Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus domini 1750.

Episcopatus excellentissimi domini episcopi III.

(Jubilaeum indicitur cum nova conditione.)

Sub finem prioris anni more solito Romae a regnante pontifice Benedicto XIV. jubilaeum promulgatum est et per brevia fideles ex universo orbe Romam vocati. Ad lucrandas autem remissiones necessaria fuit confessio delictorum, generalis de consilio, visitatio quatvor basilicarum urbis per continuos vel interpo­latos dies XXX. pro Italis, pro aliis autem nationibus per dies XV., orationes pro orthodoxae fidei exaltatione, principura concordia etc. et tandem communio. Quae postrema cum de praecepto addita sit, novum a pontifice hoc accessit praeceptum, cum sub aliis hactenus communio consulta, nori autem praecepta, fuisset.

(Commissio mixta perdurat. Novus tabulae banalis assessor.)

Zagrabiae perdurante adhuc commissione intra regnum et generalatus Varasdinensem et Carolostadiensem, incoata pro more banalis tabula die Lunae post dominicam primam Epiphaniae, in qua plures incoati et terminati processus. In locum domini Stephani baronis Patachich, sponte resignantis assessoratura hujus tabulae, obtinuit et juramentum deposuit dominus baro Theodorus Ratkay, alias Ratky.

(Redditus ablegatorum. Reess in abbatem benedictus.)

Sub finem Januarii redeunt Vienna ablegati tam regni quam et capituli, uti et ad initium Februarii sua excellentia episcopalis. Quae dominica quinquagesimae benedicit in abbatem in capella arcis sancti Stephani dominum canonicum Georgium Reess. Dato etiam opiparo prandio pluribus hospitibus et admissa ad noctem saltatione. |

65

Publicum etiam ut ajunt ballo cum mascheris erat admissum in domo regnicolari, imo Germanico idiomate fecerunt recitaruntque actionem quamdam. Primi viri uti generalis comes Petazzi, comitissa locumtenentis uxor et diversi officiales et domicellae. Quae tamen res probationem omnium non habuit.

(Novi in confiniis banalibus officiales.)

Antequam regni congregatio celebrata fuisset, Zagrabiae in domo regnicolari majorique palatio sub tubis et tympanis promulgata nova confiniorum regulatio et officiales novi adstantibus pluribus pro hoc actu invitatis et quidem excellentissimis dominis locumtenente comite Ludovico Erdoedy, sua episcopali excellentia, domino comite generali Petazzi, domino vicebano aliisque plurimis ex statu equestri et ecclesiastico. Nominata regimina duo, Glinanum videlicet et Kostanicense, quorum proprietarius esset dominus comes banus. Primi regiminis Glinani videlicet promulgatus colonellus dominus baro Stephanus Patachich,

-- 39 --

ejusdem vicecolonellus dominus Balthasar Bussich, simul et commendans Zrinanus, supremi vigiliarum praefecti dominus Wolffgangus Jellachich et dominus Nicolaus Fridericus Gerlichich, una et granateriorum commendans. Regiminis autem Kostanicensis colonellus dominus Georgius Pogledich, vicecolonelli dominus comes Christophorus Orsich, Jeszenovicensis una commendans, dominus baro et canonicus Adamus Patachich commendans insimul Dubicensis, supremus vigiliarum praefectus dominus Ladislaus Plepelich, post hos capitanei 18 regiminis utriusque, | 66 totidem oberlaitinantii, totidemque unterlaitinantii, et regiminum vexillifferi sex. Qui neopromoti officiales omnes a submisso Vienna supremo vigiliarum praefecto domino Antonio Szetwitcz exercitium novum militare condiscere debuerunt et scholas suas in domibus regnicolaribus habuerunt.

(Nota bene.)

Intra capitaneos pedestres fuere comes Michael Nadasd cancellarii filius annorum fors 14, cujus compagniae administrator dominus Josephus Zebich cum titulo capitanei, Comes Josephus Erdoedy locumtenentis filius, administrator compagniae Bruno Zaraga cum titulo capitanei, Paulus Rauch filius vicebani, Christophorus Volkovich ejusdem gener, Stephanus Suvich aeque gener, Nicolaus Matlekovich, Nicolaus Plepelich vicebano affinis, Antonius Zebich sororius vicebani, Antonius Bedekovich etc. etc. Antonius Setwitcz ex regimine Molkiano leitinantius Zagrabiam venit successive promotus ut infra.

Haec officialium novique instituti ante congregationem regni pluribus displicuit, viderunt enim confinia regni a regno avelli, neque audiri regnum, sed obtemperare debere. Interim eo id consilio factum, ne disputationibus locus pateat, sed re jam facta pro horum salariis soliciti forent. Alias si haec praevie promulgata non fuissent, quaestiones novae rursus exortae fuissent.

(Supremus comes Poseganus fit locumtenens.)

Comes item Ludovicus ab Erdoedy regni locumtenens credens regimine se uno premiandum, quod haud accidit, supremus comitatus Posegani comes resolutus promulgatusque est.

Posthaec Zagrabiae regni congregatio mense Martio celebrata, incoata autem die 23. Februarii Zagrabiae, in qua admiranda plurima. Primum votis omnibus expetita confiniorum regulatio, displicere incepit omnibus et disputata adeo, ut dissolvi debere videretur. Quas prius videre nolebant difficultates, haec montium instar apparuerunt, et qui patroni prius fuerant, effecti ejusdem inimici. Prius Viennae accusatus clerus, quod eidem refragando patriae bonum negligat. Nunc pro proditore patriae insimulatus, quod eidem consentiendo ecclesiam, patriam perdiderit, jura violaverit, et hostis sit patriae domesticus. Sed cum jam officiales promulgati fuissent, res serio accipi debuit. Quare ablegati Vienna reduces auditi, | 67 qui in relatione sua non omiserunt carpere cleri ablegatus, quod suis informationibus plures praeoccupassent. Tandem diploma per ipsos sub sigillo ad manus locumtenentis ea conditione allatum, ut si in omnibus eidem non subscriberent, illud Viennam remittere debeat, lectum. In quo diplomate admodum generalibus terminis sequentia continebantur. Primo. Ut regnum octo milia hominum pugnare et bellare capacium habeat et interteneat. 2. Officialibus de stipendiis provideat. 3. Ad id contribuant omnes, etiam civitates liberae regiaeque, praediales ignobiles. 4. Pro media tricesima,

-- 40 --

quam Sua Majestas attribueret, cum camera tractent et arendent. 5. Ut emolumenta confiniorum omnia in idem applicentur. Canonicus Zagrabiensis, per capitulum electus et per banum confirmandus, vicecolonelli caractere gaudeat et praesidii commandam habeat. Emolumentorum autem Dubicensium proventus per modum connotationis comiti bano singulis annis praesentet, salutionem autem ut alter vicecolonellus ex regni cassa habeat. 6. Quod comes banus horum regiminum sit proprietarius. Quibus perlectis consideratisque, quid haec contineant, plurimi observarunt et doluerunt. Sed tacendum fuerat, cum non deessent, qui observarent singulos et singula. Quare primum conscriptio erat facienda. Ergo postquam opiniones plures auditae fuissent, conclusum | 68 est: ut singulorum dominiorum officiales ad normam quae confecta est, sub juramento conscribant omnia, videlicet hospites, animalia, verbo facultates omnes, foenilia, terras, vineas, molas, et haec pure sessionalia, non vero censualistica et montanistica aut decimalistica. Qui autem dominia non haberent, per judlium aliquem vel vicejudlium. Dein pro supremo regni confiniorum commissario dominus colonellus baro Stephanus Patachich, promissis inductus amplissimis, resolutus est. Dominus Busan pro exactore regni electus, et dominus Kussevich pro supremo confiniorum auditore. Dominus item Busan Viennam ordinatus, ut refferat acta congregationis bano, et de illis octo milibus intertenendis difficultates objiciat, ac tandem pro tricesimis cum camera tractet.[ERROR: no reftable 5:] [ERROR: no reftable :]Ovdje prestaje pisac na str. 68. s opaskom : Vide et lege adjunctum folium pg. 67 continuata.

67b
(Addenda ad praedictam congregationem ex actis publicis et diplomate.)

Diploma reginae Mariae Theresiae per regni ablegatus allatum et statibus repraesentatum adeo displicuit omnibus omnesque conturbavit, ut nec sit ejusdem publicatio actis inserta, quasi a statibus acceptatum non misset, quin sub simplici lecta inter acta est repositum, quae res gravis fuit principi et bano, multumque contribuit ad credendas ab aula quorundam praepotentias. Ejusdem diplomatis haec summa est. Post laudes zeli, ut confinia regularentur, quod bani in illa confinia authoritas salva relinquatur ea ratione, ut status quoque in administratione eorundem confiniorum plenam cum bano habeant confidentiam. Salarium, cum modernus banus declaraverit, se non praetendere, successoribus ejus de illo providebitur. Consilium bellicum majorem, quam hactenus habuisset, influxum non habebit. Tabellae tamen status effectivi praedictae militiae eidem menstruatim submittentur. Banus ex idoneis patriae civibus a vicecolonello inclusive omnes officiales militares constituat, aequale cum aliorum regulatorum militum rango habituros. Colonellos tamen erga propositionem bani princeps resolvet. Praesidia nationali milite confiniario implebuntur. Supremum capitaneatum regno conferendi jus confirmatur ea spe, quod illum semper banis conferent. Banus vero denominabit vicecapitaneum confiniariae militiae. Arma aliaque bellica suppelex per principem subministrabuntur. Commissarium pro confiniis eligendi regulandique potestatem regnum habeat. Excepto extremae necessitatis casu, regnum a condescensione militari, juxta articulum 48. 1741. ultro quoque sit liberum. In casum vero necessariae inquarterizationis militia parato vivet pretio regulamentari. In concursu porro assumptae per

