mei ab episcopo in vulgus sparsa esset derelictio et abominatio, quae honori episcopali plus quam meo derogaret, ex eodem didici | 132 observavique plurima, quod verissima omnia ejusmodi forent spargamenta. Quare ne bilem episcopo moveam, tanquam execratus, ut olim Hieronymus mortuo papa Damaso, sic ego, abeunte Klobusiczkio, secreto neglectimque vivere constitui elegique, eremum mihi domum meam constituens nec cum ullo vel tractare serio volens, quousque assentatorum tempora non mutentur. Jam his praemissis ad historiam. Kukuljevichius, ut superius dictum, vicarius fuerat generalis suaque diuturnior infirmitas Klobusiczkio nota fuerat, hinc in casum eventurae mortis mihi suoque praefecto in mandatis dederat, ut hanc eidem staffetaliter significarem. Die 27. Novembris percrebuit rumor, Kukuljevichium mortuum esse, mihique istud ab affine meo Francisco Hadrovich fuerat revelatum. At compertum est, eundem vivere, hinc nescio quis rumore deceptus Klobusiczkio mortem ejusdem staffetaliter scripsit, quod et ego sequenti die, cum mortuus fuisset, morte mihi statim ab avunculo meo Adamo Ztepanich significata, brevissimis perscripsi litteris, significando viri mortem ad mandata excellentiae suae. Mei autem promotionem nec ursi, tum ob male effectos mihi canonicos, cum quod sciret ipse servitia mea, potissimum autem quod Patachichium ominabar successurum. Meas Pestini die 2. Decembris accepit archiepiscopus, et eodem die ex Gedelo mihi rescribit per Viennam staffetam dirigendo, his formalibus: Redditae sunt mihi dominationis vestrae litterae, quamvis alias

-- 76 --

jam praevie ab alio scriptas accepissem. Doleo viri mortem, eidemque hodierna missa parentavi, justaque solvi. Patachichum archidiaconum Bexin resolvi successorem eidem, dominationem vestram reverendissimam in Goricensatu (sic) dedi, utinam quid majus conferre quirem, canonicatus candidationem praestolor et in aliena domo scribens, plura alias, constanti affectu maneo. Zagrabiae interea cum ominarentur omnes, me Kukuljevichio successurum, qui id, quave ratione impediant studuerunt. Quare duae praemissae staffetae, mini attributae, quamvis priorem Deo notum non miserim, neque sciam, a quo missa est, aliam | 133 quoque non ego, sed domini Koncsek uxor sumptibus archiepiscopalibus promovisset. Interim meas fateor litteras continentem, et hac scriptionis ratione crimen me laesae Majestatis incurrisse credebant, quare et a postae magistro testimoniales requirebant, quis staffetam misisset? quando et circa quod tempus? Volebant equidem, me adhuc ante mortem Kukuljevichii scripsisse, quod tamen inimicando fingebant. Conclusum itaque laboratumque, me nullatenus successurum, hinc frequentissima consilia, consultationes continuae, an non jus patronatus electo competat episcopo, promovendorumque institutio canonica. Actor reique promotor fuit Paxi canonicus, primumque de hac re conciliabulum in domo domini Chegetek fuerat. Ergo vigore donationalium episcopatus (in quibus de jure patronatus nec mentio) putabatur, episcopo jus quoque patronatus competere omniaque quae lubet adulantibus ob spes promotionum omnibus. Die 2. Decembris missae ad capitulum donationales et relectae, positaque a domino custode Putz quaestio, utrum vigore harum jus patronatus episcopo competat, quod episcopus petat capituli sententiam. Altissimum tacuere omnes, neque quisquam vel verbum protulit. Hinc cum tacerent singuli, idem dominus Putz Paxio episcopales donationales restituit subjungens: ut intra triduum quadriduumque cogitarent omnes, ac prolata quivis sua sententia, responsum episcopo daretur. In hoc ipso tamen consistorio canonicus Kercselich perlectis donationalibus admonendum ad quos attinet episcopum pronunciavit, quod in aliorum antecessorum suorum collationalibus expressum fuisset, et abbatiam eidem episcopatui unitam. in modo autem electi Francisci Thauszy et abbatiam beatae virginis Mariae de Topuszka a Zagrabiensi episcopo possideri solitam, ne stylus mutatio successive exemplo praepositurae sancti Petri de Posega etiam possessorium mutet. Res ut acta a tot tantisque relata episcopo, qui hanc observationem Kercselichii ex turbido et superbo ingenio profluxisse pronunciavit, per ita est respondentibus adstantibus. |

134

Cum tamen et super isto interrogatus fuisset, uti intellexi, dominus Raffay vicecomes, reposuissetque sciscitantibus, admonitionem non vanam fuisse Kercselichii, episcopo et istud relatum, qui primo reposuit, hac re Kerchelichio nil praejudicari, 2. idem ac synonima esse vel unitam vel possideri solitam. Ergo palam de jure patronatus nil actum est, clancularie autem plurimum. Consultae Jesuitae. Pater Jambressich, theologiae secundarius professor, putans se regale quodpiam habiturum, per dialectica ratiocinia tulit pro electo sententiam. Pater econtra Karina aliique pronunciarunt, vi canonicarum legum nullatenus istud episcopo electo competere. Elapsi et sex dies, nil de his actum publice, tandem die 9. Decembris staffetaliter ab archiepiscopo Klobusiczky venit resolutio, in archidiaconum Bexin resolvi dominum Adamum Patachich, in archidiaconum

-- 77 --

Goricensem Balthasarem Kercselich, de canonico autem nullam fecit mentionem. Die 10. Decembris habitum solenne consistorium, postulataque canonica institutio promotorum. At canonicus Paxi aeque ab electo hos declarari retulit, videlicet: Bexin Adamum Patachich, Goricensem Josephum Pogledich, Kemlek Nicolaum Magdich, Vaska Josephum Galliuff, quos jam Posonii nominaverat, canonicum vero Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo. Quid factu opus? serio consideratum, praeposito illiusque commensalibus pro electo stantibus hac ratione unica, quod electus in se assumat omnia, aliis omnino tacentibus. tum canonico Kercselich proloquente, quod vi canonicalis obligationis censeret ipse: 1. ut evictio scripto vel saltem coram capitulo Chasmensi detur, 2. quod capitulum exequi nullatenus deberet, neque possit alterutram promotionem, nisi postquam constiterit, qui legitime electi forent. Hoc autem vel probent jus patronatus praetendentes episcopi, vel per eosdem electi, capitulum autem in indifferentia maneat, hacve ratione et Viennae et Romae, si eorum res devenerit, semper laudandum fore. Placuit multis opinio, | 135 assentirique videbantur. Attamen, cum declaratio Paxii non fuisset capitularis, ipseque circa canonici promotionem variasset, asserens postea, se de canonico non bene abservasse episcopum, de candidatione actum consultatumque. Candidarunt in fine Paulum Goymerecz, parochum Bisztricensem, Georgium Delinich, sublectorem, Franciscum Popovich, parochum Crisiensem, Balthasarem Petkovich, parochum in Magierovo, Joannem Kukuljevich, parochum in Mihovlyan, et Nicolaum Thauszy, ex puro respectu episcopi, parochum in Kupinecz, hosque candidatos archiepiscopo submittendos resolverunt, et effective 12. Decembris litteris capitularibus submiserunt postulando resolutionem canonici. Qua ratione jus patronatus in archiepiscopo agnoverunt. Viso hoc candidatus Dellinich noctu cum litteris e consilio avunculi sui Chegetek ad me comparuit, miseruntque commendatorias ad archiepiscopum staffetaliter cum titulo a me scripto, metuebant enim, offensam episcopi, quod inimicis licet feci beneficium, egoque rursus staffetam misisse declamatus ringente episcopo. Interea die 14, venit ad capitulum ab archiepiscopo littera, quod is jam Romae praeconizatus esset, adeoque sua cessaret jurisdictio. Cum autem de electi Zagrabiensis praeconizatione non constitisset, vicarius capitularis dominus Adamus Ztepanich constitutus est. Archiepiscopus critizatus in pluribus, praecipue in factis a se promotionibus, quod videlicet jam cessante jurisdictione sua easdem fecisset, quare dominus Chegetek et Koosz ad electum episcopum missi cum postulatione vacantis canonicatus, qui reduces, superius a Paxio declarata, capitulo retulerunt, electum suprascriptas facere promotiones. Orta quaestio, an eosdem instituere etiam possit electus. Praeposito sustinente, Kercselichio negante, aliis altissime tacentibus, tandem in fine, cum rationes meas nec audire velle viderentur, ego actui huic solenniter contradixi |

136

Interrogatus duntaxat, cujus contradicerem nomine, reposui: meo privativo, qua canonicus Zagrabiensis vocemque habens in capitulo. Tum subjunxi: ne putent me ideo contradixisse, quod ab electo non sim nominatus, scripto si volunt resignare paratus sum, quod nunquam archidiaconus esse velim. Sed Deo notum est, quod hanc contradictionem faciam qua fidelis, ne regalia in regno Croatiae inducantur et quidem per clerum ipsum, sique volunt, martyres Anglicanos imitari paratus sum. Dominus canonicus Putz

-- 78 --

lectorem supplens contra perpetuam archidiaconatus cessionem protestatus est, neque ut scribam admisit. Alios nomen regaliae exhorrescere fecit, consequenter tacentes canonico duntaxat Malenich mihi ad aures insussurante, quod mecum sentiat, at loqui sibi non fidat, canonico autem Szkerba meam fortitudinem admirante et extra consistorium coram aliis dicente, me, virum omnino fortem esse. Atque ita 14. Decembris dissolutum consistorium. Cumque domi legissent libros, nemo capitularium fuit, qui mille sibi scrupulos non fecisset, quod in regaliam consenserint, sese tamen solabantur, quod siluissent. Res tota quanta per singulos detecta episcopo, et cum nescirem, qualiter quibusve modis, domum adveniens, mori etiam resolutus, quid factu opus cogitabam. Cum autem vilissimos quosque de re secrete in consistorio acta loqui observassem, consangvineis meis nescio quae metuentibus, tandem staffetaliter universa Suae Majestati, comiti cancellario, domino consiliario baroni Patachich, archiepiscopo Colocensi, significavi, contradictionis tenorem iisdem submittendo, ac etiam eandem scripto ipsi domino electo episcopo exhibendo cum hac prolocutione: Cum notum vulgo foret etiam, me heri actui capitulari contradixisse, indubie illustrissimae et reverendissimae dominationi vestrae quoque innotuit, qualiter autem quibusve rationibus hanc contradictionem posuerim, sequenti, quod peto suscipi, scripto declaro. Accepit ipse scriptum, tum addidit: Ego nil quaero aliud, quam ut pro futuris casibus et temporibus prospiciam, saltem scietur, quis jus habeat nominationis. Quibus auditis recessi.

137
(Porro contradictionis tenor et continentiae hae fuere.)

