Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Intuitu commercii)
annos ante aliquos compagnia Themessiensis fuit instituta, quae initio perexiguos habuit fructus. Anno nihilominus 1764. et 1765. sese restauravit frumenti exitu, ut anteriores sumptus non solum reciperet, sed lucrum ingens haberet. Odore ergo lucri et hujus exemplo excitati plures, varias inivêre compagnias, ut Janoshaza, cujus director erat comes Lopreszti; haec bobus trafficabat, sed intra annum damnificata, alia privilegialis dicta et binae aliae, ad quarum unam etiam Zagrabiense capitulum est subingressum. |
669 Comes Sermage, comes Franciscus Patachich levatas etiam ab aliis pecunias ad has investivêre compagnias, comes quoque Christophorus ab Erdoedy ; baro autem Ignatius Magdalenich emptum Siscii aut Zagrabiae frumentum ipse vendebat; quid ex his compagniis eventurum sit, tempus docebit. Sane anno hoc frumenti copia per Savum ex Sirmio et Sclavonia Siscium et ad Narth conducebatur, et ob inopiam tritici in statu papali atque Italia ob calores defectumque pluviarum sub finem Augusti altissimum fuit tritico precium. Flumine, Tergesti, kuplenik a fl. tribus et medio veniebant, ex quo dardanariorum per Carnioliam, Croatiam et Sclavoniam infinitus prope numerus, qui datis Decimo sexto.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.