Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

(Commissio limitanea regni cum Carniolia.)

Ad dominiumChabar intra Grobnik et Brod Batthyaniana collocatum, sed ad cameram Viennensem spectans ob ferri fodinas, quae isthic collerentur, exortae sunt differentiae et violentiae graviores, praecipue de pago Wintll vocato, cujus

-- 525 --

foret territorii, an videlicet regni Croatiae et sic sacrae coronae, aut provinciae Carniolicae; et dum partes sese ea tutarentur regula, quod vim vi repellere liceat, aula demandavit, ut tam regnum Croatiae quam et Carnioliae provincia ad faciem loci commissarios exmitterent, qui, si accomodare nequirent controversiam, genuinam darent informationem. Banus ergo commissarios ex parte regni nominavit dominum canonicum Zagrabiensem Antonium Pullai et vicecomitem ordinarium ejusdem comitatus dominum Mathiam Sztolnekovich aliter Bornemisza. Postrema regni congregatione petebatur ab his instructio, sed nec regnum nec comitatus ullam dare sciverunt, hinc et nullam dederunt. Domiuus protonotarius ex zelo erga patriam et ob diaetales articulos de metalium rectificatione personaliter me accedendo, petiit, ut, in quantum possem, juvarem vicecomitem, qui hoc ipsum etiam a me precabatur. Ego pro viribus patriae studens generalia ei dedi et regni limitibus scripto, tum et metales diplomaticas Belae IV., Sigismundi, Mathiae, Lucium et edita a Kollar diplomata in historia Ursini de Ferdinando I. His muniti die 4. Julii comparuêre ad Chabar, ubi diebus aliquot commissarios Carnioliae expectare oportuit. Hi duxerunt secum juris doctorem, qui exponeret; isti rem primo in urbario dominii vicini fundant, et quod comitatus Gotschensis Carnioliae esset. Nostri solide replicant, ex urbariis provinciarum limites desumi nequire; hinc diploma Belae regis exhibentes effecerunt, ut Carnioli quoque documenta sua provincialia exhiberent, fundarentque praetensionem tam in praecaedaneis duabus commissionibus (nostris et regno ignotis), ubi nomine regni missus olim Praszinszki subscripsit Carnioliae, tum Leopoldi quoddam rescriptum; | 660 sed dum partes fide optima sibi sua crederent, vicecomes et descripsit Carnioliorum omnia et ex posteriori Josephi I. decisione, ab illis habita, partes illas controversas regni Croatiae esse, factaque deductione et instrumente uno accepto, eo rem adduxit praecipue ex quibusdam correcturis, ut omnino adverterint et recognoverint Carnioli ipsi, rem esse dubiam et de violentia homines castigari non posse. Hinc accomodando studebant negotio, offerentes domus ex pago Wintll novem, at vicecomes sese destitui ea plenipotentia dixit, nec posse aliud, quam ut regnum et sacrae coronae jurisdictio reponatur in integrum. Dicebant illi, ob catastrum Carnioliae se ad haec ire non posse; referebatur vicecomiti, in catastro loca illa non esse, quod is, quia facti (sic!) subsumere non potuit, inhaesit unice, si novem domus Croatiae et dominio Chabar restituendae ex catastro expungi poterunt, cur non et caetera. Itaque ducto protocollo partium tandem est, rem a Majestatis decisione praestolari. Laudem summam promeruit vicecomes tum ob destructas commissiones priores, tum vel maxime ob allata fundamenta et in archivum reposita, quibus semper doceri poterit, partes illas ad Croatiam pertinere, praecipue in casu secuturi aliquando regis, qui Carnioliae dux non esset. Justas laudes et fatigii mercedem jure expectabat vicecomes ; sed ob zelum hunc invidi eo plane pertraxerunt banum, ut primo exaggeraret vicecomiti, scire se, cujus totum illud esset in radice opus, qui nempe sibi, eunti ad Chabar dedit media, me videlicet intelligendo et disgustum demonstrando erga me suppeditantem et illum fruentem bene. Secundo repraehendit eum gravius, quod oblatas illas novem domus non acceptaverit, defendente semet vicecomite tum defectu plenipotentiae in materia adeo gravi, limitum

-- 526 --

nempe regni et sacrae coronae cura vicinis provinciis praecipue ob articulum diaetae etiam postremae. Quod autem attinet petitas obtentasque suppetias, id sibi vitio dari non debere, praecipue in defectu cujusvis instructionis esto petitae; sed nec mandati, nec ab ullo informatur, alias potuisse cedi rem Zagrabiae, nec opus erat exmissione cujusvis. Excanduit ad haec banus dicens: noverit, se umquuam dehinc exmittendum, cum nihilominus ea ipsa congregatione, ut infra dicetur, voluntate statuum fuerit exmissus.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.