Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Dominorum regni ablegatorum videbatur scopus finisque esse et cura maxima contra clerum agere. Hinc in responsis erant assidui, in repraesentationibus astuti. Canonicum stabali charactere in commando Dubicensi, immo neque Dubiczam penes illos permanere posse, contendebant 1mo. ratione scissionis et disunionis animorum, quae disunio nec fecit hactenus nec factura est, in omni regulata republica bonum effectum. Scissionem autem deducebant ex inaequalitate status clericalis et laicalis, qui id nunquam aequo tollerabit animo. 2do. Sacerdotum curae templa non arma commissa esse, consequenter tractet sua templa sacerdos. 3tio. Confinia regno jam per Leopoldum imperatorem data fuisse. 4to. Per canonicum nunquam bene militare servitium praestandum iri, tum ratione permutationis frequentis per capitulum fieri solitae, tum ratione incapacitatis plurimorum, cum et ratione impotentis poenae in casum defectus, quis enim personam ecclesiasticam | 57 arestet? in vincula ponat? processum faciat? 5to. Ratione gravissimi oneris ad regnum eatenus redundantis, quoniam talem canonicum, ut bellare contra christianos principes impotentem semper alius supplere debebit, et consequenter ipsi perpetua pax et domi stertitatio aliis aeternum onus imponendum iri. Haec scriptis satis

-- 30 --

fuse repraesentabant. Verbis autem addebant incommoda multa inde secutura et quod haec mens non nisi duorum aut trium Zagrabiae canonicorum esset.

Vade retro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.