Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Annus 1766. 651

Notanda occurebant sequentia.

(Canonicus Bedekovich.)

Die 1ma Januarii occasione installationis novi canonici Balthasaris Bedekovich, lenocinantes episcopo, cum ad vota sua semet, quem volebant, non extorsisse ab episcopo vidissent, haud secus promotum introduci admiserunt, quam facta ab eodem in scriptis propriis syngrapha, quod, si etiam dehinc resciretur, epilepsiae morbo promotum laborâsse ante canonicatum, quod ipso facto pro nulla habeatur collatio, ipseque amovendus veniat; quam ille a canonico Galliuff sibi dictatam obligationem propria manu scripsit et subscripsit. Auctores rei primi ruerunt ad episcopum, nempe Galliuff et Zlatarich de facti indignitate lamentantes. Sciverunt enim, primae illum esse informationis, hinc esto promotus ipse rei fabros episcopo diceret, is credere noluit, respondens : Quid ipse scit diabolum in illa confusione, nec scivit, quid scripsit, nec a quo dictabatur; est haec factio Ressii, quod vicariatu eum privaverim, ― qui de re

-- 517 --

hac nec scivit, a capitulo se abstrahens ― et Kerchelichii, (qui aeque decumbebam, neque quid agatur, vel scivi); tunc me diabolus aufferat, quando ipsis bonum optabo. Respondente promoto, neutrum horum fuisse praesentem, replicuit: Scio ego hoc, at illi suis viis et modis haec fecêre; Galliuff et Zlatarich illi sunt in capitulo, qui rebus meis unice student et si meam vaccam fecissem canonicum, ego scio, quod illi fuissent tuiti meam collationem.

Vis frigoris, nivium, glaciei tanta fuit, ut Dravus, Mura, Savus et Collapis congellarentur. Redatio celebris et jam ab anno 1754. desiderata.

(Nuptiae variae.)

Die 13. Januarii Varasdini incoavit banalis tabula praeside ipsomet bano ; quae nuptiis continuis reddita celebris; 1mo. enim comes Leopoldus Erdoedy de Monjorokörek, comitis olim Ludovici locumtenentis banalis in anno 1753. Zagrabiae mortui, filius Vienna suporioris anni Novembri mense redux, at sive neglectus sive incapacior, opera potissimum comitis bani, contrahit Varasdini nuptias cum Juliana filia comitis generalis Josephi Draskovich ex Susana Malatinszki, ut sic domus Draskovichianae elocatione filiae hujus alleviaretur. Secundo, 23. Januarii in Trautmansdorff principis Caroli de Batthyan dominio apud dictum principem celebrantur nuptiae inter privignum principis comitem Ludovicum ab Erdoedy, ex visitatione provinciarum reducem, filium alias defuncti Nicolai ex Theresia Bathyan, olim conjuge et filia palatini, fratris memorati principis nunc uxore, filii autem comitis olim Ladislai ex Anna Illyeshazy superiori anno mortuae, cum filia comitis bani Francisci de Nadasd, ex defuncta conthorali de Rotthal genita.

Tertio. Ipse comes banus, comes Franciscus de Nadasd cum vidua comitis generalis Draskovich ex nuptiis filiae Viennâ redux, sub praetextu visitandi comitatus sui Albensis, ubi rusticos aeque dominiis refragari dicebatur, videndique boni sui Lepchin in eodem comitatu siti, sub juristitio dominicae quinquagesimae abiens, statim in Bukovecz die 9. Februarii coram loci parocho contrahit occulte fatamque comitissam suam fecit eonthoralem; est etiam ipsa ex comitatu Liptoviensi nata Susana Malatinszki, corporis forma omnino elegante, qua comitem olim Josephum Draskovich ceperat, ut, dum ipse Leopoldopoli in Hungaria fuisset commandans, cum eadem captus pulchritudine alias lutherana conjungeretur; ob quod matrimonium suis invisus et praecipue matri fuit. Susana pauperibus est genitoribus, religione lutheranis, sorores habet plures, omnes formae elegantis. Senior est omnium |

652

Apollonia, quae aliquandiu fuit cum sorore, ob suspitiones et zelotypiam Sopronium abiit, tum praefata Susana, tertia fuit Christina Varasdini . . . . [ERROR: no reftable 76:] [ERROR: no reftable :]

Nekoliko riječi prekrižano.

mortua; quarta Elizabeth, nupta comiti colonello Sigismundo Voikffy; quinta Anna Maria; sexta Eleonora. Occultabat connubium praemissum banus, quamvis in omnium fuerit sermonibus, demum post divisionem intra proles Draskovichianas peracta Vugrae apud episcopum, die 25. Maji festo ss. Trinitatis fecit publicum; de quo connubio varii fuêre pro more sermones.

