Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Rationes contra praediales.)

1mo. Quod suprascripta privilegia nec clara essent nec in suo vigore, cum in iis omnes subditi, coloni videlicet etiam, a contributione eximantur, et tamen jam eam ab olim (nescitur quomodo) pendant. 2do. Quod praediales ipsi contributioni obnoxii ex protocollo regni eruerentur, et aliquando eam quod solverint, cum articulus extaret, eos cessantibus regni necessitatibus a contributione eximi, usque ad necessitates regni graves aliquas. Quae in praesenti tanquam | 46 principis servitium et bonum patriae promoventis videbatur insuperabilis. 3tio. Quod in anno 1737. a Carolo rege et imperatore Romanorum VI. decisum merit, ut Transcolapiani contributioni forent obnoxii, quod ob bellum Turcicum effectuatum non fuerat. 4to. Quod spontanea oblatione praestaret mereri aliquid apud Suam Majestatem, quam non sufficienti defensione notari, et in Dubicza occasione ista securitate obtinere quam et ilia privari et istos non eximere. 5to. Exolutionem hanc officialium ad domesticas regni necessitates pertinere, ad cassam autem domesticam etiam nobiles unius sessionis in Hungaria contribuere, quare praediales episcopi, alias ignobiles vix eximendos iri a contributione.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.