Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Baroni Antonio Klobusiczky duo praedia, et qualiter conferuntur.)

Frater suae episcopalis excellentiae baro Antonius Klobusiczky cum conjuge sua et filio Antonio Zagrabiae suam excellentiam ad initium Julii visitarunt. Qui uti vir singulari doctrina, humanitate et aliis dotibus praeditus, ut ecclesiae et patriae prodesse possit, omnium vota communia erant. Ad hoc autem praestandum, necessaria videbatur in regno possessio, cum autem nihil reperiretur, quod emi et comparari posset, capitulum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis medio duorum ex consistorio ablegatorum, videlicet reverendissimorum dominorum Josephi Chiolnich lectoris et Adami Chegetek archidiaconi cathedralis, apud suam excellentiam institit, ut eidem domino baroni et descendentibus masculini sexus praedium Biskupecz ad Varasdinum, a morte Caspari comitis Esterhazy 1734. secuta, et prae manibus fisci existens, conferre dignaretur. Prouti et praedium Bresane in comitatu Crisiensi, a morte Joannis Hyacinthi, aeque penes fiscum permanente. Non obstante quodam defuncti domini episcopi Braniugh statuto, ad manus capituli tradito, quo praedii Bresane et Lukanich penes Dombram collationem nullam irritamque declararet. Praevie in capitulo bis examinato et discusso, et agnito pro impotente obligandi successores, tum ex paritate tot bullarum pontificiarum, per successores pontifices revocatarum, tum quod idem praedium Bresane immediate episcopalis mensae non sit, cum et ob necessitatem amicorum ecclesiae in diaeta, per quos ecclesia ista stetit hactenus, et nunc | 32 illis se orbatam doleret, aliisque etiam particularibus de causis. Quare sua episcopalis excellentia dicta praedia duo Biskupecz ad Varasdinum et Bresane fratri, suo Antonio

-- 18 --

contulit cum obligatione census fl. 9, et occasione congregrationum Varasdini celebrandarum provisione pro equis 12 in foeno, ut videre est ex protocollata in secretaria donatione. Ad eadem praedia in persona domini Balthasaris Kercselich canonici Zagrabiensis, idem illustrissimus dominus baro, per dominum Franciscum Hadrovich hominem episcopalem et reverendissimum dominum Paulum Sikuten canonicum Zagrabiensem eatenus per capitulum exmissum, nemine contradicente, statutus est.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.