-- 41 --

status banalis militiae exolutionis, oblati a clero applicantur, omnes ecclesiae populi hactenus ab onere tali privilegialiter exempti, inquillini nihilominus capitulares et episcopales ad Zagrabiam a quarteriis et aliis personalibus oneribus sint immunes. Civitates liberae regiaeque taxandae in eundem finem, omnesque hactenus exempti, dempto episcopali Topuszko ob vigilias et cum Turcis viciniam. Bona maritima Zriniano Frangepaniana fiscalia, modo per bancalitatem possessa (nempe Baccar, Hrelin etc.), non secus vicini (Dubovacz, Svarcha, Svechai) Carolostadiensi et Varasdinensi (Ivanecz, Petrianecz etc. ad Caproncza) generalatibus. Pagi iisdem necdum incorporati a dicatione et contributione immunitantur. Restituendi neque in futurum recipiendi, statuuntur omnes regnicolarum ad praedictos generalatus subditi. Emolumenta confiniaria, hactenus commendantibus cedentia, cassae regni applicentur. Capitulum Zagrabiense commandam arcis Dubicensis per unum ex praepositis a capitulo, per banum resolvendum, et charactere ac stipendio vicecolonelli gavisurum, et non nisi a solo bano dependentiam habiturum canonicum, exercendam. Qui in praesidiariam tantum arcis militiam commando habeat, non nisi adversus Turcam exercituare teneatur. |

67a

Emolumenta confinii Dubicensis percipiat, et per triennium ad videndam eorum quantitatem, de iis bano ad puritatem conscientiae suae rationes reddat. In subsidium praedictae militiae exolutionis resolvitur etiam ad mentem articuli 49. 1741. media tricesima. Denique promittitur, Suam Majestatem in conferendo comitatuum Zagrabiensis et Crisiensis supremi comitis, officio peculiarem nobilitatis et vicebani rationem habituram. Clerum uti supra accusabant regni ablegati, qui attamen reus nil fuerat, cum Viennae unica ratio fuerit principis et dicasteriorum, banusque dicasteria aulica offendere noluisset. Caeterum districtu Kuttinja aeque excluso a reincorporatione ad Crisiensem comitatum, schema novum exolutionis militarium banus submisit semet extendens ad annuos fl. Rh. 40.000, quod status etiam acceptarunt, constitute termino solutionis regulandae hujus militiae officialium a die 1. Martii anni hujus 1750. Quia vero locum pro stabo aeque denominari banus voluisset et ursisset Kleffeldius cum suis jam ut supra officialibus, gravior statibus apparuit regulatio. Conturbati ad invicem, praecipue postquam Kleffeldius primo et ante omnia Zagrabiam hujusque campum ad Cziglenicze seminaru pro campagmento proposuisset, describi nequit, quam fuerint consternati singulorum animi, recolentes incommoda, ab exemplo Varasdinensis olim, nunc aeque Caproncensis Crisiensisque civitatum. Kleffeldius proponebat commoda inde obventura, ut, rerum distractionis, pecuniarum sedem quasi efficiendam Zagrabiam, similiaque innumera. Sed haec audire noluerunt, ut Naisich ex more potus gladium plane evaginasset allegans Zriniana, Rakocziana tempora et hoc in Kleffeldiano hospitio. Tum Lekenik pagus ejusdemque campus fuit propositus, sed quia Erdoedianus fuisset, uti supra dictum, rejicitur. Ergo spe ruiturae ex defectu stabi regulationis, Petrinja pro stabo projectatur, credebatur enim consilium bellicum neutiquam consensurum, ut Petrinja a jurisdictione generalatus Varasdinensis avelleretur, praecipue cum generalis Marquiere superiore anno unam militarem compagniam in loco erexisset, Joanni Habianecz talem cum commando attribuendo. Interea cum Franciscus Kussevich auditor generalis confiniorum fuisset resolutus, resoluto ipsi ex cassa regni annuo 300 fl. salario, instructio

-- 42 --

tam pro constituendo confiniorum commissario, quam futuro in locum domini Kussevich cassae regni exactori est ellaborata. Huic quidem, anteriori instructione partim modificata, partim confirmata additum : 1. Birsagia omnia ex quibus exactor prius tertialitatem habebat sufferri, sufficereque pro poena morosis, quod onus brachiale sufferre debeant. 2. Salaria anticipare non possit praeter tabulae assessorum. 3. Officialibus militaribus, erga assignationem commissarii regni, a die emanati decreti stipendia persolvet. 4. Nullum aliud officium gerere poterit, quod aliquam cum rationibus exactoralibus connexionem haberet, constitutoque exactori annuo salario una cum sibi subalternis fl. 700 ex candidatis | 67a pro officio domino Joanne Busan, Francisco Kussevich, Sigismundo Bussich. Idem dominus Busan jam olim officii hujus martyr pro exactore regni constituitur, deputaturque ad tractandum cum camera Posoniensi intuitu auctionis et mediae tricesimae ita instructus, ut ad triennium pro 7000 cum camera contrahere possit, siquidem temporibus arendatorum tricesimalium Francisci Suvich et Ignatii Czindery tricesimam annue exportasse constet 1700. Fatus attamen exactor cum camera pro auctione et media tricesima in 9000 contraxit, uti in sequente retulisset congregatione. Commissario data instructio: 1. Suppellectilem bellicam, singulorum emolumentorum qualitatem, quantitatem et percipiendi modum, tum fiscalitates, molas, tellonia, naula conscribat et referat. 2. Vacantium officiorum tabellas conficiat. 3. Medio horae spacio ab hostico sylvas in succrescentiam abire permittat propter indagines. 4. Singulum confinium in propriis sylvis taxam per commissarium imponendam solvet, a majori grossum 1, in alterius vero confinii sylvis pro commissarii judicio. 5. Divisiones familiarum in confinio ne ruinentur impediet. 6. Birsagia judicialia ab auditore percipienda exactori consignabit. 7. Junio, Julio et Augusto mensibus vina regni educillabit. 8. Denuncianti contrabandam tertialitatem dabit. Commissario constitutum annuum salarium fl. Rh. 700. Quamvis porro baro Stephanus Patachich, regiminis Glinani colonellus fuisset promotus ante dies aliquot, tamen ad aperiendam viam promotionis Adamo de Batthyan, fratrueli comitis bani, bano sic volente, per locumtenentem, Kleffeldium, episcopum Klobusiczki, vicebanum, protonotarium ad accipiendum hunc commissariatum disponebatur, litteris bani assecuratus, se proxime in Petoviensi campo resolvendum in generalem vigiliarum praefectum cum competente salario. Quibus allectus Patachich, subjacere etiam Kleffeldio renuens, et hic illum amotum cupiens ex confiniis, passus est se pro commissariatu candidari cum Joanne Busan et Francisco Kussevich ad speciem propositis, ipseque acclamatione omnium in commissarium fuit electus, commutans colonelli officium cum provisoratu. Insigniter deceptus. Nova totius regni conscriptio sic est ordinata, ut Ciscolapiana dominia, officiales habentia, per officiales eosdem coram deputatione, quae easdem conscriptiones excipiet, juramentum de facta per se conscriptione praestituros, se conscribant. Non habentia vero officiales litteratos, tabulae banalis vel judiciariae juratos, aut etiam vicejudlium alicujus comitatus pro libitu assumant. En novi exactoris ad ludendum aulae insigne opus. Ad Transcolapianas vero partes et dominia, non minus etiam maritimas, ob contumaciam eorum et oppositionem per ipsos factam constitutioni statuum superiori anno factae, tabulae judiciariae dominus Georgius Jellachich cum brachio et diurno

-- 43 --

ordinatur. Haec praeterea congregatione dominus Georgius Bernath agens causarum regni apud aulam Viennensem cum salario annuo 200 fl. constituitur. Joannes Svagell judlium, Joannes vero Gerlichich vicejudlium comitatus Crisiensis declarantur. Stephanus Szalle vicejudlium Zagrabiensis. |

67b

In locum valedicentis Antonii junioris Bedekovich, utpote occasione praedicta militari declarati capitanei, secretarius conferentiarum constituitur alter senior Antonius Bedekovich Alius Stephani, Mirkovecz habens, ex senatore et notario civitatis Zagrabiensis. Nobilitas Stephani Kovachich capitanei in generalatu Carolostadiensi, alias ex districtu Berdovecz oriundi recognoscitur. Privilegium juris gladii pro haeredibus Balthasaris Bedekovich olim vicebani in bonis Grane, Gottalovecz et Szent-Ersebeth collatum promulgatur.

68f

Disputatum posthaec satis de salario officialium, tandemque conclusum, ut colonellus 1200 fl., vicecolonellus 900, supremus vigiliarum praefectus 700, capitanei 200, atque ita respective alii habeant, annusque a die prima Martii computetur. Porro praeter suprascriptos etiam equestrium militum colonellus dominus Gabriel Skerlecz fuerat resolutus cum capitaneis suis aliisque officialibus. Furrerii autem et vigiliarum praefecti Vienna ex regiminibus aliis submissi fuere. Atque haec quoad regnum, addito eo, quod Kleffeld locum campagmenti pro instituendis officialibus et militibus habere voluerit, et quidem uti erat instructus intra Lekenik, Gredam et Dussiczam pagos, consequenter in campo illo, atque hoc pro perpetuo, ut quasi ibi sit perpetua castrorum metatio. Rei huic cum contrariaretur locumtenens et episcopus, ac adeo quidem locumtenens, ut bano Batthyanio rescriberet. qui projectum illud Kleffeldianum approbaverat potius se resignaturum, quia si in ortu regulationis regni meditullium exigitur pro exercitio et militari jurisdictione, quid credent status secuturum inde postea? et quo ex fine regulationem petitara, facileque comitandos. Hac de re uberius capacitatus Kleffeld praescidit ipse, et ut Petovium pergerent, procuravit hinc desumens causam petendae Petrinae ob commoditatem perpetui Logor, quae et successive facta.

(Capitulares volunt resignare Dubiczam.)