Quoniam divina, canonica omnique humana lege sua unicuique competeret jurisdictio, neque fas esset, praecipue in ecclesiae ecclesiasticisve rebus, sine legitima praevie habita potestate sese ad res ecclesiae, signanter quae clavium sunt, immittere, minus potestatem clavium usurpare, ut talismodi ipso facto pro haeretico in orthodoxa Romana ecclesia habeatur. Quod non solum oecumenicorum conciliorum decretis sanctorumque canonum sanctionibus conforme foret, sed P. 1. T. 11. quoque apostolicos Hungariae reges quamvis vicaria vicarii Christi potestate, adeoque amplissimis privi­legiis, usu etiam imperturbato roboratis gaudentes, episcopos, archiepiscopos a Romano pontifice confirmandos causa scilicet defectus potestatis clavium, quae in coronatis principibus non adesset communi catholicorum sententia et consensu, praeciperet, regnantisque actu feliciter Mariae Theresiae pro ipsius apostolicae religionis zelo exemplo confirmaretur quae tametsi vicaria pontificis potestate in ecclesia Hungarica uteretur, ac consequenter in ecclesia metropolitana Strigoniensi, prouti et collegiatis Posoniensi et Scepussiensi 1748. archidiaconos, canonicos, pro jure patronatus suo constituisset, attamen archidiaconorum (utpote jurisdictione ordinaria gaudentium, ac vicariorum perpetuorum episcopi, ut eorum jurisdictio nec morte episcopi exspiraret) canonicam institutionem vicario capitulari committere dignabatur, per eumque effective ad publicam notitiam fuere instituti non ratione ex alia, quam piissima domina ne vel umbram regaliae praebuisse videatur; cum autem dominus electus episcopus Zagrabiensis, quidquid sit de praetenso per ipsum jure patronatus, jurisdictione prorsus nulla vi suae regiae nominationis gauderet, sed neque secundum canonicas patriasque leges gaudere posset, antequam sua praesentatio a Romano pontifice confirmetur, institutio autem archidiaconorum actus jurisdictionis clavium esset;

-- 79 --

ideo capitulariter eidem adjudicatae archidiaconorum institutioni, qua orthodoxae Romano-catholicae filius, tanto fortius quod indignus sacerdos et hujus capituli commembrum in regno Croatiae hactenus illibate Romanocatholicam fidem profitente, quin virtute tot tantorumque diaetalium articulorum, signanter 86. 1723. et 46. 1741. aliorumque profiteri debente ad excludendam | 138 regaliam orthodoxae fidei alienam, quin haereticam, forma omni meliorique quo fieri potest modo solennissime contradico et protestor, congressumque illum diei 14. Decembris nullatenus capitularem fuisse vel pro tali censeri debere, neque me pro tali eundem habere, virtute praesentium declaro, superindeque si opus fuerit authenticam recognitionem mihi a capitulo exhibendam semper omnique tempore peto et reservo. Huic autem episcopo electo exhibitae scripto contradictioni adjeci in pagina alia folii ejusdem etiam rationes, quae ad hoc me permoverunt. Videlicet 1. Metum regaliae formalis, quae quid sit docent autores et vix vel fingi ratio posset, qua actus iste a regalia posset excusari, cum de praeconizatione minus intronizatione electi nihil constaret. 2. Quia Tridentinum concilium omnesque canones jurisdictionem requirunt in delegante ad hoe ut eam possit delegare, carens enim jurisdictione quomodo alteri eam conferret. 3. Quia non videtur ratio, cur parochi a saecularibus praesentati deberent ab episcopo institui, si nunc solus praesentationis praetensus titulus jus quoque institutionis attribuit. 4. Quod in anno 1423. capitulum totum Zagrabiense suspensum interdictumque fuerit, eo quod Benedictum episcopum Zagrabiensem ante Romanam confirmationem jurisdictionem exercere permiserit, ipseque Benedictus depositus, et capitulum ad intercessionem regiam per legatum apostolicum, Buda Zagrabiam venientem, post biennium primo fuerit absolutum, uti in actis capituli, si exquirere volunt, invenietur. Immo secundum canones suspensio latae: sententiae esset. Quare si Romae casus innotesceret, nescio quid Roma dictura? Caeterum quia mihi ut canonico cura honoris ecclesiae et capituli incumberet vi juramenti praestiti, Cabassutius autem, Pontas, Gibert, Reifenstuell passimque canonistae docerent, in iis, quae fidem sacrosque complecterentur canones, vel unico canonico contradicente nec actum capitularem esse, neque poenas canonicas, sive ferendae sententiae, etiam alias de capitulo incurrere, hinc pro servando totius capituli singulorumque canonicorum honore contradicere debui, supplicans, ut ante condemnationem urbi et orbi factum meum communicetur. |

136

His per me et episcopo et capitulo praesentatis, cum graves habuissent observationes, praepositus major infirmatus est, neque ex domo exivit amplius, plurimi visis libris mihi egerunt gratias. Canonicus Gaszparich in ecclesia ante aram sancti Ladislai in invidiam episcopi et canonicorum debaccatus est asserens: hos labyrintos ex nullo alio profecisse fine, ac ob mei promotionem, episcopumque paratiorem esse, ut haereticus sit, quam ut meae promotioni consentiat. Quisquis alter electus fuisset, nec verbum diceret. Quod dum ego objecissem coram episcopo adulantibus, mirabantur, quomodo haec mihi innotuerint. Metuentes, ne Viennam vel Romam recurram, hinc per omnia petiit Gaszparich, ut suum tacerem nomen, ipseque a Paxio fuit eatenus repraehensus. Quare et ex me solicite in sacristia expiscabatur, an Romam scripserim ? Reposui: Non. Sed et licet scriberem, quid tum? reposuit idem, quod scirem ipse ex legibus Hungaricis. Egoque subjeci; Scio aliud esse Romam scribere

-- 80 --

per modum - consilii et quaestionis, aliud per viam primae instantiae et aliud per viam appellationis. Caeterum cum sciverint, me Viennam submisisse staffetam, uti et superius fassus sum, episcopus quoque Viennam scripsit. De quo inferius.

(Mea autem ad Suam Majestatem haec fuit expositio.)

Sacratissima etc. Praeteriti mensis die 28. mortuo archidiacono Bexin Wolffgango Kukuljevich, contra praxim usumque hactenus saltem in ecclesia Zagrabiensi observatum, mota est inter nominatum archiepiscopum Colocensem, tanquam verum indubitatumque hujus ecclesiae dioecesanum, quousque apostolica Romana authoritate a vinculo Zagrabiensis ecclesiae non absolvatur, et a Vestra sacratissima Majestate electum Zagrabiensem, ante apostolicam confirmationem secundum canonicas leges universarum in orbe orthodoxo praxim ecclesiarum nulla prorsus jurisdictione pollentem, minus ea sine regaliae nota fungi valentem, de jure patronatus vacantium beneficiorum ecclesiasticorum quaestio. Cumque lege nulla desuper definitum quidquam comperiretur, quin ad legum patriarum tenorem soli Majestati Vestrae jus patronatus etiam beneficiorum minorum, haud refragante articulo 16. 1741. 140 consequenter Majestatis Vestrae sacratissimae competeret. Hocve idem etiam fere ad annum 1668. saltem in Zagrabiensi ecclesia religiosissime observabatur, in qua beneficiorum ecclesiasticorum vel ipse rex collator fuerat vel is, cui a rege per distinctam regiae gratiae medio cancellariae super jure patronatus expeditionem indulgebatur. Hinc saepe Croatiae bani, saepe ipsi Zagrabienses episcopi, quandoque archiepiscopi Colocenses, frequentissime aulae regiae cancellarii, quin sub Mathia rege Joannes Vitezius, qua episcopus Varadiensis, jure patronatus vacantium in ecclesia Zagrabiensi beneficiorum de gratia et collatione juris principis gaudebat, prouti haec non solum ex ecclesiae hujus monumentis forent certissima, sed indubie etiam in protocollis aulico Hungaricae Majestatis Vestrae sacratissimae cancellariae invenientur. Egoque in dubium vocanti comprobare semper paratus sum. A Francisco Erghelio, qui fors ultimus super jure patronatus hujus ecclesiae donationes regias distinctas acceperat, passim Zagrabienses episcopi beneficia universa, etiam praeposituras et abbatias conferebant, ita tamen, ut jam Romae ad mentem 1. tt. 11. confirmati ejusmodi jure patronatus uterentur. Hinc licet comes Emericus Eszterhazy 1722. ad Vesprimiensem sedem translatus fuisset et 1723. successorem Georgium Braniug, mediante donatione regia bona occupantem et temporali jurisdictione pollentem, habuisset, attamen vacantia ecclesiae hujus beneficia per mortem trium in anno 1724. canonicorum non electus Braniug, at ordinarius dioecesanus Eszterhazius tanquam necdum a vinculo Zagrabiensis ecclesiae liberatus ad publicam notorietatem contulit, ut ex tunc promotis hodiedum viveret canonicus Josephus Pogledich, qui istud productione suarum donationalium roborabit. Et quamvis idem Hungariae jam primas Eszterhazius etiam in locum demortuorum 1727. tanquam ordinarius Zagrabiensis potuisset, tamen conferenda reliquit successori beneficia, qui illa post sui Romae factam confirmationem 1728. mense Februario (docente protocollo ecclesiae Zagrabiensis) distribuit, suscepta Viennae die 7. Martii 1728. consecratione. Quorum exemplo | 141 dominus quoque archiepiscopus electus Colocensis Franciscus liber baro Klobusiczky tanquam ordinarius archidiaconatum Bexin consiliario Majestatis Vestrae sacratissimae

-- 81 --

baroni Adamo Patachih contulit, me ipsius loco archidiaconum Goricensem nominando. Et licet capitulum ipsum Zagrabiense per postulationem canonici die 12. Decembris factam hanc in electo archiepiscopo Colocensi potestatem agnovisset, attamen dum vigore expeditionis canonicam institutionem nos nominati archidiaconi ursissemus, quod electus Zagrabiensis jus patronatus sibi competere praetendisset ac ipse etiam vigore praetensivi juris patronatus promovendos nominasset, capitulum ab institutione canonica praescindendum putavit, quousque compertum non fuerit, qui ex nominatis legitime electi forent. Accidit autem, ut idem archiepiscopus Colocensis, tanquam Romae praeconizatus de dato 4. Decembris, Pestino 1751. suam expirasse in dioecesi Zagrabiensi ordinariam jurisdictionem, significaret. Consequenter cum die 2. Decembris in vacantia beneficia promovisset nominatos, quo jam cessavisse sua jurisdictio crederetur, per electum Zagrabiensem episcopum nominati die 14. Decembris capitulo instituendi videbantur. Quamvis de electi non dicam intronizatione, sed neque praeconizatione constaret, quin probabilius ex praxi Romanae curiae feriasque ejusdem nec hodiedum fieri potuisset, vicariumque generalem non electus at capitulum tanquam vacante sede constituisset, adeoque dioecesis sede vacante esset, consequenter secundum praxim usumque omnino indisputabilem, quoniam a Vestra Majestate sacratissima 1748. luculenter in capitulo Strigoniensi testatum, jus patronatus ad Vestram Majestatem sacratissimam devolutum legitime haberetur; exemplo anni 1628., ubi in hac Zagrabiensi ecclesia, ejusdem monumentis sine dubio attestantibus, dura demortuo canonico Zagrabiensi Franciscus Ergelius, electus Zagrabiensis et super beneficiorum ecclesiae hujus distincto pollens privilegio regio, collatione beneficia per mortem canonici vacantia litteris suis ad capitulum Szimeghino de dato 28. Octobris datis conferre voluit, ipsique postulatio | 142 a capitulo facta fuisset et quidam Nicolaus Medak, electi sororius, resolutus fuisset, archiepiscopus Colocensis Joannes Thelegdi institutionem nominatorum ab electo factam sub censuris prohibuit, eo quod electus Romae confirmatus non fuisset, ac ad se institutionem pertinere, qui u et nominationem praetendebat. Electo episcopo Zagrabiensi praetensioni archiepiscopali contradicente, capitulo autem Zagrabiensi ad Ferdinandum tanquam Hungariae regem pro resolutione supplicante, idem Perdinandus juris sui resolutionem esse respondit, eo quod, electo confirmato non existente, sedes pro vacante haberetur, neque super collatione juris patronatus beneficiorum electo Francisco Erghelio elargita, intentio regia, quam ad mentem sensumque canonicarum legum esset, vigore quarum antea Romae confirmari, quam jurisdictione uti electum oporteret, hinc et Ferdinandus quendam Joannem Mixa Zagrabiensem resolvit canonicum, testantibus non solum ecclesiae hujus protocollis, sed et cancellariae aulico Hungaricae Majestatis Vestrae sacratissimae. Et merito quidem, quoniam jurisdictio clavium per bullas Romani pontificis ab episcopis obtineretur, institutio autem praecipue in archidiaconis, tanquam de canonica lege perpetuis episcopi vicariis, jurisdictionem supponeret actusque spiritualis esset, ut sine simoniae vitio vendi nullatenus valeret. Hinc cum electus meus Zagrabiensis jurisdictione omni careret ad mentem canonicarum legum, quin orthodoxae fidei canones attributae eidem instituendi potestati (quidquid sit de patronatus jure) fine potissimum eo, ne regaliae consensisse videar, prouti et sacratissimae

