Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

669 Comes Sermage, comes Franciscus Patachich levatas etiam ab aliis pecunias ad has investivêre compagnias, comes quoque Christophorus ab Erdoedy ; baro autem Ignatius Magdalenich emptum Siscii aut Zagrabiae frumentum ipse vendebat; quid ex his compagniis eventurum sit, tempus docebit. Sane anno hoc frumenti copia per Savum ex Sirmio et Sclavonia Siscium et ad Narth conducebatur, et ob inopiam tritici in statu papali atque Italia ob calores defectumque pluviarum sub finem Augusti altissimum fuit tritico precium. Flumine, Tergesti, kuplenik a fl. tribus et medio veniebant, ex quo dardanariorum per Carnioliam, Croatiam et Sclavoniam infinitus prope numerus, qui datis arhis triticum in stramine acciperent; Siscii et Carolostadii kuplenik antea a grossis 14 uno quasi momento elevarunt ad fl. duos, quaevis multos fecit damnificatos tam in arhis quam et coempto tritico. Nomine comitis Christophori ab Erdoedy capitaneus quidam cum praefecto Byff pactus fuerat pro metreta singula a fl. quinque; praenumerans praefecto bis mille fl., procurare autem tenebatur praefectus modios bis mille et quingentos; sed ad finem Septembris descendit valor tritici ad statum priorem a grossis 15 kuplenik denuo aquiri poterat. Dardanarii dilapsi, equidem certissimis nunciis et litteris edocebantur, Anconam naves plures plenas tritico ex Moraea, Albania aliisque locis appulisse, ultra centum milia staro italicorum adportantes; hinc isthic in loco venire triticum leviori precio, quam in Croatia emeretur. In antedicta dardanariorum copia Carniolia, ut suis prospiceret, effecit, ut ab aula mandaretur, ne dominia vendere praesumerent frumentum. Carolostadii praefectura militaris a quovis emente kuplenik quinque a cento precio grossorum 16 accipiebat, ut sic incolis provisum foret, neque extranei caritatem domi causarent. Flumine ea erat dispositio, ut Buccarenses aliique maritimi, commutare sal per Croatiam assoliti, universum frumentum Flumine deponerent. Una solaque fuit Croatia, quae provisione omni quoad sui necessitatem et conservationem careret, quin plures lucri odore a subditis suis emebant triticum fl. uno, quod illico a duobus vendebant.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.