In capitulo autem postquam reduces Vienna cleri deputati retulissent fideliter omnia, et quidem quod quoad praecedentiam ad comitis bani instantiam praescindendum | 69 fuerit, quod emolumenta Dubicensia ideo adjudicari nequiverint, quia regni ablegati prasentassent, 3000 annuatim inferre, ideo ad veritatem depraehendendam judicabant potius ut commendans canonicus a regno solveretur, quam ut simpliciter cederent, cum fors aliquando per continuum usum commodius ecclesiae attribui poterit. Attamen ut diversa sunt hominum judicia, simpliciter cedendum et Dubiczam resignandam quidam putarunt, immo clam res pro conclusa habebatur. Sed mandate episcopi capitulariter tractare rem oportuit. Quare indicto hora septima matutina consistorio, concurentibus etiam frequenti numero canonicis, post auditam votivam de sancto Spiritu missam proposita quaestio, an non Dubicza simpliciter debeat resignari, cum nulla inde emolumenta capitulum sit habiturum. Praepositus major, lector, cantor, in hac erant toti sententia. Sed unitim baro Adamus Patachich, Wolffgang Kukuljevich et Balthasar Kerchelich sese mordicitus opposuerunt, aliis tacentibus omnibus, qui enixe rogabant, ut sequentia bene ruminarentur. 1. Capitulum non solum Dubicensia emolumenta

-- 44 --

postulasse, sed commandam loci atque in eo stabilitatem, nunc autem si sponte sua reliquerint, considerarent: quid aula? quid amici strenue pro hac re laborantes dicturi sunt? non in contemptum resolutionis regiae hoc acceptaturi judicent? |

70

2. Resignationem Viennae propositam capitulum refugisse, immo regalia in 256 aureis submisisse, aliaque fuisse policitum non ante annos sed in mense Decembri, quae ergo resignationis ratio. 3. Non resignando sed permanendo jus nostrum firmamus, et successoribus in casum removendorum confiniorum per retentionem Dubiczae, etiam occasione, qua confinium est, facilitatem praebemus illius obtinendae. 4. Jam regio diplomati inserta est tanquam capitulo data, jam canonicus inter officiales majores positus, an hoc totum diploma sine capituli nota mutari novumque excipi poterat.

(Patachich Adamus conatur interessentiae aliorum satisfacere.)

Justae haec fuerunt observationes, sed emolumentis superatae fuissent, nisi Adamus Patachich liquido docuisset, majora capitulo manere emolumenta, nam: 1. Siscienses subditi, qui hactenus ab onere robotali liberi gyumlias, id est praesidiarios milites agebant Sis(cienses) Dubiczae eliberatione sua in parato certum quid praestare poterunt. Ipse etiam suum in 900 fl. salarium cessit capitulo, ut ita facilius mitigaret. Kerchelich autem ad finem urgeret duo, primum an expediat certa pro incertis relinquere. Nunc stabilitas Dubiczae certa est, emolumenta ejusdem incerta, immo cum regnum quotannis 900 fl. dare obligaretur, nunc autem arendasset omnia Dubiczae emolumenta 150 fl. indubium est: quod urgebunt ipsi, ut capitulum emolumenta accipiat et suum canonicum exolvat, quod capitulum spondebat hactenus. 2. Si resignaverint: amissio Dubiczae certa, proventus illi incerti; | 71 aggravia quae metuebant, incerta. Et si eam visum non fuerit conservare, postea resignare semper poterunt, ubi et resignationis suae qualem talem rationem dare valebunt, nunc autem vix esset alia, quam interessentiae et vindictae. Adductae per contrapartem erant rationes illae, quae per regni ablegatos Viennae objiciebantur. Sed ut supra solutae. Quare his utrinque perpensis ab omnibus conclamatum voce una, ut in Dubiczae possessione maneamus eamque nullatenus resignemus. Non sine stomacho et admiratione trium columnarum et ad regni congregationem dominus lector cum cathedrali deputati sunt. Canonico Kerchelich sumptus occasione ablegationis facti resanciti non sunt, non ex alio quam quod emolumenta Dubicensia non obtinuerit. Videbit haec Deus. Sua episcopalis excellentia Viennam pro festo sancti Josephi homonymo archiducis Austriae abiit. Item dominus Kleffeld colonellus et regulationis totius artifex aliique.

(Qualiter olim confinia gubernata.)

Nunc digrediar modicum et quae ante hanc regulationem in banalibus his confiniis fuerit norma, fideliter refferam, quam posteris non ingratam futuram scio. Olim ergo universa isthaec regni Sclavoniae confinia ita banis (florente banali authoritate) subjecta fuerunt, ut nec rex sine bani consilio in his statuere quidquam potuerit, attestantibus hoc in corpore juris Hungarici articulis signanter 15. 1578., ubi cum bano cointelligentiam, ut habeat princeps, praescribitur, aliisque item. |

7

Decrescente dein authoritate banali, statutisque generalatibus, haec dumtaxat confinia, Dubicza, Jeszenovecz, Costanicza, Zrinium, Glina olim Szrachicze cum suis, bano subjecta fuere, Leopoldi

-- 45 --

imperatoris obtento desuper confirmatorio diplomate. Regni status vigore cujusdam Matthiae regis privilegii supremum confiniorum capitaneum eligendi habebant authoritatem. Qui supremus capitaneatus banis occasione illius juramenti, dum ad officium investiebatur, deferri per status consveverat, vigore cujus ipse ex regni cassa 1500 fl. accipiebat. In suprascriptis autem confiniis per praesidia, per banum constituebantur commendantes, ex quibus primus fuerat commendans Kostanicensis, cui ante banum Josephum Esterbazy subjectus erat vaivoda Jeszenovicensis. Banus autem Esterhazius Jeszenovicensem vaivodam creavit commendantem ab Costanicensi independentem. Primusque fuerat Jeszenoviczii commendans dominus Georgius Pogledich, cui Glinam translato successit dominus Gabriel Skerlecz. Post Kostanicensem fuit Szrachichensis, qui ab eodem Esterhazio Glinam translatus est, et nunc ab anno 1736. Glinanus dicitur. Sequebatur istum commendans Zrinanus, ac tandem Dubicensis. Quivis horum commendantum habuit infra se vicecommendantem, sed non aequaliter. Nam Kostanicensis et Glinanus habebant vicecommendantes a vaivodis distinctos, Zrinianus autem vocabatur vaivoda ille, qui sub ipso fuerat, uti et Jeszenoviczii, licet veri vicecommendantes non fuissent. De Dubicensi | 73 inferius. Vaivodae fuerunt Kostaniczae numero sex, Glinae quinque, Zri n i i unus, Jeszenoviczii unus, totidemque sub quovis vaivoda vexilifferi, dein castellani arcis sive praesidiorum decuriones ac tandem haramiae ita dicti, qui revera miles erat praesidiarius et stipendiatus a regno, ac plerumque omnes ex partibus regni Ciscolapianis et Savanis, atque suprascripti vaivodae, decuriones hos haramias sub se habebant eorumque dicebantur vaivodae. Neque aequali numero vaivodae haramias habebant, sed quidam 18, quidam 15, prouti usu fuerat introductum. Haramiae obibant vigilias in praesidiis, sed has ita ut servos agerent potius et colonos commendantum ac vaivodarum, satrapas item aliaque prout mandabatur obsequia, unus alterve ad portam dormitabat. Neque constanter in arce manere debebant, sed commutabantur pro numero personarum et voluntate commendantis. Porro commendantes, vicecommendantes, vaivodas banus erga honestum regale constituebat, quod hac jam aetate ad milia plura ascenderat. Praecipue munus commendantum et nominatim Costanicensis ac Szrachichensis sive Glinani expeditionem isti suam a bano accipiebant. Poterant etiam officium cum scitu bani pecunia vendere et istud plerumque contingebat in banorum permutationibus, qua occasione solebant a confiniariis accusari | 74 de gravioribus saepe excessibus. Vexilliferos autem, decuriones et haramias commendantes constituebant, pacto semper precio. Et cum precium jam satis pro commendantum avaritia crevisset, banus Esterhazy sanxerat, commendantem a vexiliffero accipere non audere plus fl. 100, a decurione non plus quam aureos 4, ab haramia aureos duos, vaivoda autem medietatem, quod ipso bano servabatur, sed abeunte illo, denuo mercabantur commendantes cum istis. Porro suprascripti omnes a regno solvebantur per ejusdem exactorem. Et quidem ratione vestitus tesserae partim aere partim in panno, haramia quivis accipiebat panni ulnas 16, et fl. 7, atque ita respective alii. Erant autem universa confiniorum emolumenta ipsorum officialium et praesertim commendantum. Uti vinorum educilla a festo sancti Georgii ad festum Martini. Item crematurae, glandinatio universa, fiscalitates, verbo universa beneficia, ut instar domini terrestris fuerit commendans. Naula item et