-- 82 --

Majestatis Vestrae juribus derogasse, die 14. Decembris capitulari actui solenniter contradixi et protestatus sum, uti ex hic annexa sub A contradictionis et protestationis formula genuine patebit, intendens (Deum testem vocare audeo) illud etiam, ut honori tam capituli, cujus commembrum sum, quam et electi episcopi consulerem, ne aut idem capitulum suspensionis poenam et interdicti incurrat, aut idem dominus electus incommoda, quemadmodum 1423. tempore Benedicti Zagrabiensis episcopi accidit, qui aeque in jurisdictionem sese immittens, antequam Romae confirmatus | 143 fuisset, ab episcopatu depositus, capitulum autem biennio suspensum interdictumque exstitit, ita canonicis exposcentibus legibus, vel unico autem ex capitulo contradicente, canonistis suffragantibus ac docentibus, salvari capitulum singulaque ejusdem membra. Quia attamen non obstante mea ut Romano catholici obligatione, qua regaliae assensisse non debebam, neque in vasalistica devotione sacratissimae Majestatis Vestrae subditali munere, vi cujus voto meo praejudicare juribus sacratissimae Vestrae Majestatis me non decebat, minus ut commembro capituli cujus honori prospicere obligabar, factum meum ut error gravissimus crimenque inobedientiae ac in electum episcopum despectus etiam contra tenorem donationalium Majestatis Vestrae sacratissimae electo episcopo datarum reputaretur, ac palam publiceque cum nescio quibus minis depraedicaretur, ideo sacratissimae Majestati Vestrae universum factum meum debita sinceritate ac veritate exponere et repraesentare volui, de genu humillime supplicando, ut illud examinare dignetur. Et si sacratissimae Majestatis Vestrae oraculo excessisse vel deliquisse adinventus fuero, exorata venia, omni poenae a Majestate Vestra sacratissima imponendae me subjicio, sin a crimine immunis fuero judicatus, potentissimam Majestatis Vestrae protectionem exorando ac sententiam decisionemque praestolando in vasalistica subjectione emorior. Zagrabiae 14. Decembris 1751. obedientissimus subditus et capellanus Balthasar Kercselich, de gratia et naturali Majestatis Vestrae sacratissimae clementia abbas sanctorum Petri et Pauli de Kacs, alias canonicus Zagrabiensis m. p.

Haec talisque fuit a me ad Suam sacratissimam Majestatem expedita supplicatio, datis quoque litteris ad comitem cancelarium Leopoldum de Nadasd, in quibus ea, quae canonici juris essent, quidve regalia, fusius deduxi, ac ipsam ad Suam Majestatem instantiam cum protestatione superius posita inclusi. Baronem item consiliarium Patachich, cui prouti et archiepiscopo Colocensi universa cum supplicis ad Suam Majestatem ac protestationis copia exmisi... |

144

Examinata serio Viennae omnia universorumque facta Suae Majestati relatio. Cumque theologi quoque ac canonistae suam pro me opinionem dedissent Viennae, meamque reclamationem et factum votis suis probassent, mihi medio cancellariae ita responsum est. Sacrae caesareae regiaeque Majestatis dominae dominae clementissimae nomine domino Balthasari Kercselich abbati infulato sancti Petri de Kacs et cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonico benigne significandum, alte fatam Suam caesareo regiam Majestatem conscientia benefactorum suorum laetari plurimum, ac mandato suo ad capitulum expedito causae finem posuisse, hocve pro notitia et directione sua clementer intimari jussisse, cui in reliquo gratia et dementia sua caesareo-regia benigne ac jugiter propensa manet. Per summefatam caesareo-regiam Majestatem

-- 83 --

Viennae 19. Decembris 1751. Andreas Moritz manu propria. Comes autem aulae cancellarius plenas consolatione et laude orthodoxi zelus dedit litteras. Patachich quoque dedit duplices: arcaniores, quibus illud etiam aperuit, Majestatis Suae mentem fuisse, ut nominetenus installandi jubeamur, immo per regiam illico expeditionem, ipsum tamen utrumque impedivisse, primum ne actores fuisse observenmur, alteram ne universi Hungariae episcopi sese jure patronatus privatos sub illius initio arbitrentur, adeoque succenseant; alias, quas in capitulo etiam legendas postulavit, uti et relatae fuerunt, quibus tenorem mandati considerandum commendat, praecipue in verbis pro hac duntaxat vice, rogatque, ut capituli commembrum, ut regiae voluntati respondeant. Venit ergo strictissimum mandatum ad capitulum, ut pro hac duntaxat vice sese sub indignatione regia usui et consvetudini hactenus in ecclesia Zagrabiensi servatis se accomodent, institutionesque secundum usum factas exequantur. |

145

Exhorruit ad hocce mandatum capitulum, quidve facere debeat, satis superque cum episcopo consultatum, et causa mei publica non celebrata consistoria, sed ad praepositum qui vocabantur conveniebant. Variisque habitis consiliis, videbatur aliquibus, mecum lite procedendum, tanquam qui in tale discrimen posui capitulum, hinc denuo ad postae officium pro recognitione staffetarum exmissum, submittente ad me postae magistro, quid facere debeat. Cui reposui: illum vi officii testimonium dare nequire, me autem ipsum nunquam negaturum, quin cuivis poscenti scripto daturum, binas quod staffetas exmiserim, pluresque missurum, si indiguero, cum publico officio mihi fungi liceat. Hinc et die altero palam de hoc fui lamentatus. Aliis autem videbatur tutissimum, si me ad resignationem disponere possent. Quae et dispositionis provincia domino canonico Reess fuit commissa, qui hac de re mecum saepius pluriesque egit. Praepositus ipse major in festo domini protomartyris Stephani me vocari curavit, ac praeparato jam ad mensam crucifixo duobusque luminaribus cum fletu maximo elevatisque manibus per Jesulum incarnatum et sanctum Stephanum lapidatum obsecrabat, ut in his gravissimis capituli circumstantiis idem capitulum adjuvarem. Me omnino et velle et obligari reposui, et effective per interpositam contradictionem satis adjuvisse, dum a regaliae nota capitulum vindicavi, modo autem nescire, cum neque sciam aliorum scrutinia. Ipse dein me ad resignationem cogebat. Consensi, virtute etiam meae in capitulo declarationis, sed ut praevie declararetur, cui debeam resignare. Volebat ipse, ut electo episcopo, at recusabam ego, causa potissimum factae in aula praesentationis, ne mihi videar a memetipso alius, subtexens coram praeposito, me illi resignare non posse, per quem nominatus non fueram. Sed in fine promisi recepique, me aulae resignaturum, quod et Reessio responderam. |

146

Dominus autem declaratus Posonii lector, pro nunc prolector, Stephanus Putz a me ad aulam responsorias compillari expetiit, quod et praestiti, quamvis nec missae nec probatae fuerint. Quarum tenorem inferius dabo. Interim recepto hoc mandato capitulum regio, quod per canonicum Putz episcopo fuerat communicatum, adivi episcopum eumque rogavi scripto, ne regio mandato contrarietur, tenoris sequentis: Illustrissime etc. Stabilitam mandato regio Patachichii meique in archidiaconos promotionem fide digne intelligens, illustrissimam dominationem vestram rogare volui, ne ejusmodi declarationi contrarietur, ne qualecumque, quod absit meque nullatenus

-- 84 --

intendere virtute harum declaro, praejudicium enascatur, me una etc. Episcopus autem (uti relatum accepi) dominum Busan, quid facere debeat, consuluit. Iste continentias tenoremque mandati regii considerans svasit: ut episcopus a capitulo urgeat quaesiti hujus decisionem, pro quo stat usus et consvetudo? an nempe pro electo vel Klobusiczkio? Si primum, ut suos faciat installari vigore ipsius mandati regii, si alterum, ut absolute praescindat. Mediante secretario suo canonico Paxi proposuit decidendam quaestionem capitulo episcopus, me omnino non praesente, et canonicus Magdich, qui magnopere episcopo adulabatur, fuitque in archidiaconum Kemlek resolutus, pure 1728. exemplum, quando post confirmationem Romanam, quamvis necdum consecratus, Braniughius tres promoverat, proponebat subjungens, aulam ignorare tempora, capitulum in favorem modo electi episcopi pro honore ipsius, cum eidem despectui foret, si unus canonicus vinceret, semper nomine electi Braniughium accipere posse, quousque in hac ecclesia juramentum non deposuisset, | 147 ac hoc in passu favere multum posse episcopo, tametsi cum aequivocatione, immo pro honore tuendo capituli debere plane, dicetur equidem, canonicum unum episcopum ac capitulum contrivisse. Tacebant alii, plurimi vero sese subduxerunt ac postea absentarunt, neque die primo quidquam responsum est. Alio autem die intra pauculos conclusum fuit. ut electo ex propositis a Magdich rationibus deferatur, ac usus et consvetudo pro electo stare capitulariter declarentur. Quod omnino et factum, ac scripto quidem. Quibus mihi genuine significatis, ac quid sentirem ipse, quaestionantibus libertate omni sensa mea aperui. Videlicet 1. Aulae constare optime veterem recentioremque usum, quod ex litteris Patachichii erueretur, cui ignota esse non posset canonici Pogledich promotio per Eszterhazium facta. 2. Quid si idem dominus Pogledich mandato regio jussus fuerit, suas expeditiones producere vel veritatem fateri, a quonam fuerit episcoporum promotus. 3. Quid si idem stringetur capitulum sub obligatione fidei dignitatis ad confitendum, a quo Gabriel olim Patachich, Georgius Plepelich et Franciscus Somssich fuerant constituti. 4. Capitulo necessarium non fuisse evictionem in se assumere, sed in sua debebat manere indifferentia, episcopoque interroganti respondere, usum omnino esse dubium, modo autem episcopo deferendum fore, ipsumque jure a se promotos instituendos mandare posse, et in casum repraehensionis capitulo respondendum venire. Quas responsiones meas cum coram domino canonico Keess pronunciassem, ipse easdem omnino penetravit, aliisque proposuit, qui in majorem se labyrinthum incidisse viderunt, hinc resignationem tanto fortius urgendam commendarunt, rem universam etiam episcopo significantes. |

148

Confitendum hic sciendumque venit, canonicum Reess tam atro apud electum fuisse calculo, uti et me qui scribo, et ex infinitis, quae ex reducibus ab episcopo intellexit, infirmatus plane fuerat superiorique tragoediae nunquam praesens. Duo viro huic spem gratiae apud episcopum pollicebantur, secretarius videlicet Paxi, episcopi directorium, quem sibi amicum esse solvit, et officium praefecturae summarum piarum, quo indigo episcopo scivit se succurrere posse. Quod et praestitit sub 20. mensis hujus Decembris. Qua occasione mutuatae videlicet episcopo pecuniae in suprascriptis negotiis episcopus eundem consulere cepit, qui occasionem ineundae gratiae episcopalis nactus pro suo ut est felici genio et dexteritate, securissimam

