Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quae asserta sua, cum probare nequivissent, nec productus liber foret authenticus, immo civitas ipsa libera non esset, et talismodi confiscatio illi non competeret. Episcopus autem Zagrabiensis, jam Posonii installatus | 37 esset, ex regia collatione ad universa ad episcopatum pertinentia, domus autem illa episcopalis semper diceretur et a priori episcopo murata reddita, civitate nihil in contrarium habente. Imo existente olim Posegae capitulo, sancti Petri de Posega dicto et Zagrabiensi episcopo subjecto, domum episcopos ab olim Posegae habuisse videbatur credibilius. Hinc civitatis fiscum nihil in illa praetendere posse, sed regium potius. Quare et a camera domus Posegana resignata plenipotentiariis episcopi, civitatique a commissione demandatum, ut claves ab eadem ad manus supremi inspectoris domini Josephi Dellimanich consignarent. Quod et fecerunt: cum protestatione: 1mo. Ut omnes antiquas praetensiones civitati episcopus exsolvat. 2do. Ut imposterum eandem domum suam episcopus sub omnibus consvetis civibus oneribus episcopus teneat et possideat, praecauto eo ne educillum ibidem absque censu conveniendo exercere attentet. Super quibus dominum canonicum Balthasarem Kercselich medio vicejudlium comitatus Petri Malessich admonuerunt. Qui canonicus ad admonitionem respondit: Quod si, cui et quid? Solvere vel aliqua onera portare obligatus legitime et in sua competentia compertus fuerit, id facturus est, quod legum dispositio exiget, consequenter juribus et immunitatibus ecclesiae eatenus insistendo, tum circa hoc, cum etiam circa factam violentam praelibatae domus ex manibus episcopalibus occupationem, emersaque eatenus gravia damna reservet generaliter | 38 supra qua et civium protestatione et sua quoque, ab eodem judice Malessich de dato Posegae die 29. mensis Augusti 1749. testimoniales idem canonicus accepit et custodiendas tradidit ad futuram cautellam.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.