-- 46 --

tellonia, excepto Jeszenoviczio, ubi ex consuetudine haramiae nautas agebant, atque ideo etiam naulum cum commendante dividebant. Tanta in omnes redundabat utilitas, ut et haramia ditari potuerit. Ex quo insolentes plurimum et licentiosi fuerunt. Saepeque dominis suis terrestribus inobedientia causabant incommoda. Omnia enim sibi licita haramia arbitrabatur. Commendantes quam divites reddebantur, nemo credet. Profecto ad amplissimas facilitates surgebant. Sed judicia Dei abyssus multa, plerumque absque | 75 benedictione et sine haeredum solatio, uti observatum a saeculo, praecipue in Costanicensibus, quamvis id et aliis commune fuerit. Sed praeter jam recensita ad amplificandas eorum facilitates conducebat plurimum lignorum venditio, terrarum item, quas unus vendidit, alter recepit, denuoque vendidit. Birsagia gravissima, quibus delicta castigabantur, munera amplissima, quibus justitia famulabatur, ut ad haec habenda furari, praedari confiniarium oportuerit. Nemo sine munere commendantem accedere, nemo ab illo recedere potuit, ex quo in summa paupertate gens vivere debuit. Accessit etiam quod Knezios aliosque intra confiniarios officiales commendans constituebat, quibuscum tenere debuit ad facilitates accervandas. Quod autem confiniarios attinet: Hi a robota, decima, jure montano, contributione erant immunes, et dumtaxat propriis in regno bellare obligabantur, neque antiquitus extra Hungariae regnum educi potuerant, anno tamen 1741. ad Italiam, sed reginae sumptibus ire debebant, et postea in alias regiones. Isti in praesidiis vigilias non obibant, cum haec ipsis fidere tamquam schismaticis et instabilibus securum non videretur. Obibant tamen vigilias in limitibus, pagis, locis denique ubi ponendas putabat commendans vigilias. Habebant suos sine salario ac intra se quoad haec officiales et praecipue knezios, ad quos divisi fuerant. Et knezius unus plures sub se pagos habuit, qui | 76 in illis numen quoddam habebatur et regulus, ipsique ut coloni mancipati erant, ille autem pro suis stare, eosdem tueri apud commendantem obligabatur. Isti quandoque accusationibus apud banum molesti commendantibus erant, quare astute cum ipsis erat procedendum. Occasione belli commendantis et officialium praeire fuerat. Knezii si inimici observatores erant fideliterque retulissent, summa fuit. Coeterum sine regula, Turcarum more pugnabant afulgente spe praedae alicujus saepe bene saepe temerarie. Haec quoad confinia in universum. De Dubicza haec notanda sunt Cujusnam illa olim juris fuerit, incertum, neque ex monumentis post diligens examen comperi, ut certi quid statuam. Quosdam comites et banos de Dubicza se scribere solitos inveni, sed an illorum fuerit non definio. Conjicio tamen rectius Dubiczam oppidi instar olim fuisse, idque quod in ea plura religiosorum domicilia fuisse legam. Fuit ibi patrum Paulinorum coenobium, fuit Templariorum ac etiam Cisterciensium aedes, fuerunt diversae diversorum nobilium domus, ex quo conjicio, oppidum olim liberum fuisse. Caeterum postquam a Turcis acceptum fuisset, denuo 16 [88] opera Marchionis Badensis revindicatum, canonicus Zagrabiensis Nicolaus Skerlecz ut banderii ecclesiae Zagrabiensis capitaneus, primus in eliberata Dubicza commendans et capitaneus fuit, a quo tempore penes ecclesiam continuo mansit, licet regiam confirmationem nunquam obtinuissent, quamvis 1718. banalem, comitis nempe Joannis Palffy. Dum Transvunanae partes per Marsiglium Turcis datae fuissent, capitulo una cum episcopo Cisvunanae relictae erant, ubi insimul ligneum | 77

-- 47 --

quoddam praesidium erexerunt, ac tandem etiam partibus Transvunanis 1714. rehabitis, ibidem 1736 muratum, quod hodie Turca possidet erectum praesidium sumptibus capituli et episcopi, quod ipsum tamen, uti trans Vunam situm, 1742. Turcis resignatum est. Porro uti regnum sua, ita capitulum istud administrabat praesidium. Unus ex canonicis, quem capitulum nominabat, constituebatur commendans, qui ante banatum Josephi Esterhazy confirmationem a bano non accipiebat, sub ipso autem introductum, ut a bano confirmaretur electus per capitulum. Iste sub se habuit officialem primum castellanum, qui plerumque ex praesidialibus Sisciensibus eligebatur ad arbitrium capituli, neque fuit perpetuus sed ad tempus, uti et commendans. Praesidiarii erant ex subditis tam Hrasztovicensibus episcopalibus, quam capitularibus Siscio, qui numero 80 in universum seriatim obibant vigilias, et pro hoc robota eliberabantur communemque usum tam Siscienses quam Hrasztovicenses in lucu Dubicensi habebant. Hos autem non haramias, sed gyumlias appellabant. Quibus erat unus vaivoda et vexiliffer suique decuriones, quorum priores capitulum ex benemeritis gyumliis, decuriones commendans nominabat. Confinium ad kneziatus divisum, quoad omnia regulabatur instar aliorum confiniorum. Gyumliae autem in duabus partibus Siscio constituebantur, in tertia ex episcopi bono Hrasztovicza, et hi ad arbitrium tum provisoris episcopalis, cum praefecti Sisciensis, ex quo Dubicza communis fuit episcopo et capitulo, et ut res indivisa administrabatur. |

78

Caeterum canonicus commendans instar aliorum commendantum vixit, hinc canonici illi, qui Dubiczae praeerant, plerumque magnarum divitiarum fuerunt. Interim sylvas et lucum Dubicenses isti commendantes custodire obligabantur et effective custodiebant, ut hodie unicus iste lucus in confinio sit. Ex birsagiis capitulo dabant quod volebant, quidam plus, quidam minus, et in capitulum beneficii aliud non redundabat nisi usus sylvarum. Ex quibus per subditos et colonos Siscienses costae, asseres scindebantur et divisim canonicis distribuebantur. Item naves molares, et naulorum ac etiam aliae ibidem excavabantur et vendebantur. Subditi etiam Siscienses liberam in lucu pascuationem habentes plures porcos intertenere potuerunt, et sic major habebatur porcorum decima, atque intra canonicos distributio. Tandem occasione glandinationis corrasa ex glandibus pecunia decano capituli subministrabatur et canonicis dividebatur. Ob quae emolumenta dein capitulum providere Dubiczae in omnibus et quoad omnia debuit. Quae modo emolumenta ad regni cassam obvenient juxta superius dicta. Sed ad rem jam redeamus.

(Comes Adamus Batthyan colonellus Glinanus.)

Postquam baro Stephanus Patachich commissariatum acceptasset, Glinanus colonellus resolutus est dominus comes Adamus Batthyani, comitis bani fratruelis. Item supremus vigiliarum praefectus equestrium dominus Sigismundus Volkovich ex capitaneo equestri. Auditor quoque dominus Kussevich titulo vicecolonelli ornatus est. Dominus autem Busan cum camera ita transegit, ut per triennium annis singulis novem millia tricesimatores (qui a camera dependebant) regno deponere forent obligati. |

79

Sua quoque episcopalis excellentia Vienna ad consecrandos sacros liquores rediit. Et cum dominus episcopus Bosnensis pro consecratione Zagrabiam advenisset, eundem dominum episcopum Franciscum Thauszy die 12. Aprilis occurente in dominicam secundam post Pascha consecravit. Et quidem, cum episcopus

-- 48 --

Antemuranus dominus Nicolaus Givovich, Quinque Ecclesiensis praepositus et coadjutor episcopi Sirmiensis adesse non potuisset, adstantes consecrationi episcopi fuerunt dominus Wolffgangus Chiolich episcopus Segniensis et Bonifacius episcopus Pettinensis ex ordine Franciscanorum, inter quos dum pro dextera et praecedentia lis oborta fuisset, Pettinensis tanquam episcopus consecratione anterior eandem habuit, qui episcopi in arce hospitabantur.

(Episcopus Bosnensis consecratur.)

Ipsam autem Bosnensis consecrationem cum sua episcopalis excellentia in cathedrali ecclesia tam pro decore quam pro popali curiositate peragere voluisset, nescio quae difficultates superstitiosis quidam (sic) visae sunt, potissimum ne sacra anticipari debeant, ideo episcopus non in ecclesia, verum in privato oratorio episcopi consecratus est Praesentibus et adstantibus plurimis viris, qui ad videndum concurrerant. Prandium datum personis 80 in arce a consecrante episcopo. Mensa instar litterae M formata. Explosio facta tormentorum. Post mensam in majori palatio per Jesuitas producta declamatio novo episcopo congratulans, dein admissa saltatio, lusus, verbo prouti quis recreari voluit, admissum fuerat. Huic consecrationis actui praeter comitem | 80 locumtenentem, episcopos et comitem Petazzi, aliosque tam militares, politicos ac ecclesiasticos primarios viros, interfuere etiam plures officiales ex generalatibus et abbas ex Lonstross, prouti et plures nobiles foeminae. Adstantes episcopi reversi postea, et quidem episcopus Pettinensis per Samoborinum ad sanctum Leonardum rediit, qua occasione accepta in scriptis facilitate ecclesiam patrum Franciscanorum ad sanctum Leonardum consecravit. Segniensis Jaskam directe profectus est, ubi aeque patrum Franciscanorum ecclesiam consecravit, et ex data facultate tam Jascae quam et Carolostadii sacramentum confirmationis administravit et pontificalibus usus est. Bosnensis autem episcopus habita aeque facultate in cathedrali ecclesia portatilia consecravit, fuitque primus quem fecit actus suae potestatis et ordinis episcopalis, hocque mense Aprili.

(Poena canonici Chasmensis propter perjurium.)

Occasione mixtae commissionis, quae Zagrabiae superiori anno incoata decurrebat, dum inquisitiones plures colligerentur, accidit: ut parochus et canonicus Chasmensis dominus Joannes Jambrekovich Dobrae pro parte episcopi testaretur coram judlium Kesser. Suum autem testimonium postea scripto revocaret, immo dominum judlium falsarium vellet, et rursus pro parte confinii testaretur. Quod dum publicum fuisset, per officii fiscalem in jus vocatus est et processu facto, licet stricti perjurii convictus non fuisset, consequenter nec poenas perjurantium non incurisset, tamen per sententiam canonicatu Ohasmensi privatus est, ac praeterea in poena emendae linguae propter injuriatum judlium. Appellaverat ipse quidem, ab intra 30 dies apostolus non excipiens effective canonicatu privatus | 81 est, et pro illo promotus citra capituli candidationem dominus Paulus Jurak, parochus Biskupicensis ad Varasdinum. Privatus autem preces suas interposuit, ut poena emendae, quam de lege in duabus partibus judici dare debuisset, eidem remitteretur, quam excellentissimus dominus episcopus eidem benigne condonavit.

(Moritur episcopus Chanadiensis. Jacobus Szvetich consiliarius.)

Obiit hoc Aprili mense dominus episcopus Chanadiensis Nicolaus Sztanislavich

-- 49 --

ex ordine Franciscanorum. Ad cancellariam aulico Hungaricam pro consiliario ex directore causarum regalium dominus Jacobus Szvetics promotus est, director autem causarum regalium factus dominus Antonius Hrabovszky motu proprio, uti referebatur Suae Majestati.