-- 85 --

mei futuram resignationem pronunciavit, meque disponendi suscepit provinciam, tum visa capituli sententia, quod usus penes electum staret, sequentes proposuit episcopo rationes. 1. Facta mei resignatione et aulam et archiepiscopum citius neglecturos, quia actoratus resignanti non competet, nec archiepiscopus curabit promoto resignante. 2. Si aula offensa fuerit, episcopus se excusandi habebit rationem, quod vigore mandati factum sit, dum sententia capituli usus staret pro electis. 3. Praestat episcopum, a se promotos installari curare, quia se ponet ad majus possessorium, difficiliusque aula installatos exturbabit. Quod autem regaliam attinet, sufficere episcopo in bona fide esse, se jam Romae esse praeconizatum, quod et indubie factum ad hos dies Decembris ultimos, cum ex publicis erueretur novalibus, primatem et archiepiscopum Colocensem 27. Novembris jam plane intronizatos Romae fuisse. Dein vi intrapositae contradictionis, cum capitulum extra metum censurarum esset, tametsi Romana non intercessisset praeconizatio, promovendis archidiaconis potent etiam postea dari jurisdictio, interea pure quoad stallum possunt institui. 4. Ne canonicus Kercselich § superiori: Quibus mihi etc. propositis uti possit et fidei dignitatem capituli in jus vocare, et apud ipsum et | 149 alios instandum esse, ut ab omni re praescindatur. Placuerunt consilia episcopo et canonicus Reess magni habitus assecuratusque de proximo archidiaconatu, dummodo me ad resignandum disponat. Qui et facile disposuit, tum quod eundem non curarem, tum ut toti regno notum reddam, me contradictionem non fecisse causa archidiaconatus sed causa regaliae, tum ut a memetipso alienus non videar, cum in capitulo dixerim, me nunquam archidiaconatum curare, quod et opere volui demonstrare. Hinc ad primam Reessii propositionem haec ipsa repetens, me ad resignationem paratum esse aperui. Qui et universa superius recensita mihi revelavit, scripta quoque sua communicando, et promissum sibi proxime eatenus archidiaconatum, medio etiam domini Putz et canonici Paxii. Sed ut electo resignem, cum me triduo disponere nullatenus potuisset, tandem ut et aulae resignem consensu, subjungens, supplicare saltem poterunt, ut a se promotos Sua Majestas tolleret, ac suum consensum praebeat pro episcopali tuendo honore, quem mihi semper proponebat. Ergo habita fide mea de facienda resignatione visoque resignationis conceptu ac litteris, quin iisdem a me copialiter expetitis, die 31. Decembris mane circa horam septimam, primum astute procuravit, ne ad ecclesiam veniam, improvisse me onerando concione Circumcisionis domini, quae avunculi mei Nicolai Ztepanich fuerat, ipseque hora media nona nunciat, se repentino oppressum catharro nullatenus concionari posse. Quare, ut concionem assumerem negare haud potens, remaneo concionem concepturus. Reessius autem communicata resignatione mea episcopo svadet, ut statim a se promoti installentur. Quod et circa horam undecimam factum. Et cum omnes praesentes non essent, qui ex promotis abfuerunt, per alios pure installati sunt. Meae autem resignationis uti et litterarum ad comitem cancellarium sequens fuerat tenor. 150

(Resignationis forma.)

Quoniam et divina lege ad procurandam intra fratres concordiam obligarer et ut canonicus cathedralis hujus ecclesiae Zagrabiensis eandem vehementissime expeterem, non minus quod ex protestatione mea de non peragenda archidiaconorum ab electo episcopo

-- 86 --

nominatorum institutione, tanquam sacrorum canonum sensui usuique universarum per Hungariae regnum cathedralium et nominatim ecclesiae hujus Zagrabiensis contrariante, non aliud quam verum orthodoxae religionis sensum, subditalis in principem devotionis debitum, evitanda item capituli ne fors inde provenire potentia incommoda intenderim intendamqne, ideo ego infrascriptus ex praemissis aliisque rationibus archidiaconatum Goricensem, mihi interea etiam a Sua Majestate, uti rege meo apostolico, vigore mandati sui regii benignissime collatum, (dummodo juribus apostolici regis mei nullatenus haec resignatio praejudicet, Majestasque Sua sacratissima eandem suscipere vel admittere dignata fuerit) quantum ex parte mea est, resigno et cedo. Zagrabiae in aedibus meis canonicalibus die 31. Decembris 1751. Balthasar Adamus Kercselich.

(Litterarum ad dominum comitem cancellarium tenor sequens.)

Universo huic capitulo cum optimum videretur, ut meae in archidiaconatum Goricensem factae institutioni cederem eamque resignarem, neque ipse lites aut quaspiam incommoditates intenderem, aut unquam teste Deo intendissem, honoris etiam illustrissimi domini electi percupidus et zelosus, qui in ipso ut episcopo consequenter super lucernam posito potior esset, mallens carere dignitate archidiaconali in perpetuum, quam eam cum aliorum incommodis obtinere, in quantum sine Suae Majestatis sacratissimae, cujus subditus essem, praejudicio et ad conformitatem canonicarum legum valui, eandem uti sub A resignavi. Hinc nutui et mandatis excellentiae vestrae me mancipans, suis altissimis gratiis et favoribus commendatus, quam vehementissime sum et emorior.

151

Peracta promotorum installatione, die eodem Viennam scriptum. Canonicus Reess deprecatorias, et simul patrocinii impetratorias scripsit dominus Patachich. Rectori collegii Viennensis Croatici, Josepho Mikinovich, capitulariter et per episcopum impositum, ut ubique agat, exoret veniam, offendendosque tali facto placare studeat et adlaboret. Episcopus ad consiliarium cancellariae Hungaricae, Koller Franciscum, supplicando recurrit, tum ad dominum comitem banum, patrem societatis Jesu Thauss, concionatorem aulicum, et per eum ad patrem Ignatium Kampmiller, Suae Majestatis sacratissimae confessarium, per omnia implorando auxilium et protectionem (uti mihi per amicos Vienna significata haec omnia). Sed Koller, cujus molimine episcopatum consecutus fuit episcopus, mediante comite bano effecit plurimum. Equidem dicebat primo. Si episcopo electo jus patronatus non competit, disputari valebit etiam Suae Majestati in casum vacantiae alicujus episcopatus. Quod qua ratione probaverit, fateor non capio. 2. Quod cum dominus comes banus regni caput foret, mihi ad ipsum primo erat recurrendum, ubi tamen toto hoc tempore neque suae excellentiae banali scripsissem, non sine derogamine honoris ejusdem. 3. Quod episcopus iste creatura suae excellentiae banalis esset, proinde a sua excellentia protegendus venit, ne dicatur statim a principio talem a sua excellentia fuisse commendatum. 4. Quod episcopus persona publica esset, canonicus autem privata; jam si canonicus vicerit, episcopus honorem nullum unquam habiturus est, consequenter inutilis et despectuosus evadet, neque in publicis congregationibus regni quidquam pro bono publico valebit operari. His consiliarius Koller rationibus domino comiti bano et secretario gabinetti domino baroni Ignatio Kooh propositis causae episcopi

-- 87 --

omnino patrocinatus admirande est. Cancellaria autem regia aulica Hungarica, quamvis factam resignationem non reprobasset, tamen et ex stylo ejusdem violentam fuisse observavit, et haud suscipiendam rata, Suae Majestati sacratissimae referendam, ut ajunt, fecit pro favore resignantis, | 152 nullatenusque Suam Majestatem resignationem suscipere debere, remonstravit. Sua autem Majestas bani ut creditur informatione resolutionem suspendit et factam cancellariae referadam apud se detinuit. Comes autem banus comiti cancellario quoque deprecando locutus est, ne factum urgeret, cum ipse effecturus foret apud episcopum, ut proxima occasione me promoveat. Quem in finem comes banus, cancellarius et consiliarius Koller episcopo scripserunt, ut occasione proxima me promoveret. At episcopus rem hanc in pessimam partem accepit, putans has a me petitas fuisse commendatorias, quin mini ipsi banus scripsit, ut ab hac re supersederem, quod viis aliis iste neglectus mihi bonificandus veniret. Comes autem cancellarius, uti et baro Patachich, scripserunt iterum, ut archiepiscopum urgerem ad rem hanc a Sua Majestate urgendam. Quod ipsum cum copia litterarum eidem archiepiscopo Colocensi aperui, at is, nescio quo fine, etiam cum Viennae fuisset, dissimulavit, neque vel comiti locutus cancellario, probabilius eidem etiam a comite bano aut domino Kooh, ut dissimulet, svasum, certum autem a Kollerio fuisse rogatum. Tum ne omnibus Hungariae episcopis jus patronatus disputetur, metuebat credibilius, fors et passivum debitum illius, quod capitulo ipsum fecit obligatum, ad praescindendum coegit. Caeterum Mikinovichius dum significasset referadam Suae Majestati pro parte mea factam, metus magni rumoresque fuerunt varii. Ego quoque comiti cancellario perscripseram, quod ratione usus capitulariter electo delati per productionem donationalium canonici Josephi Pogledich Veritas elucescere possit, at suam exorem excellentiam, ut testimonio domini Patachich aliorumque privato contentaretur, neque causa fidei dignitatis capituli, cujus tamen membrum essem, easdem per mandatum regium producendas juberet. Quod sua quoque excellentia approbavit. Atque ita tota haec causa, regina referadam apud se conservante, neque quopiam urgente, sub dissimulatione transit, credoque transituram. Interim archiepiscopus Budae, Pesthini lamentatus est, ut casus iste toti constaret Hungariae, facta mea, uti ab amicis intellexi, probante universa Hungaria. |

153

Habes hic sincere descripta omnia, praecipue quae a me gesta sunt, nec mireris, lector, quod haec a me bano perscripta non fuerint, nam scivi, quod cancellarium offendissem. 2. Ob multa magni viri negotia scivi, eundem litteras non legere, secretarium autem suum mihi amicum non esse, ex amicis cognovi, proinde ab illa praescidi via.

(Lis secunda licet non publico, cum episcopo.)

Dum priora agerentur, accidit: Proposuisse electum episcopum, quin persvasisse plerisque canonicis, uti Putz, Chegetek, Petrichevich etc. ut ratione tot tantorumque capituli negotiorum, signanter autem ratione Dubiczae, in cujus sylva ratione securitatis publicae a latrociniis, ut milies milenae arbores scinderentur lignaque pro confiniorum necessitatibus applicarentur, postrema congregatione conclusum fuerat, non sine capituli praejudicio quispiam capituli et ecclesiae Zagrabiensis protector et negotiorum promotor constitueretur. Cumque dominus consiliarius Koller vir ut loquimur activus esset et in summis bani gratiis, ut universa Croatica per illum tractarentur, eundem

-- 88 --

vehementissime commendavit, lege tamen ea, ut capitulum annue sub sua obligatoria certam ei pensionem adminus 200 aureorum sponderet, qualem pensionem et episcopus ei promisisset. Res haec cum domino canonico Reess, tanquam piarum summarum praefecto, ratione inveniendi fundi, secreto tractanda videbatur, tum et quod permoto illo ipse aliis facilius persvaderet. Hocve sub vesperis sancti Thomae priviis cum eodem tractatum. Qui necdum episcopo reconciliatus, quamvis requisitus, ne ullatenus mihi communicaret (quod consiliarii et canonici Patachich curator essem, adeoque indubie contrariaturus) rem universam communicavit, per omnia rogans, ut 22. Decembris consistorio adessem. Adfui. Proponit sub specioso necessitatis amicorum velamine rem Chegetek totam, Petrichevich arguit negligentiae capitulum, quod ratione succindendarum in luco Dubicensi arborum neque bano scriptum fuisset, Putz necessarium esse aliquem, per quem informetur. |

154

At ego subjeci statim, Patachichium optimum futurum causae advocatum, utpote qui ante mensem egit commendantem Dubiczae, informatus est optime, neque honor esset capitulo majorem in alium habere confidentiam ac in suum concanonicum, et Patachichio summus foret despectus. Denique cum bano notum sit. Patachichium Dubiczae annis quinque praefuisse, quisquis proposuerit alter, a Patachichio naturaliter petet informari, qui cognita eatenus capituli in se diffidentia, quid cogitaturus, quivis a semetipso metiatur. Tandem ille ut canonicus gratis haec efficacissime faciet, alteri quid solvendum, cum gratis habere possimus. Mea tuitus est dicta Reessius superaddendo diversas observationes. Magdich ipse, ignorans voluntatem episcopi, ac tum juniores omnes meae adhaeserunt sententiae. Contrapars nec hiscere fidens, de annua pensione sub capituli obligatoria, nec quidquam proposuit. Rem nescio quomodo retulit episcopo, meque denuo causam fecit impeditae suae intentionis, quod, quemadmodum relatum accepi, idem dixerit: Ille, me intelligendo, meis saluberrimis intentionibus semper debet adversari. Nescio, an me reum apud Kollerium fecerit episcopus, ille tamen festa precanti nec respondit. Utut sit, istud certissimum, rem universam per quempiam Viennam fuisse significatam, ibidemque innotuisse, ut et mihi fuerit perscriptum. Quin suspitio ad me et Reessium fuerat, alterutrum nostrum pandisse, ut Chegetekio suspicionem objicienti dixerim, quod rogare velim dominum comitem cancellarium, ut in originali meas omnes (litteras) remittat, et fecissem certo, nisi Reessius disvasisset.