-- 518 --

Viennae die 12. Februarii actae sunt aeque nuptiae intra serenissimum Saxonium ducem Albertum et serenissimam reginae Mariae Theresiae secundogenitam filiam Christinam, sponsique Posonium abivêre, et quia ex primatialibus redditibus 200.000 fl. rh. eisdem fuissent applicata, in publicis Hollandiae novalibus venit, reginam primatem Hungariae dedisse Christinam, huic vero pro suffraganeo principem et ducem Saxoniae Albertum; et quia idem dux anno superiore locumtenens per Hungariam regius fuisset resolutus et locumtenentialis consili consiliarii ad regiam arcem Posoniensem accedere debuissent pro consilio ad praesidem, ideo ob fatigium hoc auctum iisdem est salarium in 500 fl. cuilibet per annum.

(Promotiones in tabula banali.)

Sub decursu tabulae banalis in locum defuncti assessoris Antonii Jankovich in assessorem fatae tabulae fuit resolutus dominus Georgius Petkovich, vicecomes comitatus Varasdinensis. Plures fuêre instantes ex magnatibus: comes Joannes Draskovich, comes Franciscus Patachich, baro Magdalenich Ignatius et baro Michael Malenich; ex nobilitate: Christophorus Sztolnekovich et Lucas Novoszel assessores tabulae districtualis, Joannes Adamovich vicecomes Verocensis, Georgius Petkovich praedictus, Nicolaus Bedekovich emeritus vicecomes Varasdinensis, Stephanus Markovich. Et quia rumor fuisset ex epistola protonotarii domino Novoszel scripta, quod is adversaretur Petkovichio, ideo clerus omnia adhibuit, mediante praecipue canonico Galliuff, qui Viennae a merise Septembri ad Decembris finem constanter manserat, ne Novoszel eligeretur, at is quem nollet protonotarius. Sub hoc tempus Petrus Spissich e Sclavonia rediit, qui ut anno priore resolutus, sessionem in tabula cepit una cum neo electo Georgio Petkovich. Uterque horum assessorum post banalem tabulam etiam in sacratissimae et apostolicae Majestatis consiliarios titulo fuêre promoti et successive, ut fieri solet, in regni congregatione promulgati.

(Conscriptio.)

Monebatur ex consilio regio locumtenentiali tertio episcopus de submittendis parochiarum conscriptionibus. Comissa est vicario generali et archidiaconis cura, facta per parochos conscriptio, in qua sumptus exmissi, submissa est consilio et rejecta ab eodem.

(Kallinich in Carolostadiensi generalatu colonellus)

post actum Borussicum bellum ultimum Carolostadii ob varios spoliorum excessus procesu habito, non solum in persolutione notabilioris summae fuit convictus, et ad anni arestum damnatus, ac insuper charactere omni privatus. Opera episcopi unitorum Bosichkovich ex schismatico effectus unitus et proffessus catholicus die prima Januarii, episcopo Viennam ascendente et petente gratiam pro capitaneo, ad inferiorem Sclavoniam ex gratia regia mittitur cum salario 600 fi. annue.

(Mors canonici Schitaroczi.)

Die 30. Februarii Zagrabiae obiit Sigismundus Schitaroczi cantor et canonicus Zagrabiensis ac abbas b. virginis Mariae de Valle, in qua 653 familia Schitarocziana in masculo defecit integre; isti Schitaroczi aliter Darovich vocabantur. Superiore anno frater suus Thomas defecit. A morte fratris tenuit cantor episcopalia praedia, nempe unum in vico Latinorum Zagrabiae, collatum a morte cantoris per episcopum domino comiti Julio Keglevich, aliud in abbatia Topuszkensi, collatum a fato episcopo domino Lucae Novoszel suo isthic comiti curiali. Cantoratus autem collatus est canonico Antonio Zdenchai, hujus archidiaconatus

-- 519 --

Goricensis Balthasari Petkovich, cujus loco Vascatum accepit Antonius Zlatarich, canonicatus collatus est parocho in Reka sub Kalnik Simoni Gabrieli Jellachich capituli ac totius regni approbatione et applausu. Caeterum mortuus cantor fuit parura curans omnia . . . . [ERROR: no reftable 77:] [ERROR: no reftable :]

7 i ½ redaka prekrižano.