(Instructio Banalistarum pro campo Petoviensi.)

Caeterum ut superius dictum, publicatis officialibus confiniorum et ipsis in exercitio instructis, confiniorum pagi per capitaneatus divisi, conscripti denique milites, eaque facta dispositio, ut secundum mandatum regium sistere sese possint Petovii in campo 2000 virorum, ibique militaris tyrocinii praebere cum commendatione specimen. Eum in finem constituta Viennae per banum tessera, pro suprascriptis vestes jam consutae Vienna ductae sunt, officiales sibi ipsi prospicere debeant, quamvis et alii omnes aquisitas vestes solvere debuerint, ut inferius dicetur. Ne autem rudes prorsus comparerent Petovium, pro die 20. Maji suprascripta duo milia virorum, una cum destinatis officialibus, Zagrabiam se sistere debuerunt, ubi diebus decem in campo civitatis penes allodium seminarii sancti Josephi vulgo Czigleniczae exercitabantur et subesse officialibus im...., nec admissum fuerat civitatis civibus in logor ibidem quidquam vendere. |

82

Sed capitularibus admiserat colonellus Kleffeld, a quibus ligna necessaria fuerant suppeditata. Et cum occasione theophoricae processionis in festo corporis Christi commitari ea ratione, qua miles solet, isti voluissent, negavit civitas superior. Interea adveniente Zagrabiam illustrissimo barone Antonio Klobusiczky, atque hoc fraterne suscepto, episcopus ad Varasdinenses partes, atque inde ad campamentum sese disponebat. Comes autem locumtenens ad installationem suam Posegam profectus est, cum domino protonotario Naisich et domino Busan, ubi in supremum comitem installatus est.

(Episcopus Varasdini et Chaktorniae. Fundatio Baloghiana.)

Episcopus autem Varasdinum concessit, ibique diutius commoratus, primo sacramentum confirmationis in ecclesia patrum societatis Jesu saepius administravit, confirmatis amplius sex mille hominibus. Inde Chaktornjam profectus, ibi ecclesiam patrum Franciscanorum sub titulo sancti Nicolai cum tribus aris consecravit, dominica 4. post Pentecosten occurrente, in 14. Junii, et sacramentum confirmationis pluribus animarum milibus administravit. Quasdam etiam parochum inter et civitatem ac religiosos controversias decidit, dato parocho ejusque successoribus decreto. Fundationem quoque Baloghianam pro duobus in seminario alendis juvenibus seminario ibidem Varasdinensi ita applicuit, ut (ad) praesentationem civitatis duo juvenes ibidem alantur, quibus regens cum alumnis victum, lectum, lectisternia et lotionem dare obligetur. Occasione ista etiam Varasdinensium monialium sanctae Ursulae ecclesia consecrata est per eundem dominum episcopum Zagrabiensem. Sua autem excellentia episcopalis, in domibus Draskovichianis habitans, a pluribus ibidem fuit visitata, quos longum foret referre. Et licet ab exteris magnisque viris pro honore haberetur, ipsa tamen |

83

Varasdinensis civitas inhumanam se exhibuit erga episcopum proprium, quoniam quinto primum die ad salutandum episcopum duos ex magistratu miserunt, qui repraehensi fuere. Et occasione processionis theophoricae dum parochus episcopum invitare meditaretur, offensi fuerunt arbitrando, contra senatorum dignitatem futurum, si ipsi baldachinum deferent. Quare festo corporis

-- 50 --

Christi episcopus in Franciscanorum ecclesia religiosis ordines contulit et processio pluvia fuit impedita.

(Campamentum Petoviense. Kleffeld colonellus Costanicensis.)

Interea ut in campo Petoviensi legiones quinque, videlicet principis Hilphrugshausen (sic), Taicsmaister, Molck, Forgach et Kheill, instruebantur: ita prima Junii Zagrabia moventes per Zagoriam et Krapinam nostri quoque ad idem campamentum venerunt sub ductu colonelli Kleffeld, ubi facto, ut ajunt, logor, singulis diebus per plures horas exercitabantur. Praeerat omnibus generalis Kheill et generalis comes Leopoldus Daun, ut novi hujus militaris exercitii autor et magister. Suos quoque habebant generales brigadierios, et quidem generalem Tirhaimp et generalem Marquier, qui prius generalatui Varasdinensi praeerat, et occasione hac Clagenfurtum translatus est magno sui animi dolore. Sub finem ergo Junii Petovium undique comparebant praecipui viri ex Carniolia, Stiria, Carinthia, Croatia, intra quos ex Croatia nostra praeter officiales advenerunt etiam comes locumtenens, Posega redux, dominus protonotarius Naisich, dominus Balthasar Magdalenich, comes Ludovicus Patachich, baro item Stephanus Patachich aliique plurimi. Ex clero sua episcopalis excellentia, dominus generalis vicarius Wolffgangus | 84 Kukuljevich cum domino a latere canonico, item dominus lector, Petrichevich, Gal, Galiuff, canonici Zagrabienses. Dominus episcopus Bosnensis Franciscus Thauszy, aliique ex clero praesertim parochi ibidem vicini et religiosi. Augustissimus autem imperator cum regina Maria Theresia et fratre suo Carolo Lotharingiae duce, bano item Croatiae aliisque viris, qui Suas Majestates comitati sunt, die 4. Julii a prandiis circa horam mediam sextam comparuerunt sub tormentorum explosione, accepti in Petoviensi arce a nobilitate ibi eos praestolante. Vesperi publice et familiariter coenati sunt. Die quinta autem auditis in parochiali missis ad campamentum profecti sunt militesque lustrarunt. A prandiis eodem die militare exercitium legiones, sive ut ajunt Germanus miles producit omnino insigniter. Vesperi saltationes in arce fuerunt publicae. Die sexta in campo sub tentoriis divina peracta sunt celebrante Zagrabiensi episcopo, eidemque adstantibus suprascriptis canonicis, et quidem domino episcopo Bosnensi et domino lectore Chiolnich cum infulis ad latus. Domino Petrichevich tanquam caeremoniario, domino Kukuljevich diacono, Gaal subdiacono existentibus, Galyuff mitrae, Kerchelich pastoralis curam habuerunt. Post missam benedicta vexilla nova more solito et consveto. Bano his diebus vestitum Croaticum et tesserae deferente. Quam solennitatem tempestates et pluviae multum impediverunt, ut madidi in pluviis stare debuerimus, et Suae etiam Majestates, licet sub tentorio, madefactae fuerint. Juramentum tamen fidelitatis ibi deposuerunt omnes | 85 in summis pluviis. Post haec in castris ipsis solennia data sunt prandia. Et quidem mensam unam dabat Zagrabiensis episcopus, aliam comes banus, tertiam colonellus Kleffeld. In arce quoque magnum datum convivium, quo stabales ut ajunt officiales cum Suis Majestatibus pransi sunt, videlicet colonelli duo, baro Stephanus Patachich, Skerlecz Sigismundus et Kleffeld, item vicecolonelli dominus comes Orsich, canonicus Adamus Patachich, et supremi vigiliarum praefecti Gerlichich et Jellachich. Atque propter mutationem continuam temporis destinatum exercitium differi oportuit ad diem sequentem, septimam videlicet Julii, quando hora matutina septima

-- 51 --

Suae Majestates ad destinatum in campo locum et eatenus erectam ex asseribus pergulam advenerunt et Croatarum exercitio interfuerunt, jentantes ibidem etiam, quod summa laude, approbatione omnium et sui commendatione ad solatium reginae perfecerunt. Quo absoluto, ad osculum manus admissi omnes, qui volebant, ne servis quidem ac ancillis exclusis, atque inde statim, quin Petovium redirent, per Graecium qua advenerant Suae Majestates rediverunt. Donantes cuivis militum sexerium unum et domino Kleffeld promulgato ibidem colonello Costanicensi in locum Georgii Pogledich, qui stipendio vita durante contentari debebit. Post abitum reginae ad 20. Julii manserunt in campamento omnes, postea iisdem viis reversi sunt. Porro Petovii beneficio istud omnibus fuerat, quod pons in fluvio Drava liber fuerit a solutione etiam ordinarii census toto campamenti tempore. Petovienses autem cives in ingressu oblatis clavibus, ut fieri solet, | 86 nihil pompae repraesentarunt. Verum supra portam, quae ad fluvium est, et per quam Sua Majestas intrare et exire debuit, folia arborum viridia apposuerunt cum inscriptione: in conspectu reginae Mariae Theresiae exultant cuncti civitatis incolae. Provisio Petovii fuit commoda rerum. Et ex vicinis partibus nihil sine passu admissum, quem etiam difficulter dabant, praecipue quoad vinum, panem et carnes. Hortensia autem et alatilia uti et ferae induci poterant. Miles suum habebat ut in castris diurnum, Croatae etiam, nisi quod officialibus tentoria et schopos novos in salarii sortem numeraverint, ut propterea plures officialium parcius vivere oportuerit. Suae caesareae Majestates tam benignas erga omnes et singulos sese exhibuerunt, ut populares viderentur, quivisve consolatus discesserit, licet neque promotio aliqua neque gratia singularis collata fuisset alicui. Croatae nostri existimabant tesseram vestitus sive mondurram militibus donandam iri, baronem Stephanum Patachich inter generales aggregandum, Petriniam ab ipsis. petitam regno tunc resolvendam, pluraque alia, at nihil horum accidit.

(Conferentia Petovii, cujus acta desiderantur.)

Post abitum Suarum Majestatum comes banus Petovii mansit et die 9. Julii conferentiam ibidem in suo apud minoritas hospitio habuit, cui interfuere protonotarius, comes locumtenens, episcopus aliique qui remanserant. In qua de conscriptione actum aliisque negotiis. Ita dissoluta omnia. Quivis ad sua transiit.

(Novus episcopus Chanadiensis comes ab Engell.)