(Lis suo modo tertia.)

Defunctus Kukuljevich assessor tabulae judiciariae quoque fuerat. Hoc mortuo episcopus ipse ad comitem locumtenentem accessit, eumque pro voto domino canonico Galliuff dando (qui in summis episcopi erat gratiis, ut Viennae quoque sciretur, episcopum sibi eum successorem designare) exoravit, praesidem quoque judiciariae tabulae aliosque | 155 in partes ejusdem permovit, excepto unico assessore domino Joanne Jurssich. Hinc observata hac episcopi cura pro canonico Galliuff nemo ex capitulo pro assessoratu tabulae instare fidebat. Chegetek quoque se insinuavit, at indifferenter, ne offensum habeat episcopum, a quo custodis officium promissum habebat, vicariatum autem viis omnibus piscabatur. Comes autem locumtenens, ex tam numeroso capitulo duos instare tantum, non pro magno esse honore capituli dicebat, metuebatque objiciendum Viennae, vel negligentes esse vel otiosos. Hinc cum a canonicis

-- 89 --

Gaal, Gaszparich, Malenich audivisset, metu episcopi instare neminem posse, suum ad me misit secretarium Mathiam Plovanich, item dominum judlium comitatus Zagrabiensis Georgium Petkovich, ut saltem proponi patiar. Fateor, causa sumptuum exiguique tabulae salarii animum non habebam, at noctu perpenso locumtenentis domini comitis Ludovici Erdoedy animo, inhumanum videbatur, si ad eundem ipse non accederem, igitur 3. Decembris accessi comitem, qui episcopi intentiones superioraque mihi sincere proposuit, rogans ut, cum alii omnes ex respectu episcopi instare non fiderent, meam Viennam mitterem instantiam, tum quod ipse in conscientia me idoneum judicaret aptioremque prae reliquis, tum ne capitulo nota inuratur, vel maxime autem ob domini comitis cancellarii vota, quem meum sciret esse patronum. Viro tanto revera roganti negare non potui, dixique me missurum instantiam, hac lege tamen, ut comes locumtenens postremo me loco poneret intra candidatos. Cum haec ego agerem, advenit episcopus ad Jesuitas iturus meque recedente cum scire voluisset, quid negotii apud locumtenentem habui, sua excellentia fassa est, me candidandum pro assessoratu fore. Episcopus vix apud Jesuitas pransus, suum Galliuff Viennam ordinat, ut sequenti illico die abire debuerit, cum litteris ad comitem cancellarium, banum, Koller, commendatitiis, | 156 quas eum et a locumtenente, vicebano habere fecit, ac his fultum Viennam submisit propriis, ut dicebatur, sumptibus. Ego cursore ordinario (quamvis finxissent me staffetam misisse) meam tenoris sequentis misi instantiam: Sacratissima etc. Hactenus private studens vivensque, ut publico quoque famularique possem, vota sunt. Mors abbatis Wolffgangi Kukuljevich, alias quoque tabulae regnorum Croatiae et Sclavoniae judiciariae assessoris, occasionem nanciscendi desiderii mei aperuit, dummodo sacratissimae Majestatis Vestrae suffragetur dementia, pro qua dum flexo exoro poplite. Emorior. Quam instantiam meam comiti cancellario, bano et consiliario Patachich commendavi, hancve post canonici Galliuff abitum promovi. Praevenit tamen Galliuffium. Koller favit pro viribus advenienti, banumque permovit eo, ut domino episcopo, comiti locumtenenti et magistro protonotario de date 14. Decembris Vienna scriberet, faterentur in conscientia, quem aptiorem putarent. Locumtenens pro me rescripsit, episcopus pro canonico Chegetek. Quid protonotarius senserit, ignoro. Adeoque pro Galliuff nullius fuit conscientiae testimonium. Cancellaria quoque Hungarica medio referadae suae mihi patrocinata est, meque petiit resolvendum. Galliuff egit fortissime, sed exiguos comitis cancellarii favores expertus, episcopi svasu audientiam apud Suam Majestatem procurabat, sed dum eam habere non posset ulla arte ac industria, uti ipse redux in sacristia palam retulit non semel at saepius, hoc responsi a Sua Majestate per dominum comitem banum recepit: Scire Majestatem Suam, ipsum juvenem comptulum 24 annorum esse, nec Suam delectari Majestatem visu juvenum, quae jam tantarum mater prolium 35. aetatis annum superasset. A comite autem cancellario admonitus fuerat: Indecens esse, canonicos a sua cathedrali occasione natalitiorum festorum vagari. |

157

Quare commendato domino consiliario Koller negotio suo, prouti et domino comiti bano, rediit nihil sciens, quis promovendus in assessorratum veniret, cum neque toto hoc Decembri quispiam fuerit resolutus. Et quamvis, Deum testor, nec promotionem hanc urserim, nec amplius quam primario scripserim, Galluffium

-- 90 --

descripsisse judicabar, ut ignorem hodiedum, eccur canonicus Reess bis svaserit a petitione assessoratus resistendi. Cum autem rescivissem, suspicari adversarios, me nescio quaepiam de Galliuffio scripsisse, quod tamen feci nuspiam, quin nec minimam de illo feci mentionem, cum cuivis petere foret liberum, quidve detractio sit non ignorarem, jam postquam fueram resolutus, cum hujus causae discriptione volui resignare, nisi dominus Reess suis me precibus avertisset.

Ex his facile conjicies, lector, quis rerum nostrarum status fuerit. Solabar exemplo Hieronymi mortuo papa Damaso, item Athanasii in concilio Syrmiensi, plurimum autem spes mea Deus fuerat, qui ob peccata et delicta juventutis meae me ut parens justus castigabat, et ut misericors patronorum amicorumque gratia, quos nunc potissimum fui expertus, illos etiam qui me non nossent solabatur. Et a patre meo omnipotenti Deo per domesticos affligebar, ab exteris protegebar. Alia autem domesticae persecutionis non fuit ratio, quam invidia, odium, suspiciones, respectus, ut ex hoc ultimo monstro amici obligatique me fugere, aversari, inimicari cogerentur. Ipsi quoque juncti sangvine ad hoc impellebantur, ut fusissima scribere oporteret, lamentari de multis, sed domine Deus dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Unum tamen ex amicis laudare audeo, qui potius gratia carere episcopi se velle respondit eidem, quam ex respectu me nunquam auditum odisse. Praeberet prius ut susurrantibus ita mihi aures, poscebat, at tacentem secutus.

158
(Nunc ad residua anni hujus narranda. Canonicus Putz assessor tabulae banalis.)

Occasione suprascriptarum a Sua Majestate factarum in Julio promotionum uti Posonii adhuc dominus Stephanus Putz in lectorem fuerat ab episcopo nominatus, ita aeque patrocinante domino comite bano in assessorem tabulae banalis a Sua Majestate fuerat resolutus, hocve in locum nominati episcopi Bosnensis domini Josephi Chiolnich.

(Malenich canonicus creatur vicecolonellus et commendans Dubiczae.)

Vacabat quoque per promotionem domini baronis Patachich officium vicecolonelli et commendantis Dubicensis Dubiczae, ac licet canonicus Galliuff esse potuisset, attamen nec proponi se a capitulo passus est. Capitulum canonicum Gaal uti et episcopus bano commendarunt, sed canonicus Malenich patrocinio effecit locumtenentis, ut ipse resolveretur, prouti et fuerat resolutus, non multis contentis canonicis, quod capitularis commendatio fuisset postposita.

(Jankovich moritur.)

Obiit quoque Varasdini intestatus dominus Jankovich, magnis relictis divitiis, cujus proles successere. Hacve occasione dominus Christophorus Niczky et baro Pongratz possessionati in Croatia facti sunt, jure videlicet uxorio, quia filiarum defuncti mariti.

(A latronibus canonicus Kercselich sistitur ad sanctum Nicolaum in Selina.)

Grassabantur hoc anno latrones passim, nihilque ab illis tutum fuerat. Petrinja quidam pulsus inde Simo aggressus, domum cujusdam spoliavit duosque abduxit, qui eundem verberaverant, quos et capite truncavit. Capitaneo et commendanti Joanni Habianecz insidiabatur plurimum. Mihi quoque Varasdino 2da. Novembris reduci ad sanctum Nicolaum in Selina obviarunt, stiterunt currum equosque. At postquam a me fuissent amice salutati, non sine maximo divinae gratiae argumento pacifice abire permiserunt, uno duntaxat interrogante, postquam me vidisset, quod iter

-- 91 --

Crisium esset. Indeque progressus, cum metuerem alios in sylvula ex parte alia esse, ego cum itineris comite domina Christina Habianecz, Varasdino reduce a solennitate ingressus suae privignae ad moniales in festo Ursulae factae, pedester versus Paukovecz abii, currus tamen meus effective in sylvula, ut ominabar, a latronibus sistitur, servi examinantur ac tandem dimittuntur, dum dimissum vidissent ad sanctum Nicolaum, ubi ipsorum dux ipse adfuit.

159
(Jubilaei modus et fructus.)

Sed ad jubilaeum redeundum est. Quod prima fuisse Maji inceptum, superius dictum est, et postea summo fructu maximaque devotione ad 1. Novembris continuatum. Ex omnibus parochiis dioecesis totius advenit singulis diebus, secundum praescriptum ordinem, non una sed tres et quinque processiones sine vexillis sed duntaxat cum crucibus, et ad devotionem compositi plerumque intravit processio per portam arcis episcopalis orientalem sive ex Lathinorum vico, intrans cathedralem ecclesiam per portulam minorem ad aram sanctae Dorotheae, cumque copiosiores advenissent, orarunt in cathedrali 7 Pater et Ave. Tum per majorem portam egressi per capitulum ad Franciscanorum ecclesiam proficiscebantur, quam per portulam conventus versus capitulum intrabant, orantesque exibant per majorem portam, inde per Kervavi moszt ducebatur processio ad Jesuitas, ubi per portam minorem studiosorum ingressi per majorem exibant, profecti inde ad parochialem sancti Marci ordine eodem, intrando eandem per portam minorem et exeundo per majorem, quae forum respicit. Et in eodem foro consistentes catechesim de jubilaei efficacia, necessariis et confessione habuerunt. Tum progressi confessarios per omnes exequirebant ecclesias, quorum diligentia omnino laudanda et assiduitas. Religiosi in ipsorum ecclesiis fuere diligentissimi, saepe ad 2. pomeridianam assidentes ac, modicum pransi, ad horam noctis 10. Et matutina 4. ubique ad confessionalia sedebatur. Porro patres Capucini pro hoc anno suorum numerum auxerant, prouti et Franciscani, victu ipsis ex arce dato usque ad Augustum. In cathedrali juxta horarum distributionem canonici, praebendarii, et ex domo deficientium octo constanter sedebant, qua occasione facta in cathedrali confessionalia. In parochiali sancti Marci, praeter praebendarios, capellanos duos et altaristam, ordinati fuere theologi 4 anni presbytheri octo, item 4 seminarii sancti Josephi capellani. Parochis autem et capellanis advenientibus liberum fuerat in quacunque ecclesia confessiones excipere. Haecve omnia accuratissime observabantur. Dum confessi communicatique fuissent, rursus via antea descripta | 160 secundario visitabant ecclesias, et habita denuo in foro sancti Marci concione revertebantur. Hoc observato, quod si novae venissent processiones, tunc hae vel prandiis ibant, dum priores recesserunt, vel priores mane hora 11. suam secundariam processionem exequebantur. Certum est, persaepe una processione 20 hominum milia comparuisse. Quia autem semel duntaxat remotiores venissent, nec omnes domo venire poterant, ideo ex quacunque dioecesis parte quivis venire poterat ob quotidianas processiones et se processioni conjungere. Quae dum omnes in Septembri absolutae fuissent, sacerdotibus domus deficientium fuerat demandatum, ut curam advenientium haberent ipsique processiones ducerent.

