Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Continuata banum -inter et cancellariam de jure nominandi locumtenentem disputatio. Cancellaria juris istud esse regii contendebat: 1mo. Quia nec palatinus neque ullus in Hungaria officii sui locumtenentem nominare potest, sed juris istud esse regii. 2do. Quia comes Joannes Draskovich, Petrus Keglevich aliique etiam viventibus, sed absentibus banis locumtenentes per regem constituti fuere. 3tio. Quia hanc banis authoritatem nec lex edocet, nec privilegium aliquod demonstrat, nec Turcica admittunt confinia, quibus providere regis est, et cui ea committat cognoscere, nec regis promovendum permitteret servitium, cum regi obligatum potius locumtenentem esse conveniat, | 8 nec regni exigeret commodum, cum locumtenens banalis pro nutu ejusdem amoveri posset, consequenter multis respectibus gubernare deberet status et ordines.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.