Mense Junio episcopates Chanadiensis domino comiti ab Engell, prius Belgradiensi episcopo, a Sua Majestate collatus est.

Posegae occasione installationis domini supremi comitis in decimis minoribus episcopus Zagrabiensis confirmatus est. |

87

Sub finem Julii reverendissimus Petinensis episcopus Bonifacius Zagrabiam venit ad suam excellentiam episcopalem, pure ut visitet, et ejusdem sumptibus rediit. Occassione illa, qua Petovii fuimus, admodum reverendus dominus dominus Georgius Pozvinszky, ecclesiae Zagrabiensis olim praebendarius et ob podagram sponte resignans, canonicatu tamen Chasmensi ad mortem potitus obiit. Cujus canonicatus collatus est Joanni Kosz aeque praebendario. Prius autem vacantes parochiae in Vidussevecz Ignatio Kerchelich, Romae in 4 annum theologo, et Vugrae Blasio Dumbovich, capellano Capronczensi, collatae sunt sub Aprilis initium.

-- 52 --

(Capucinus apostata.)

Mense Augusto pater Aurelianus Graecensis, ordinis Capucinorum, ex hoc illorum Zagrabiensi conventu apostatavit, plurimos in civitate et domi decipiens, profugitque in Prussiam. Vir alias ingenio et studiis inter suos non ultimus.

Eodem Augusto Suae caesareae Majestates ad Moraviam ad campamentum profectae sunt. Sua autem episcopalis excellentia Ivanichium concesserat, etiam animo consecrandi Franciscanorum ibidem ecclesiam, sed pridie infirmata redire debuit.

(Generalis Woon Petriniam visitat.)

Generalis de Woon praesidia confiniorum visitavit in fine mensis Augusti, et praesertim Petriniam, ubi diebus octo moratus delineavit integram una cum ejusdem metalibus. Adfuit etiam canonicus Kerchelich fecitque: ut generalis ipse in delineatione sua controversa cum episcopo Zagrabiensi loca notaret, et mappae suae, controversa esse, apponeret. Caeterum censebat ipse, Petriniam ad regnum opportuniorem esse, praesidium tamen cis Colapim potius erigendum venire. Non deerant, qui insusurarent generali, ut Siscium pro stabo | 88 banalium confiniorum applicaretur, quod ipse etiam inspexit visitavitque inde Costaniczam profectus. Comes etiam locumteneus circa idem tempus confinia visitavit.

(Congregatio regni.)

Habita dein Zagrabiae die 7. Septembris congregatio regni, in qua constituta deputatio, quae conscriptiones factas revideret et methodum elaboraret. Praeses deputationis factus dominus comes Ludovicus Patachich, assessores: dominus Busan, dominus Jursich, canonicus Chegetek, et vicecomes comitatus, cujus conscriptiones revidebuntur, pro actuario dominus Antonius Bedekovich, tabulae judiciariae notarius, conferentiarum una secretarius et civitatis Zagrabiensis notarius. Ad conscribendas partes maritimas deputatus cum duobus judlium dominus Georgius Jellachich, assessor tabulae judiciariae. In judlium comitatus Zagrabiensis electus dominus Georgius Petkovich. Festivis diebus et dominicis laborare sub poena 25 Hung.– interdictum. Quoddam etiam mandatum regium multum disputatum. Vide etiam infra.

(Goritiae novus archiepiscopatus.)

Hoc anno Goritiae erectus est vicariatus apostolicus, eique partes omnes illae subjectae, quas hactenus patriarcha Aquilejensis, qui Venetae subest jurisdictioni, in terris Austriacis ut episcopus habuit, respective ad Dravum in Stiria et ad fines Carnioliae cum Croatia. Parebant partes istae nominetenus patriarchae, ipse autem nec per se nec per suos ullam in his jurisdictionem exercuit, nisi si quempiam ad se venientem ordinasset. Immo vetitum fuerat eum pro episcopo harum partium recognoscendi, hinc nullae unquam fuere visitae defectusque, ut fieri solet, plurimi. Quibus ut mederetur, baro Codelli, vir magnarum | 89 facultatum, testamento domum et centum ut referunt milia legavit, ut ex censu horum harum partium superior vivere possit. Quibus adjunctum a regina Maria Theresia, dein Romae actum, ut partibus his provideretur. Et licet patriarcha ipse Aquilejensis tanquam cardinalis multum obsisteret, respublica etiam Veneta ita adversaretur (ratione juris, quod hac ratione in has terras se habere putabat), ut apertum cum Venetis bellum ideo futurum crederetur et passim metueretur, Benedictus tamen XIV. Romanus pontifex, ut spiritualibus morbis, qui ex harum partium neglectu fuere quam plurimi, Goritiae sub specioso vicariatus, apostolici titulo episcopatum

-- 53 --

in se erigendum voluit, eique partes omnes Austriacae potestatis, quae prius ad Aquilejensem pertinebant, immo ipsam Aquileam subjecit, episcopalem ei autoritatem et potestatem quoad omnia attribuendo. Hinc ad reginae commendationem et praesentationem comitem Carolum ab Attymiss, conferendo eidem episcopatum in partibus, primum apostolicum vicarium Goritiae confirmavit, brevi suo eatenus expedito ad episcopum Labacensem, a quo vicariatus iste tanquam sedis apostolicae delegate erectus, et electus adstantibus Tergestino et Pettinensi episcopis Labaci consecratus est. Res has ut delegatus apostolicus dominus Labacensis episcopus vicinis episcopis significavit, rogando, ut eundem vicarium consilio et auxilio, ubi requireret, adjuvarent. Suas facilitates et dimissoriales ita habeant ut veri et indubitati episcopi. Et cum Zagrabiensi episcopatui vicinus foret, suae episcopali | 90 excellentiae etiam significatum. Quae dum consistorio suo easdem Labacensis litteras communicasset, proponente quaestionem canonico Kercselich, an non contradicendum foret ex parte Zagrabiensis episcopi ob parochias illas, quae in districtu et provincia Metlicensi Aquilejensem recognoscunt. Inque 1. Quia legibus regni et articulis etiam diaetae anni 1741. partes illae earumque decima regno et ecclesiae Zagrabiensi atribuuntur. 2. Quod Zagrabienses episcopi partes illas ad se pertinere semper contenderint et inde Zagrabiam venientes ad ordines promoverint sine dimissorialibus ullis tanquam proprios dioecesanos, et etiam actu in diversis beneficiis etiam curatis tot tantique accomodati essent. 3. Quod cum regnum has partes ad Croatiam pertinere praetendat totque commissiones articulariter definitae sint sine regni consensu et scitu, ne difficilior eorum petitio reddatur, consistorium in partibus illis, cum Carnioliae adscribantur, vicarium apostolicum nullatenus recognoscere debet. Probata ab omnibus proponentis canonici observatio. Hinc dominus vicarius pro sua qua est experientia et prudentia supersedendum a responso censuit, quousque res maturius examinetur. Et recordatus Thomam olim Kovachevich canonicum et custodem Zagrabiensem de his scripsisse et processum retulisse, quae viri scripta apud canonicum Magdich hodie manerent, ut ab eodem exhibeantur censuit. Caeterum ad Labacensis episcopi litteras nihil adhuc responsum. Interim cum Metlicensis provinciae commandam ordo Teutonicus possideat, ego saltem inde proficisci opinor, quod res haec et lis antiquissima nunquam terminata | 91 sit, nec terminanda speretur, quousque idem ordo commandam habuerit, ut bene res perpendenti patebit. Atque licet magnum hodie contra antecessores nostros canonicos murmur, quod olim Metlicam comparaverint, ut ipsa bonum et dominium est. ego tamen non satis excuso capituli Zagrabiensis commembra, dum oblatam sibi a Teutonico ordine commandam non reluerunt. Et ex re foret, si illam aut capitulum aut episcopus vel unitim emerent, tunc enim et ipsa Metlicensia bona redderentur et decimae rehaberentur, et partes illae episcopatui facilius jungerentur. Nam et nunc a Teutonico ordine parochiae visitantur et ordinis sacerdotes plerumque iis praeficiuntur. Et hoc intendisse anteriores canonicos suspicor, dum Metlicam emebant. Hac occasione etiam nata fuit quaestio de parochia sancti Laurentii in Vivodina, quae indubie in regno est, attamen episcopi Zagrabiensis jurisdictionem non agnoscit, sed abbatis in Lonstross. Quod inde accidisse authumatum, quod olim dominium illud Cisterciensium fuerit. Quod tamen venditum postea celebri familiae baronum

-- 54 --

Voinovich. Quare ne exemplum hoc noceat, indagandum de hac re fuerat, datumque in commissis tum domino baroni Adamo Patachich ut archidiacono Goricensi, tum et aliis consistorialibus, ut de hoc antiqua perquirerent. De his omnibus jubente Nadasd cancellario scripsi dilucide tum in historiae ecclesiae Zagrabiensis libro partis primae cap. 6. pag. 25. et sequentibus, quae vide sis. Carolostadii quoque intra parochum Dubovaczensem et ejusdem parochi capellanum occasione sepulturae cujusdam scandalosae contentiones exortae, quod et capellanus et Franciscani tres in censuram Si quis svadente | 92 incurrisse fuerint pronunciati, atque ideo ab episcopo post dictatam poenitentiam absoluti. Et cum iidem patres Franciscani ibidem pure in praesidio parochi essent, caemiterio autem omni carerent, admissum fuit ipsis capellae sancti Antonii caemiterium. Cum autem occasione tali plura fuissent praejudiciosa et absurda detecta, idem illustrissimus archidiaconus Goricensis ad visitam fuit ordinatus, qui quid aut invenerit aut statuerit tanquam necdum relatum reffere nequeo.

(Hrasstoviczae residentia versa in monasterium.)