(Juraich zelosus parochus.)

Singularis aeternumque praedicandus zelus eluxit domini Georgii Juraich, parochi sancti Marci civitatis superioris,

-- 92 --

qui toto hoc jubilaei tempore catechizavit amplius 300 dicens in foro et ecclesia conciones, quandoque adjutus a presbythero Georgio Petrasz, ex domo deficientium, et capellano suo Koosz, a potiori autem ipse obibat omnia.

Universorum quoque Zagrabiensium hospitalitas debet commendari, nam hospitia advenientibus pro jubilaeo gratis dabant, quin concreditas res diligentissime custodiebant, ut hac re multum exteros attraxerint, et ubique depraedicabatur Zagrabiensium communis plane hospitalitas. Advenientium singularis fuit sobrietas. Credas, lector, ab hominum memoria minus Zagrabiae vini ad hoc anno educillatum, in tanta licet hominum frequentia, non fuisse. Plena ubique vino cellaria, plenae domus. Tota procurabatur hyeme, credebat enim quivis. ob tantam populi frequentiam citissime distrahendum. Sed omnes singulosque fefellit opinio, pinta licet a grossis duobus offereretur, communeque vini pretium fuisset, tamen universum educillari non potuit, ut reducere plena vasa fuerit necessum, cum peregrini devotioni et sobrietati vacassent. Quod fructum attinet, is omnino fuit centesimus, uti patebat ex conferentiis, quae bis in hebdomada apud generalem vicarium celebrabantur, confessariorum petitis in consistorio consiliis ac dispensationibus. |

161

Singulariora fuere in matrimoniis convalidandis, non solum ob impedimenta criminis etc. sed etiam clandestinitatis. Quidam vicario generali ipsi confessus est.

(Casus singularis.)

Specialis autem casus fuerat cujusdam presbytheri ex Stiria advenientis, qui patri societatis Jesu Petro Pertold accidit, et per 10 dies continuo confitebatur. Iste fassus est, se praeter morbum ... Gallicum ex variis immunditiis carnalibus ... situm etiam esse ex congregatione liberorum murariorum, et praeterea pactum habere cum daemone explicitum, ..... signum quoque monstrabit .... magiae deditum, haresi infectum, pro despectu eucharistiae materiam ali ... aptam cum intentione debita in foeminarum pudendis saepe consecrasse, aliaque nefanda et horrenda plane. Ad haec autem omnia cujusdam Augustiniani ex Stiria laici malitia inductum esse, idemque monasterium totum murariorum doctrina et ex professo daemonis pacto infectum esse. Ipsique, si cum laico isto monacho amicus est, ubique omnia bene succedere, ut ignoto licet ubique serviatur, pecunia detur, quantum vellet ipse. E contra, si cum laico eodem vel modicas habeat altercationes, ubique pessime omnia succedere, prouti et ob hanc ipsam confessionem mala sibi Zagrabiae ominatura augurabatur, et effective accidit, nam a capitularibus fuerat interceptus tanquam spihorum quispiam et vicario traditus, ab eodem in domo deficientium inclusus, examinatus fassus est, se Styrum esse, neque fine alio appulisse Zagrabiam, quam causa consequendi jubilaei. Hic tamen sacrificare eidem fuit vetitum, quod fidem ut ajunt sacerdotii non habuisset. Per decem ut dixi dies patri Pertold confitebatur, qui confessarius causa circumstantiarum non solum suorum in collegio opiniones exquirebat, sed sub ...... casum describens opinionem Reess et vicarii generalis Wolffgangi Kukuljevich expetiit. Cumque ab eodem patre ...... theologiae quadriennio antea publ..... studiorum decano, actum cum ...... nec ipse metu mortis sibi a .... tiniano infligenda | 162 serio se dolere posse aperuisset, aut acta sua retractare formaliter, minus ea, quae liberorum murariorum sunt revelare metu etiam ne plures inficiantur.

-- 93 --

Orta fuit quaestio, an sacramentali arcano confessarius teneatur, cum in fine prodierit, sacramentum nullum fuisse. 2. An poenitens cum periculo plane amittendae temporalis vitae teneretur ad rem hanc publice revelandam. Decisumque fuit, hoc secundum ei imponendum fore, prouti et a confessario fuit impositum, sed ipse nullatenus consensit. Ad primum cum satis disputatum fuisset, arcano naturali ligari confessarium, conclusum est. Cumque poenitens facultatem nullatenus dedisset, ut provinciali Augustinianorum scriberetur, a vicario generali eidem scriptum est: rumorem hic quendam esse, in monasterio N. haeresi quosdam maculatos inveniri, proinde ex officio sibi incumbente videret ipse, ne monasterio totique religioni nota dedecusque inuratur; haec autem amice et charitative significari. Quibus sacerdos ipse evanuit Zagrabia, et generalis vicarius paulo post infirmatus ex eadem infirmitate 28. Novembris obiit.

(Extenditur jubilaeum per dioecesim.)

Quia autem Zagrabiam comparere omnibus fuisset impossibile, duobus postremis mensibus, Septembri videlicet et Octobri, ad parochias omnes jubilaeum missum est, sed sub conscientiae onere pure pro iis, qui Zagrabiam comparere non potuissent vel possent, in quo et confessariorum et non comparentium conscientiae onerabantur, vicariali publico typisque dato ac hic apposito, a canonico Malenich composito et compilato, edicto. Militares jurisdictionem episcopalem non agnoscentes, in praesidiis suis a supremo regiorum exercituum capellano, patre lgnatio Kampmiller, jam sub jubilaei finem, ut domi illud absolvant, obtinuerunt. Sed cum 60 visitandam capellam eorum ordinasset, plerumque ipsi etiam Zagrabiam comparebant, paucis eorum exceptis. Gregarii autem plerumque omnes, licet tardius et non ad ordinatam sibi diem, causa campamenti domi habiti ac tumultus superius descripti in banalibus confiniis. Deo quoque agendae gratiae, quod cum Insulani Zagrabiam ivissent, Dravique fuisset exundatio | 163 in Dravano trajectu navibus dissolutis ad 300 personae in Dravi medio ad aquas ceciderunt, omnesque evaserint incolumes, prouti Posonium pergens adfui funesto casui. Admirabarque devotionem plebis ad jubilaeum pergentis constanti quasi processione, continuo vel lettanias decantantis vel toto itinere rosarium alternative psallentis. Caeterum, uti publicis praecessionibus initium habuit jubilaeum, sic et finem. Capitularis diebus postremis quinque ducebatur processio, tum aliis quinque superioris civitatis parocho ejusdem concionante, ac cum Te Deum laudamus et campanarum compulsu die 31. Octobris publicae devotioni huic finis impositus.

In Hungaria episcopus Vesprimiensis Martinus Biro (qui librum etiam, severe ab aula vetitum, contra haereticos typis hoc anno dederat) Romam consuluit, an cathedralis ecclesiae visitatio necessaria sit? vel sufficiat, parochiales visitasse ac in iis jubilaeum consequi? Responsum accepit, necessariam esse cathedralis visitationem. Quod ipse occasione diaetae aliis etiam promulgavit episcopis. Sed acceptavit nemo. Zagrabiensis autem ac Jaurinensis laetabantur, quod sine quaesito hoc jam ita ordinassent.

(Phaenomenon in Croatia visum.)

Anno quoque isto 1751. die 27. Maji ex magnis, qui fuerunt subsecutique sunt, caloribus, me Varasdini ad Biskupecz existente, instar cujuspiam nubeculae, nubes attamen non fuerat, phaenomenon visum, quod sub pallidum existens fragorem quendam edidit ac postea extensum est. Plebo coelos suspicabatur ex sua ruditate apertos,

-- 94 --

alii alia nescio quae divinando, potius ignorando, ut fieri solet, dicebant. Attamen ad Hraschinam globi duo ex aere tunc ceciderunt, quos et loci parochus terrae immersos effodi curavit, scriptitatumque hac de re variis, ut Posonii Suae quoque Majestates rescirent, et augustissimus imperator unum ex his globis sibi mittendum voluerit. Quare ab episcopo Klobusiczky domino Kukuljevich scriptum, ut talismodi globum procuret Posoniumque mittat. Parochus Hraschinensis Marsich a vicario jussus globum majorem misit | 164 integrum, minorem jam diminutum, quoniam ex eo jam plerisque distribuerat. Ut autem imperatori authentice mitti possit, duo consistoriales Malenich videlicet et Pogledich Hraschinam ad colligendam inquisitionem missi sunt, collectaque sub juramentali testium, qui viderunt cadentes globos, aliquibus ad molam, aliis alio pergentibus, sed tamen videntibus, res modo solito authenticata et ad imperatorem medio episcopi Klobusiczkii cum integro majori globo libras 70 continente Posonium per episcopates praediales submissa est. Globus autem alter jam divisus in parte hic distributus, in parte Klobusiczkio Posonii distribuendus submissus est. A fabris cudi probabantur claves, ex quibus et mihi unus datus, ad perfectionem non venerunt. Caeterum materia calibeo ferrea fuerat et quod mirandum purissima, ut nullam prorsus terram haberet, vel alias quascumque maculas, virtute solis ex vicinis ibidem montibus mineralibus, praecipue montis Ivanschicha, ubi ferrum esse, notorium est, attracta, ac in aere combinatae illae minerales in unam massam particulae globum graviorem fecerunt, qui non secus quam vi ad ima tendens etiam ob majorem distantiam instar fulminis cecidit, ac proinde secundum philosophorum doctrinam ex vi solis attractiva res haec nullum portentum, sed omnino naturalis fuerat.

(Paulinorum commenta.)

Aliud quoque phaenomenon patres Paulini in Polonia die 4. Novembris pluribusque noctibus visum cum delineatioue ejusdem depraedicabant et distribuebant. Videbatur persona regia foemineam faciem prae se ferens lanceis tormentisque necata prostrataque, infra eandem Calvaria, supra vexilla varia, cum litteris P. C. C. P. T. Sed neque vel publica novalia hujus phaenomenon meminerunt, vel accidisse illud, quamvis per meos amicos et communicantes Lipsienses indagassem comperi. Quare ad anniles fabulas merito rejiciendum, tanto fortius, quod, in litteris ipsi Paulini variassent, neque quomodo visae explicassent. Immo nunc Cracoviae visum dicebant, nunc in Lituania. Aeque fabulosum phaenomenon aliud, quod inferiori Sclavoniae tribuebatur, licet Sclavonia de hoc nil sciret, visum nempe in aere, integrum fuisse exercitum et in vestitu Germanico, ac hunc Germanicum victum fuisse.

165
(Anni descriptio.)

Annus iste 1751. fuit varius. Modo exundationibus plenus, etiam in superiori Hungaria, ut talium majorumque nec populus recordaretur, modo nimia siccitate abundans, ut foenum exiguum obvenerit: verbo omnino fuit sterilis. Triticum, siligo, infecta aere, nec meti potuere, vinum, ad Zagrabiam praecipue, nullum, ut ex quinque sex vineis vix tres cubuli Posonienses obvenerint. Hiems prorsus inconstans et pluviosa, hinc sine solido frigore varus infirmitatibus excrucians homines. Alatilibus in locis plerisque fatalis fuerat, ut passim crepuerint. Calendaristae hoc anno tam fallaces fuerunt, ut exspiratis 1750. Bononiensium celeberrimi olim Manfredi ephemeridibus nec lunationes attigerint

-- 95 --

debiteque scripserint, excepto unico Indovino Inglese dicto, qui tamen nec ipse errore caruit.

(Episcopus ad cassam parochorum Posoniensem contribuens.)

