Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Serenissimus quoque dux Saxoniae Hildspurgshausen, cui ab augustissimo condam imperatore Carolo VI. suprema generalatuum

-- 15 --

Carolostadiensis et Varasdinensis, postea dicti Capronczensis, praefectura fuerat atributa, quiuque utrumque horum generalatuum regulae militari et disciplinae summa aerarii regii utilitate subjecit, et ex integro reformavit. Quoniam antea generalis suprema et absoluta fuit authoritas et commendantum praesidiorum; qui vaivodas sub se habebant et vaivodarum | 26 qui vis stipendiatos a Sua Majestate haramias, sive milites, excubias agente in praesidiis Germano regulato milite. Gens autem occasione belli congregabatur et in necessitatis casum ab aratro, bobus ad campum, sed tantum sub corona Hungariae prodibat. Princeps ergo iste in utrumque generalatum officiales majores minoresque, stipendia a rege merentes induxit sub nominibus, ut in regulatis exercitibus solent appellari. Haramias austulit, prouti et Germanum e praesidiis militem. Verum populum in his generalatibus habitantem ad centurias sive capitaneatus divisit et a fundo regi servire docuit, exercitio ipsis militari inducto. Fecitque ut ad nutus principis summi ex generalatu Varasdinensi octo armatorum millia, Carolostadiensi autem millia 12 regi in obseqium essent. Labore, poenis, praemiis rem postquam fecisset, summis Croatiae votis et jubilo, quod sub eodem principe schismaticorum res, fortunae, religio, promotae in altum fuissent, quin et in iisdem generalatibus, contra leges et privilegia patriae, inducti promotique haeretici, regni nobilitas et cives patriae nunquam accomodati in suis quoque tenutis, juribus, privilegiis violentias graves passi, horum generalatuum praefecturam sponte sua ipse cessit resignavitque.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.