Patres quoque Franciscani provinciae sancti Ladislai in Sclavonia, cum hoc eodem anno Romae generale capitulum et generalis electionem habuissent, ut vetus Hrasztovicensis residentia in conventum sive monasterium erigi possit, supplicarunt, regnantis Suae Majestatis producentes diploma, in quo eorum monasteria confirmantur, residentiae ut in conventus erigantur praecipitur, ac tandem prohibetur, ne in ullo loco dehinc sive conventum sive residentiam erigere valeant vel praesumant. Plures tamen subortae erant eatenus considerationes: 1. ratione parochiae, quam ibidem Franciscani administrant. 2. Ratione vicinarum parochiarum, ne graves pro more suo parochis evadant. 3. Ne capellanias in confiniis successive erigant et subesse praetendant a castrensi, uti non sine incommodo in generalatu Varasdinensi. Attamen cum haec omnia, tamquam suspicio, non sufficerent, ut regio mandato non obtemperaretur, admissum est: ut residentia illa in monasterium erigatur. Quod et factum. Constituto loci gvardiano primo patre Casparo Hajak, qui tamen instar aliorum parochorum juramentum coram vicario deponere debuit, expeditionem pro investitura accipere a domino generali vicario ad parochiam sancti Spiritus Hrasztoviczae, hocque ideo, ne tam facile | 93 exemptionem inducere possint. Quod nunc primo factum, hactenus enim non investiebantur. Interim parochia illa ad arbitrium episcoporum penes Franciscanos est et admodum tenuis.

(Dilluvium Zagrabiense.)

Hoc eodem anno tanta fluvii Medvenschicza, vulgo Kervavi potok, fuit exundatio, ut damna plurima adjacentibus fluvio penes Mandussevecz domibus causaverit, stabula aliaque aedificia destruxerit, quin facto ingenti hiatu cujusdam fabri Vranich muratam domum ex fundamento everterit, et per Mandussevecz alveum fecerit, quod praeter ingentia damna jurgiorum intra capitulum et civitatem fuit occasio. Civitas medio duorum senatorum, videlicet domini Ladislai Szalle et capitanei Schmid, apud suam episcopalem excellentiam intercessit, ut in claudendo hiatu succurere ipsis in laboratoribus dignaretur. Quas preces etiam capitulo exhibuerunt. Sed capitulum succurere renuit, episcopus tamen ex puro beneplacito et protestatione, ne obligari episcopum assererent, quod suprascripti senatores nomine totius magistratus sponsi sunt, laboratores 100 ipsis in adjutorium dedit. Et ne vici Latinorum cives laborarent voluit,

-- 55 --

sed partim ex Pokupszko, partim Hrasztovicza laboratores dati. Attamen cum dicta civitas alveum reducere tardasset non sine praejudicio molae episcopalis, a reverendissimo domino Wolffgango Kukuljevich in absentia suae episcopalis excellentiae authentice admoniti fuerunt. Post quam admonitionem et hiatum clauserunt et alveo veteri fluvium restituerunt. Savi etiam aliorumque fluviorum magna hoc anno fuit exundatio.

94
(Canonici violacei coloris assumunt pileolos et quadratos.)

Hoc eodem anno festis ipsis Paschalibus cum canonici cathedralis ecclesiae Zagrabiensis per indultum Clementis XII. vestitu praelatitio, muceta videlicet, gauderent, Sua excellentia episcopalis post diligens et accuratum examen per suum ad capitulum datum indultum birreta vulgo quadratos coloris violacei solis canonicis cathedralis ecclesiae deferenda declaravit, indulsit et concessit, donando singulis birretum ejusmodi.

(In confiniis banalibus statuta nova.)

Ex regulatis ut superius dictum confiniis et non condonata vestitus tessera, quae Vienna allata est, pro ejusdem solutione providendum fuerat. Quare ut in hoc quoque debitus servaretur modus, singulorum in confiniis conscriptae terrae, et certum quantum impositum. Praeterea innitis rationibus tesserae impositum, quid cuivis domui foret contribuendum, quod cum grave confiniariis accideret, solvere tamen deberent et levissimo precio animalia vendere, prouti et quod knezii eorum deficerent, nec ad officia promoti fuissent, suos ad regiam Majestatem ablegatos miserunt, qui Viennae capti et sub aresto Zagrabiam missi hodiedum in civitatis carceribus sententiam praestolantur. Plures autem familiae ex confiniis abiverunt, quod tamen sub silentio esse debet ac debuit.

(Indagatur in nobilitatem singulorum. Episcopales coram suis armales producunt.)

Cum nobiles a contributione eximerentur, necessario probanda erat tot libertinis nobilitas, praecipue cum non a fundo, sed facultatibus dicarentur. Hinc ut coram domino vicebano et aliis ad hoc deputatis, qui eximi jure praerogativae nobilitatis cuperent, nobilitatem edocerent, fuerat commissum sine omni exceptione. Quare ne juribus praejudicetur ecclesiae, supplicatum fuerat, ut praediales hominesque episcopales hanc | 95 coram domino Balthasare Magdalenich tanquam vicario temporaneo et domino Joanne Busan tanquam comite curiali probarent et producerent. Quod et per Suam Majestatem indultum, hoc tamen addito: quod et ex parte comitatus aliquis vocari poterit. Quod tanquam non praeceptivum observatum haud est.

(Polygamia vindicata.)

Hoc eodem anno Zagrabiae quaedam ex Pokupszko mulier polygamiae et apostasiae convicta a comite curiali ad mortem damnata est.

Sua episcopalis excellentia in Septembri Viennam concessit, causa praestandi obsequii occasione festorum nominis tam reginae quam et imperatoris.

(Incommoda multa episcopi ob sylvas ad Verbovecz.)

Sed et plura hoc anno incommoda fuere episcopo. Primum, cum vidua comitissa Alexandri olim Patachich ratione sylvae cujusdam Varasky lug ad Ivanichium pertinentis et jam a 500 et amplius annis, uti ex diversis pateret instrumentis, controversae ac ad Verbovecz praetensae. In hac, cum anno hoc glandes fuissent, scripsit comitissa episcopo, suos ut ab usu arceret homines, sylvam simpliciter suam faciens. Sua episcopalis excellentia paterne

-- 56 --

et legaliter respondit, ab olim jam intra partes controversam esse, quare ut praemissis utrinque protestationibus pro anno hoc ab utrinque usuaretur. Comitissa nullatenus assentiri voluit, sed comminatione sequendas prohibuit violentias. Tum ad Ivanicensem recurrit commendantem dominum vicecolonellum Mihalievich, ut eandem militibus adjuvaret, qui ordines consilii bellici praevios petiit, antequam militem suppeditet. Ergo suos plurimos armatos bene constituit tutandae | 96 sylvae. Provisor quoque episcopalis Joannes Hainovich, ne praejudicari episcopo sinat, non solum Ivanicenses collegit, sed et accersivit Pokupskenses, quibuscum sylvani lustrare constituit. Quos advenientes cum dominae comitissae homines intuerentur, jaculati sunt, et cum quinto idem fecissent, ut depositione testium patet, ab episcopalibus sese defendentibus plures laesi, tres occisi, quinque capti et Zagrabiam ad carceres ducti, omnes autem dispersi, occisis insuper 120 majalium capitibus ac praedae instar absumptis. Quaesta est de hoc actu comitissa, quaestus episcopus, lite negotium terminandum. Caeterum longius detenti Zagrabiae captivi, tandem facta eorum depositione dimissi. Non cessat tamen hodiedum comitissa violentias inferre in sylva.

(Limites ad Moscheniczam.)

2dum. Cum capitulo ratione terrarum Transcolapianarum circa Moscheniczam, quod aeque jam dudum controversum, hodiedum in violentiis perdurat.

(Cum confiniariis ob limites.)

3tium. Cum confiniariis tam circa Dombram ratione sylvarum, quam et Petriniam ratione terrarum. Quoad Dombrenses colonellus a Lalersperg, post datas ad se litteras, confiniarios compescuit et Dombrenses in usu veteri reliquit. Petrinensis autem capitaneus inconstans et varius fuit. Neque temerarios ausus correxit. Sylvani enim Petrinenses clam noctu ingressi, in Moschenicensium episcopali sylva amplius quam 300 arbores signarunt crucibus, ut hac fraude major pars sylvae avelli deberet. Quae illorum fraus, confessione metalium ab ipsis Petrinensibus data, occasione delineationis domini generalis Won, impunita mansit attamen. Immo molas in Colapi, terras Bresztovlensium idem capitaneus Petrinensis occupare non metuebat.

97
(Novachky gay.)

4tum. Cum confiniis banalibus ratione Novachky gay aliorumque tenutorum ad Hrasztoviczam, ratione quorum prouti et terrarum quarundam ad Pokupszko constituta fuit revisio pro 3. Septembris, sed aventu domini generalis Won turbata.

(Ob inferiorem Sclavoniam, de his vide cap. 6. historiae ecclesiae Zagrabiensis.)

5tum. Cum episcopo Bosnensi Francisco Thauszy, qui medio militariam astute omnino procuravit Viennae, ut in praesidiis Brod, Gradisca et Ratcsa capellanatus erigerentur, ex cassa parochorum assignatis pro quolibet 200 fl. Rh. propter stollam, qui priores duo capellani de dato 22. Junii episcopo Bosnensi per mandatum regium subjecti fuere. Quia autem dicta praesidia Brod et Gradisca in episcopatu forent Zagrabiensi, ne vetus lis Plumbei condam Bosnensium episcopi resuscitetur indirecte, et episcopus sub specie capellanorum jurisdictionem usurpet in partes omnes Sclavonicas, uti 23. Novembris dispensare non dubitavit cum quibusdam parochianis. Ideo Viennae fuit supplicatum, ut dicti capellani ab episcopo Zagrabiensi tanquam dioecesano dependerent. Sed nihil adhuc conclusum est, et quae futura determinatio, ignoramus. In quibus omnibus vigilandum est, et bene, episcopis.

-- 57 --

(Adamus Batthyan assessor banalis tabulae.)