Sciendum quoque, cum curam nemo accepisset ratione cassae parochialis, ad quam hactenus episcopi Zagrabienses non contribuissent, Zagrabiensi huic primo episcopo annue 4 milia deponenda impositum fuisse. Ascendit in Octobri ipse Viennam et Braniughianis nescio quibus connotationibus demonstrare volebat, episcopatum exiguorum esse proventuum. Quid effectum sit, scribere nequeo. Sciendum 2. episcopum hunc electum comitem cancellarium Nadasd hac re maxime offendisse, quod vacantem Vuicziani praedii partem eidem ipse sponte obtulisset, comesque cancellarius consensum eatenus scriptis ad capitulum litteris expetiisset, capitulo nec rescribente, episcopo autem oblationem negante, quin Vuiczios ipsos alias condivisionales (condivisionalitate in episcopatu non currente nec suffragante) secum Viennam in Octobri duxit, ibidemque medio domini comitis bani efficere procurabat, ut dominus comes cancellarius oblationi factae cederet, at ipse ad legalem viam sese provocans rem gravissime tulit, hodiedumque fert indubie.

168
(Locumtenentis afflictiones.)

Hoc etiam anno comes locumtenens Ludovicus Erdoedy in generalem feltmarschalleitinant, uti vocant, promotus fuerat. Salarium tamen dari solitum in hoc charactere constitutis non obtinuit, tametsi institisset satis, sed illo quod antea habuit, debuit contentari. Praeterea idem locumtenens vulnus nec parvum accepit aliud, dum authoritate superrevisoriae judiciorum auditorialium potestatis, qua gaudebat antea, per exprofessum mandatum sub initium sequentis anni 1752. a se perceptum orbatus privatusque est, totaque haec potestas bano ac bellico aulae consilio attributa. Occasionem rei huic praebuit, quod intra reliquos ab auditoriali judicio damnatos quidam etiam decurio Valachus ob latrocinium condemnatus extiterit. Ad preces Costanicensis schismaticorum episcopi colonellus Adamus Batthyan pro hoc apud locumtenentem gratia vitae donandum sese interposuerit, et cum auditus non fuisset, sed tarde accidit, quia jam is fuerat expeditus. Tam graviter locumtenens tot vulnera sub hoc bano tulit, videlicet non obtentum speratum regimen, negatum eidem qua locumtenenti mareschallo salarium, privationem demum istam revisionis auditorialium judiciorum, ut Voresvarinum concedere et locumtentiam relinquere cogitaverit, nisi a Kleffeldio praecipue fuisset retentus. Dicebat locumtenens, apud banum non considerari servitia, talibusque se moneri ut resignet locumtenentiam fratruelis, ut suus colonellus Adamus hac gaudere valeat. Interim tametsi monitus iterato locumtenens, taxam pro aucto sibi generalatus honore nec deponere voluit, quoadusque et salarium ad novum hunc honorem eidem non resolveretur, neque etiam deposuit. An autem hanc banus deposuerit, ad cujus vota decretum locumtenenti fuerat expeditum et a bano submissum, penetrare non potui.

(Additiones.)

Multa retulimus superius a pag. 107. de regni congregatione illa, prima nempe ac diaetam praecedente. De eadem nihilominus notanda sunt sequentia.

(Banus offensus ob datam commissario instructionem.)

1. Banus resenserat gravius datam per status fuisse ellaboratamque pro commissario

-- 96 --

confiniorum instructionem, cum istud ex benigno regio diplomate statibus non competeret, competeret e contra bano tam anterioribus exemplis, quam ex articulo .. 9. statuum Sclavoniae anni 1743. congregatione regni 16. Decembris tum celebratae. Responderunt status, ejus temporis commissarios fuisse pure bellicarum rerum, modo postquam emolumenta confinii cassae regni applicata sunt, interfuisse suarum partium, ejus oeconomiam et activitatem regulare.

(Vult solvi militiam. Crysis gubernantium.)

2. Urgebat banus neo regulatam militiam solvi. Reposuere status pro hoc anno impositionem pro illa factam non esse, quidquid attamen pecuniae in cassa haberetur, eo convertendum decernunt. Ex his videas posteritas, quas hac aetate et anno habuimus homines rempublicam gubernantes. Acta testantur loquenturque semper publica, in anno adhuc 1749. taxationes, impositiones, dicas Transcolapianis atque aliis fuisse pro exsolutione impositas et per brachium exactas, | 167 et quidem anno 1749. pro hac militia in fl. Rh. 31272, anno sequente 1750. assumptis existentibus fl. Rh. 40000, ac in effectu repartitis, nihilominus nunc rescribi bano impositionem factam non fuisse. Metiaris hinc posteritas, et quae fuit bano actorum combinatio. Quae fides constitutorum in officio, et potissimum, quo biennio illo incassatae pecuniae pro exsolvendo milite devenerint, parco divinare. Hoc illud arcanum cassae est, jam a saeculo paucis utile atque notum, hoc privatorum idolum ac divitiae. Interim haec ideo acta fuere, quod credidissent, modis his a se petitam regulationem cessaturam, ipsisque solis remansura resoluta illa per Majestatem regiam.

(Fumi priores restricti contra principis mentem articulo 19.)

3. Vide etiam sinceritatem modumque agendi horum hominum cum principe ac bano. Ante projectatam regulationem fundosque omnes novos, qui postea accessere, fuerunt in trium horum comitatuum politica jurisdictione fumi numero 1720 ½. Nunc ex conscriptionibus pro lubitu factis et modo superius (pag. 67. in additamento §pho nova totius ex actis regni) descripto, una cum fumatione novorum fundorum (tertiam certe partem antea contribuentium, constituentium) per dominum Busan caeterosque pag. 88. exprofessos, fumi omnes reducti sunt et positi 1260 1/2, adeoque de anterioribus fumis, qui in suo statu relinquendi erant, 460 fumi detracti sunt. Et cum de novo fumati, adminus 571 fumum efficere potuissent, qui tamen in praedicto numero 1260 1/2 inclusi sunt, in fumis 973 Majestatem banumque deceperunt. Facto hoc dici nequit, quam fuerint sintque plurimorum bona in contributione sublevata et cumprimis Zagorianae partes ac in officiis constitutorum horumque consangvineis, affinibus, amicis. Fumi constitutivum dicti conscriptores vel ideam revelare nuspiam voluerunt, quia in effectu unius fuit respectus, affectus et Busaniani arbitrii. Hujus coloni annue vix per 36 xg contribuerent, aliqui per 15, cum aliorum in iisdem pagis situati aequalibus pollentes beneficiis etiam per fl. tres contribuerent. Et occasione conscriptionis 1754., cui interfui, nemo lamentabatur de contributione, sed de proportione omnes. In Puscha 39 coloni domini Busan fumati sunt, pro pumo ½ 1/8, novem coloni domini Hadrovich pro fumo 1/2. In dominio Ludbreg 10 domus pro fumo acceptae. In monte Claudio 14, alicubi 5 domus fumum, alicubi 50 formant, pro genio

-- 97 --

nempe et affectu domini Busan. Ita patres patriae, justitiae et aequitatis sydera, fidelissimi suo principi laborarunt et praemiari meruerunt.

(Lamentantes contra fumationem, qualiter elusi.)

Hanc manifestam injuriam animadvertere singuli, hinc contra praedictam Busanianam fumationem, quia clamores fuissent exorti, ordinata est deputatio, coram qua sub poena praeclusi intra 15 dies quiscunque aggravatus se, cum quo velit, debeat comportare. Quae effectu caruit. Quis enim volebat irritare deos, cum quibus semet comportare debuisset? Sic injuriae inferuntur miseris. Veni domine et respice in asylum miserorum. Hac injuriae causa fuere tumultus. Et modis omnibus proteguntur a Busan, ut ordinatae postea conscriptiones in effectum non venerint, ut suis locis dicetur. Quin successive 194 fumi dempti sunt iis, qui lamentari non cessabant, et praecipue Erdoedianis, postquam nempe Raffay plenipotentiarius Erdoedianus fuisset constitutus, et Busanio ac Naisichio ordinati piscatores a familia, domusque Naisichii Zagrabiensis per Erdoedianos reparata et haec ob Raffajum, cui Busanius avunculus esset, ut hodie 1066 fumi tantum in toto sint.

4. 30 fl. ad fumum impositi. Facto computu regni necessitas cum onere militari fecit 65830. Introitus totalis cum taxis, tricesima et | 168 emolumentis confiniorum fl. Rh. 5000 assumptis, 65830. Debita regni passiva 17500. 5. Satis a pag. 107. supra clamores innuimus propter resignanda jussu bani 40 millia militari cassae. Ea etiam, quae Busanius in adversum exhibuit, descripsimus. Interim resistentiae politicorum ea potissimum fuit ratio, ne separatione successive cassa ipsa priventur, vel instar Hungaricorum comitatuum applicetur contributio pure ad exsolvendos militares.

6. Dominium Sztenichniak articulo 24. propter hostis viciniam non fumatur, sed taxatur annue in fl. 300.

(De nuptiis.)

7. Articulo 29. statutum, ut expensae nuptiales rusticorum et pauperiorum nobilium ad fiendam per dominum vicarium spiritualem limitationem restringantur. Magni in hoc genere fuere abusus. Ego qua parochus Szellensis anno 1743. primus in parochia mea solemnia nuptiarum ad duas dies restrinxeram, episcopo Braniug consentiente qua tum etiam banali locumtenente. Me imitati sunt vicini parochi. Nunc per articulum res est extensa ad omnes. Mos qui fuit anterior, ad annum illum 1743. retulimus in libro alio.

(Instructio pro diaeta.)

Ablegatis regni ad diaetam fol. 109. commemoratis datum in instructione fuerat, ut uni adhuc ex parte trium neoregulatorum comitatuum inferioris Sclavoniae ablegando ad tabulam regiam sessionem procurent, et ut 2. bona maritima, ita et civitas Segniensis jurisdictioni camerae Posoniensi subjiciantur. Ablegati aut rem totam diplomatis 1750. expediti ut evertant per banum, aut ejus interpraetatorium aquirant, hinc per Viennam ut proficiscerentur, illis fuit impositum.

(Diaetae exordium.)

Diaeta Posonii die 17. Maji accepit initium uti supra pag. 114. dictum. Et omittendo ea, quae res Hungariae attingebant, ex actis ejusdem diaetae videnda, ad res pure nostras convertimur. Fui autem et ipse diaetae praesens cum episcopo Klobusiczki ad dimidium mensis Junii, quando ob supradescriptum tumultum reverti in Croatiam debui, summo mei damno et neglectu in subsequis promotionibus.

-- 98 --

(Posonii itaque coram bano fuit conferentia Croatarum.)

Conferentiae huic per banum requisiti interfuere comites omnes in Croatia et Sclavonia possessionati, videlicet comes palatinus, judex curiae regiae Georgius Erdoedy, comes locumtenens Ludovicus Erdoedy, item Nicolaus aliique plurimi. Ex episcopis Zagrabiensis, Bosnensis, Segniensis, Syrmiensis etc. Ablegati regni, capitulorum item aliique plurimi. Franciscus Koller, Somsich, consiliarii cancellariae. Ipse comes cancellarius Leopoldus Nadasd qua possessionatus fuit aeque invitatus, sed ob officium suum comparere non potuit. Itaque

(Nil agunt regni ablegati pro Segniensibus.)

1. De resignandis annue pro militia 40000 fl. nec protonotarius nec ablegati regui bano praesente difficultatem habuerunt. De civitate Segniensi bonisque maritimis camerae Posoniensi subjiciendis, postquam camera ipsa eatenus semet movere voluisset, et protonotario Naisich constitisset, aulae ingratam futuram ejusmodi praetensionem, quod Segnienses ad commerciale institutum applicandi destinarentur per aulam, bona autem illa maritima bancalitatis forent, protonotarius prae articulo fidei divinae servans regulam, aulae intentionibus resistendum non esse, contra habitam instructionem ab his praesciderunt inarticulandis, tametsi in expositione sive repraesentatione insinuavissent. Hinc articulo 39. neutiquam ad regni sed civitatis Segniensis instantiam (pretonotario nec per vocem regni disgustare aulam volente) de ponendis contra militares remediis est conclusum. Quare sic ablegati Segniensium sunt offensi (regnum videlicet pro ipsis agere | 169 noluisse), ut dehinc sua sponte semet commerciali Viennensi dicasterio subjecerint.