Die 2. Novembris obiit Stephanos Raffay, praebendarius et canonicus Chasmensis, cujus canonicatus collatus est Paulo Tuchkorich aeque praebendario. Obiit etiam in fine Octobris Varasdini baro Theodorus Ratky, per cujus mortem vacans assessoratus tabulae banalis collatus est domino comiti colonello Adamo Batthyani, prius consiliario consilii locumtenentialis.

(Restauratio comitatus Posegani.)

Dominus quoque comes locumtenens Ludovicus Erdoedy Posegam ad restaurationem | 98 comitatus profectus est, ubi vicecomes comitatus factus dominus Lucas Novoszell, alii confirmati, in locum autem domini Novoszell procuratoris fiscalis episcopatus a sua episcopali excellentia procurator fiscalis nominatus est dominus Ladislaus Lukauszky.

(Episcopus Eperiessinum abit.)

Sua excellentia episcopalis die 24. Novembris ad superiorem Hungariam profecta est, Eperiessinum, ad suam matrem et fratres invisendos et visitandos.

(Terrae motus Flumine alias Vitopoli.)

Hoc anno eodem magnus terrae motus praecipue Flumine, quam fere civitatem destruxit, et continuus fuit. Hic etiam Zagrabiae saepius observatus fuit, signanter 27. et 30. Novembris. Item in Decembri saepius, et talis quidem, ut in residentia episcopali in cubiculis illis. in quibus operis plastici tabullatum est, videri ex scissuris iste terrae motus potuerit. Videaturque.

(Mors variorum.)

Hoc eodem anno 2. Maji mortua est conjux excellentissimi domini comitis locumtenentis Jascae. Rex item Portugalliae, ac tandem 21. Decembris Viennae vidua Elisabeth imperatrix, conjux olim Caroli VI. et mater regnantis reginae Mariae Theresiae.

(Marquiere transfertur ex generalatu Varasdinensi. Mihalievich vicecolonelli factum.)

Cum dominus generalis Marquiere, ut superius notatum, Crisio Clagenfurtum translatus fuisset, ad instantiam comitis bani officiales generalatus illius pro restituendo supplicarunt. Super quo a generali Kheill demandata collecta fuit inquisitio. Idem generalis mondurram aeque in generalatu constituit. Petrinae unum capitaneatum erexit, cum prius post factam a principe Hildsburghausen reformam, Petrinia innanis et vacua fuisset. Generalis iste a furtis et latrociniis confinia servabat immunia. Dominus vicecolonellus Mihalievich religione schismaticus per bimestre in aresto mansit, quod collectis iniquis testibus contra affinem propriam, mulierem probam, et catholice mortuam, effecisset, ut propter insimulatum | 99 infanticidium ex damnato concubito innocens capite plecteretur. Quae moriendo ipsi christiane condonavit, et innocentiam suam divino testimonio probabat. Cujus oratione commoti testes fassi sunt, se inique et precio testes fuisse, quin mulier rea publice crimen suum confessa est, quod delicti ipsa rea fuisset, infans suus et ab illa occisus et fraudulente mortuae aedibus suppositus, ac per illam ibidem sepultus. Heu quae non facit invidia et habendi cupido.

(Nefas aliud uxoricidae.)

In Pokupszko quoque horrendus casus mense Decembri accidit. Vir quidam gravissime uxorem suam, causa concubinae quam habebat, persecutus est, ut ipsa ob mariti saevitiam profugeret in Sclavoniam. Cum autem et concubinarius accusaretur et medio parentis legitima uxor divortium peteret, partes consistorium citavit, ergo parens filiam reducit consistorio sistendam. Quam maritus dum ex Sclavonia redivisse

-- 58 --

intellexisset, poenitentiam simulans in domo paterna visitat, luget de praeteritis, spondet meliora omnia. Immo filtrum odii esse persvadet. Quare ad hoc tollendum, ad divinatricem mulierem ut secum iret, persvasit. Quae eundem secuta, dum ad nemus venirent, ab illo cultro transfixa est, et dum vociferantem audiret, ex illa percunctatur, an vulnus lethale crederet, illa negante, accedit iterum et usque eo saevire non omisit, quousque cadaver non vidisset. Heu quo non abripit caecus amor.

(Hospites arcis episcopalis.)

Absente sua episcopali excellentia comes Adamus Batthyany colonellus Zagrabiam in medio Decembris advenit, in arce episcopali hospitatus. Dominus canonicus Albensis Mathias Salbeck suam excellentiam iuvisit et visitavit.

100
(Zelus generalis Scherczer et vicecolonelli Peczinger.)

Dominus vicecolonellus Shilispurgensis Joannes Peczinger una cum domino generali Carolostadiensi Scherczer a zelo in religionem orthodoxam commendari promeruerunt, quoniam Shilispurgo universos schismaticorum popas ejecerunt et catholicos Graeci ritus unitorum assumpserunt. Quorum licet defectus esset, tamen pater Gabriel Palkovich ordinis sancti Basilii cum quodam audiente universae illius provinciae titulo missionaristico curam assumpsere.

(Repen Jesuitarum rector Zagrabiensium, quorum Franciscus Retz generalis moritur.)

Die 28. Octobris rectoratum collegii societatis Jesu assumpsit pater Stephanus Repen, pater autem Franciscus Petris officio defunctus Flumen pro ministro missus est. Die 19. Novembris Jesuitarum generalis pater Franciscus Retcz Bohoemus obiit Romae in Domino.

(Resolutio Romana.)

Cum sequenti anno 1751. per vigiliam sancti Mathiae apostoli occureret in feria III. dominicae quinquagesimae, sacra rituum congregatio fuit consulta, scribente domino canonico Kercselich, an vigilia anticipari non posset, aut in alia opera commutari, et responsum quoad utrumque negative.

(Zagrabiae pure ex militaribus conferentia.)

Redeuntibus Vienna domino colonello Kleffeld et domino Kussevich, pro die 29. Decembris militaris conferentia Zagrabiae indicta fuit. Ad quam ex politico statu nemo vocatus, non sine impatientia dominorum praevidentium, quo haec assurectura sint. In hac autem conferentia lectae regulae confiniariis, qualiter quave ratione imposterum vivere debebunt, quid contribuere. Volebant in eadem, ut episcopales homines, terras confiniaristicas possidentes, personalia ab his terris praestent obsequia. Res tamen ad congregationem regni dilata. Terras autem ipsorum sine interventu officialium episcopalium conscripserunt per laitinantium Zebich.

10
(Joannes Ranch vicebanus torque donatus a Majestate.)

Sua sacratissima Majestas medio comitis colonelli Adami Batthyany aureum numisma cum catena aurea, ornata Suae Majestatis icone in numismate expressa diamantibus, domino vicebano Joanni Rauch dono misit. Quod ex donantis gratia omnino preciosum, ex intrinseco autem sui valore vix 2000 superans. Hoc idem dominus vicebanus dum primo deferret, observatum est, alios dominos Croatas tulisse aegrius.

(Anni memoria.)

Annus iste ut cum intenso incepit frigore, ita et cum frigore desiit. Vina protulit in mediocritate, sed ob aestum quo abundabat egregia. Tempestates graves auditae sunt, Bononiae in Italia praecipue,

-- 59 --

ubi a vi venti turres, muri, domus destructae, aliaque immensa damna causata fuerunt. Exundationes aquarum et terrae motus fuere gravissimi. Messis hic in Croatia mediocris.

(Mors magni Muratorii.)

Mortuus die 4. Januarii anni hujus 1750. gravissimus et per totam Europam celebratissimus ab eruditione vir Muratorius, quem tot insignia ejusdem opera virum immortalem reddiderunt.

(Trautshon Josephus coadjutor Viennensis archiepiscopi.)

Cardinali et archiepiscopo Viennensi Sigismundo Kollonich coadjutor datus abbas Sexardiensis et canonicus Passaviensis comes a Trautshon.

In generali regni congregatione Zagrabiae die 7. Septembris habita ultra descripta superius pag. 88.

1. Acta conferentiae Petoviensis quamvis nec relata nec improtocollata confirmantur articulo 14.

2.(Gaisrogh Essekinensis commendans.)

In locum generalis Gvadagni ad Italiam translati comes generalis a Gaisrogh supremus armorum per Sclavoniam inferiorem praefectus et Essekinensis commendans publicatur.

3.(Miles eductus.)

Ex castellis Posega, Pakracz et Mitrovicza praesidiarius miles educitur et iste evenit effectus commissionis supra descriptae Grassalkovichianae et Engellshoffen, cui ego etiam interfui.

4. Antonius Paravich vicejudlium in partibus maritimis, velut multa in praejudicium jurisdictionis regni molitus, officio in poenam privatur.

5.(Extensio judicatus tabulae.)

Judicatus tabulae judiciariae ad causas dominorum supremorum comitum et vicecomitum reales, personales et mixtas extenditur.

6. Nobilitas familiae Hondrey recognoscitur. Hoc factum ad preces et munera canonici Kosz Joannis, his praevalentis, quam genealogica deductione.

102

Circa 5. sciendum. Ab erecta judiciaria tabula statutum regni fuisse illico, ut in causis violentialibus contra supremos comites procederetur coram praefata tabula. Eatenusque data tabulae instructio, confirmata etiam per Carolum VI. Juliana baronessa Sermage contra Joannem Rauch vicebanum varios violentiales processus suscitavit coram praedicta tabula, qui pluribus annis decurrebant. Rauchius congregatione hac sublatum volebat statutum. Sed extensum plane vidit suffragio magnatum et cleri. Hinc sequente anno solicitus fuit, ut clientes sui Magdich et Raffay ad diaetam ablegarentur, illudque statutum per articulum tolleretur. Ut videre est in ejus diaetae articulis. Sane ut hoc agant, ablegatis instructio data non fuit.

(Sancti Victoriani reliquiae.)

N. B. Ivanichii apud Franciscanos allatum Roma ex catacumbis sancti martyris ex dato nomine Victoriani reliquiae a provinciali Joanne Baptista Bellanovich allatae dum ex generali rediret capitulo, approbante episcope publicae venerationi sunt expositae ad aram 14 auxiliatorum dictam.

-- 60 --

104
Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.