(Sclavoniae inferioris comitatus convocandi decernuntur.)

Animadvertens quoque astutus protonotarius palatino ad vota esse, ut inferioris Sclavoniae comitatus ab eodem et Hungariae regno dependeant, praecipue cum Antonius Spissich, comitatus Verocensis vicecomes, convocandorum inde ad diaetam instar aliorum Hungariae comitatuum rationes eas posuisset, quod statibus Croatiae rationes eorundem accipere renuentibus, sed ad consilium locumtenentiale submissis informationem circa tales habere nequeuntibus, cum nihilominus in diaeta de quanto contributionali semper ageretur, necessum est, ex singulis comitatibus ablegari deputatos, a paritate comitatuum Hungariae, praecipue secundo, quia ablegati Croatiae ignorarent inferiorum partium Sclavoniae situm, maleficia beneficiaque. Neque, si legatis Croatiae adjungeretur unus nomine inferioris Sclavoniae partium, ipse sufficeret. Esse porro intra Croatiae comitatus eam differentiam a Sclavonicis, quod hi singilative suas haberent congregationes Hungaricorum instar, Croatici una convenirent, et unum corpus constituerent. Ipsi destituerentur perceptoribus, sed unus foret perceptor omnium, quem exactorem regni vocarent, nec esset cassa comitatuum, sed regni in Croatia. Eapropter addi non posse unum horum Sclavoniae comitatuum nomine, sed vel cassam horum relinquendam attribuendamque cassae regni Croatiae, vel e singulis comitatibus convocandos, Hungariae ad exemplum. Haec Naisichio et ablegatis fuere insolubilia, et ne cassa e manibus horum abeat, aut Croatica examini consilii locumtenentialis subjaceat, post plures consultationes praeeligerunt, ut separatim convocentur comitatus Syrmiensis, Poseganus et Verocensis, uti testis est 23. articulus anni 1751., in quo additum salva

-- 99 --

regni Hungariae et banali jurisdictione. Clausula nescio quid subtilitatis vel opinionis Naisichianae continens, praecipue verbis prioribus salva regni Hungariae jurisdictione, quae attamen per ipsam convocationem firmata haberetur. Neque eo articulo quidpiam est, quod jurisdictioni coronae praejudicaret.

(De moderandis stollis.)

Circa 12. articulum de moderandis parochorum stollis noveris lector, occasionem quaestionis praebuisse dominos Croatiae ablegatus. In dioecesi Zagrabiensi antiquissimus mos est fuitque, ut parochi nobilibus gratis universa sacramenta administrarent, eorumque familiis in curia eorum habitantibus aeque. A morte hospitis parochorum is, qui mortuum sepelivit, vel in cujus parochia mortuus fuit nobilis, equum mortui habebat vel pro eo fl. Rh. juxta bani Eszterhazy Josephi constitutionem fl. 15. Hoc igitur quia grave videbatur, volebant primo, parochos nobilibus gratis administrare debere sacramenta universaque servitia. Quod cum vidissent desperari, ab exemplo nationum omnium suis pastoribus providentium, descenderunt ad id, ut saltem moderaretur stolla. Qua re cum Zagrabiensi episcopo Klobusiczki communicata existente, ego sic replicui. Quamvis administratio Hungaricae ecclesiae pro ac vice pontificis regibus tantum attributa deducatur, sitque inter jura nequaquam regni sed regalia, interim si Majestati Suae placet, hanc disciplinae ecclesiasticae, alias per synodum definiendae quaestionis, congregatis in diaeta statibus examinandam, credere opus esse, ut de usu et consvetudine persolutarum hactenus stollarum constaret. Et quia in praeambula congregatione regni Croatiae ad diaetam ejusmodi quaestio proposita non fuisset, stollarem singularum parochiarum consvetudinem non adesse. Cum vero inauditus convinci nemo posset, probaeque requirerentur ad formandum rite judicium, sponte fluere decisionem fieri nequire. Interim cum videatur quaestio unice esse de solvendis per nobiles stollis, putarique onerosos 15 fl. illos vel equi praestationem per clerum | 169c-a submitti, ut definiatur, quam nobiles stollam parochis dehinc persolvere oportebit. Et cum per cancellariam mos praxisque Viennensis fuissent proposita et episcopus accessisset, agendum fuit ablegatis regni, ut id amoverent, ac bani demum industria et respectu ille de stollis moderandis articulus 12. est ea modalitate statutus.

(De Metlicensibus decimis.)

In articulo 35 per capitulares exmissos ad diaetam, ubi de Metlicensibus decimis venisset quaestio, et ob erectum archiepiscopatum Goritiensem, ut supra pag. 88., quaestio eatenus intervenisset et informatio petita, Bani capitulares exmissi hanc dare ignorabant, unice prioribus insistentes articulis. Quare eidem articulo additum: accepta uberiore desuper informatione. Quam expost urgebat etiam cancellaria et dare nemo voluit, ut infra fol. 203, quem vide sis.

(De Repas.)

Articulo 13. cum de terreno Repas comitatui Simegiensi restituendo actum conclusumque fuisset, protonotarii astutia factum ac sine effectu subtilizatum, ut 35 exponeret de metis revidendis intra vicinas provincias et Chaktornyam, ubi Repas includi volebat protonotarius. Fecit lusu hoc regno expensas, dum ordinata fuit commissio sub comitibus Csaki et Orsich, ex parte Croatiae Busanio diurna obtinente. Interim cum per fatum articulum 13. specifice Repas Simegiensi comitatui restituendum

-- 100 --

ordinaretur, commissio censuit, regina hoc ipsum postea confirmante, articulari dispositioni inhaerendum.

(De tabulae judicatu restrictio.)

In gratiam vicebani Joannis Rauch tot regni articuli, etiam per Carolum VI. confirmati, occasione instructionis regiae tabulae judiciariae Zagrabiensi et per eandem instructionem, ut causas violentiales contra supremos comites, vicecomites, fata districtualis judiciaria tabula judicaret, non obstante eo etiam, quod superiore anno in congregatione regni 7. Septembris Zagrabiae celebrata per articulum regni ordine septimam ad omnes causas contra praedictos idem judicatus extensus fuisset, nihilominus quia baronessa Sermage protonotarium Adamum Naisich allegatis suis in processu executoratus Chikuliniani offendisset ac ex amico antea Naisichio inimicum fecisset eundem. cum ipsa coram eadem tabula contra Joannem Rauch violentialem promovisset processum, assessore tabulae Josepho Magdich jurato Rauchii cliente quantumvis ablegato ad hanc diaetam, praeside item ipso domino Balthasare Magdalenich aeque ablegato ad tabulam procerum, sed homine simplici ac Naisichio utente pro oraculo, conditus est 36. articulus, quo ad tenorem 35. 1729. activae et passivae causae contra supremos vel vicecomites in regnis Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae per comitatus et non tabulas judiciarias judicandae statuuntur. Cujus articuli 36. tenores lector cum primus initia perpende: quasi per hoc singularis gratia et affectus fuissent regno exhibita.

(Quid inde processit.)

Vigore hujus articuli vicebanus condescensionem urgebat. Baronessa autem Sermageana subsumens articuli initium et totalem ejus condendi rationem, cum probis ad aulam submittens, interpraetatorium ejus obtinuit, nempe fatum articulum nequaquam ad casus praeteritos sed futuros extendi debere aut posse. Hinc postquam per subsequos plures annos semet antedicti vidua et Rauch irremissibilibus odiis mutuis et violentiis afflixissent, dato mihi per tabulam pro videndo, extrahendo refferendoque processu, cum observassem adinvenissemque, procuratorum sive incuria sive malitia pro statutis juris nunquam fuisse declaratos Rauchii 300 ferme homines, neque eos in lite stare, utrique partium amicam svasi conventionem. |

169c-b

Et post fatigia tanta atque verba demum ad arbitrativum judicium consenserunt, videlicet dominum Joannem Busan qua praesidem, me Balthasarem Kercselich, Joannem Jursich, dominum Christophorum Czvetanovich et dominum Mathiam Messich, lege cumprimis ea, ut damnificatis ex utraque parte rusticis quoad accepta detentaque animalia partes satisfacerent. edoctaque sufficienter laesis satisfactione per arbitros de violentiae poenis et locorum controversorum in monte Bistra metis determinetur, salva extra dominium partibus ad curiam regiam appellatione. Consedimus semel vidimusque, damnis esse satisfactum confessione damnificatorum. Tum advocatis referentibus, ad facies locorum exire ob rusticos tutum non esse, admonentur partes, ut securitati dominorum arbitrorum provideant. Neque ultro quidpiam actum est.

Post diaetae finem in congregatione regni Zagrabiae die 15. Novembris incoata, articuli diaetales per ablegates relati acceptatique sunt sine examine vel talium interpraetatione, ut olim observabatur.

(De diplomate 1750. interpraetando.)

Relata sunt quoque cum bano acta, videlicet, cum in suis resolutionibus princeps ad diploma illud a se

-- 101 --

1750. expeditum identidem provocavisset, ablegatos regni in sua replica reposuisse: illud non esse acceptatum. Et hoc aulam tulisse aegerrime. Interim dexteritate protonotarii et ablegatorum banum primo ipsum et per hunc aulam eatenus informatam fuisse, assecuravisseque banum status, aulam promptam esse dandi interpraetatorium. Et quia in illud diploma petitae fuissent a bano reflexiones, tales fuisse exhibitas, nempe 1. non satis eodem diplomate exprimi, an non pro casu vacantiae banatus senior confinii officialis consilio bellico tabellas exmittere debeat? Neve officialium vacantiae occasione tali per idem consilium bellicum suppleantur, neque an ad futuri bani resolutionem vacare debeant talia officia vel per quem resolvenda venient. 2. Ne populus confiniarius, vel ut pro defensione patriae contra Turcas potissimum solutus, per eductionem contra alios hostes atteratur. 3. Timere regnum, cum diplomatice imposita 8260 virorum consistentia effective haberetur, ne diminutis aut ne fors penitus amittendis confiniis ad statum jurisdictionis etiam politicae talismodi consistentia extensa intelligatur. Post datas ablegatis laudes quaestio orta est, an talismodi interpraetatorium esset petendum, sed admiranda Naisichii dexteritate, ne notam apud banum incurreret, effectum, ut ab eo praescinderetur, tum ideo ne accessus pateat ad reliqua diplomatis puncta, potissimum contributionem solventium reductosque et supra regni fumos, cum et ne aggregandorum ne fors aut multiplicandorum officialium successive ultra acceptatum in 40000 fl. onus regnum maneat solutio. Interim memoratum diploma erga simplicem lectam inter regni acta nunc primo est repositum. Ut dubitet posteritas, an sit? fueritque acceptatum, tum articulo 18. constitutum, ut provinciales regni officiales stipendia sua de anno in annum levent eo, quod plures plurium annorum habuissent restantias. |

169c-c

Deputatio illa, quae examinanda novae fumationi audiendisque quaerulaturis fuerat ordinata, retulit, censere se, ut juxta eandem triennio dica exigatur, tum vero aliam genuinam justamque conscriptionis ideam esse formandam. Vide posteritas modos et tempora, quibus vivimus. Injusta minusque sincera conscriptio invenitur et ad triennium relinquitur.

(Impositio regni.)

Denuo iterum ac pro anno currente secundario regni impositio est imposita. Hinc quia maritimae partes ad fumos 165 fuissent reductae, adeoque juxta hanc Busanianam fumationem evenissent in toto, inclusis videlicet etiam maritimis fumi, 1425 1/2 1/8, dica per fl. 30. ad quemvis fumum est imposita, efferens fl. 427721/2. Cum mediis tricesimis, taxalistis, molis etc. introitus totalis fl. Rh. 63783. Debita regni passiva 20900. Necessitates ordinariae regni 29593. Exsolutionis militaris 40 millia. Armales Nicolai Busan Segniensis publicantur. Nobilitas familiae Kukuljevich, uti et Antonii Mariassevich recognoscitur.

-- 102 --

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.