(Collegium Pazmanianum.)

Mense Februario monebatur episcopus et capitulum per cancellariam regiam aulicam Hungaricam, Majestatem suam sacratissimam ad instantiam capituli Strigoniensis collegium olim Viennae Pazmanianum denuo reponere et restituere velle, jamque repositionem decrevisse, consequenter ut ad kalendas Martii eas facerent dispositiones, medio cujus aes primati olim Barkoczio in anno 1762. pro aedibus collegioque datum a capitularibus Strigoniensibus recipere valeant et cum eodem convertere quo melius. Eheu, quae maledicta in Paxium episcopum Sirmiensem ex more capitularium resonabant. Responsum est interim ob banalem tabulam, cujus assessor esset, canonicum Galliuff, in cujus solius activitate sita foret episcopi et capituli confidentia, submitti alium non posse; hac itaque tabula terminata, Galliuffius Viennam petiit; pro retinendo collegio egit primo medio baronis Koller omnia, at istud superare nequivit; effecit demum post menses plures, ut domum aliam invenire daretur; quod permissum. Convenit pro domo alia 40 milibus fl., et quia hospitiis pluribus fuisset onerata, sua Majestas 25 milia pro horum quarteriorum eliberatione assumpsit, et hoc modo novo collegio benefactrix evasit. Cum porro ad festum usque s. Michaelis e quarteriis amoveri non possent et domus empta aptari pro collegialibus deberet pro hoc anno scholastico, ut in collegio illo Pazmaniano alumni Croatae maneant, conclusum fuit. Et deposita ibi est pecunia pro factis reparationibus in 8000 fl., conventum cum Strigoniensibus illustrissimo nempe Berthold, qui nomine illus capituli cum consiliario Baizath ista egit, taliterque Galliuff ad finem mensis Junii plenus jubilo ac triumpho rediit. In veritate plus egit quam Paxius, qui defuncti primatis lenocinabatur favores, iste autem universa eatenus necessaria, de quibus Paxi non erat sollicitus, ut civitatis consensum, regium diploma etc. procuravit et attulit. Sub hoc tempus et rector collegii illius mutatus est Joannes nempe Jozipovich, qui pro suis tempore rectoratus armales impetravit, succedente sibi Josepho Radichevich canonico Zagrabiensi; Bononiam autem abiit baro Josephus Wernegh, | 654 in rectoratu illo Joannem Skergatich cambiaturus.

(Jesuitarum rectores aeque mutati.)

Poseganus translatus Zagrabiam p. Josephus Perczaich, Posegam venit baro p. Franciscus Xaverius Pejachevich ex rectoratu Quinque Ecclesiensi, Petrus Perthold, qui Zagrabiensem rectoratum absolvit, Jaurinum pro ministro discessit.

(Conciones canonici Georgii Bisztriczei.)

Georgius Bisztriczei canonicus Zagrabiensis et praepositus s. Benedicti de Kaposfo infulatus, in stultitiam miser prioribus adhuc annis inciderat. Curam ultro citroque etiam Viennae apud fratrem suum Ladislaum diutius commorando quaesivit, invenit attamen nullibi. Hoc anno domi suae emanens, cum appraehendisset, se in cantoratus (quem sibi fratrique hujus Ladislao viceregistratori cancellariae episcopus promiserat) officio neglectum esse, in festo ss. Judae et Simonis apostolorum concionari permissus, superiore adhuc anno

-- 520 --

ridiculam memorandamque dixit in cathedrali basilica adversus foeminas concionem, eo quod ab ipsis nominatim comitissa Sermage et Voikffy fuisset episcopo delatus, quod eis incommodus esset et oscularetur. Hinc eo sermone omne illud, quod quis vel joco vel ex bili scripsit adversus foemineum sexum, id ipse totum declamavit. Celebris erat haec concio, sed quia a delirante dicta, sexui nil nocuit, ad vexandas servivit foeminas. Dominica passionis ex textu : quis ex vobis arguet me de peccato, denuo clamavit contra foeminas et mores illarum tam in vestitu quam vivendi licentia. Festo annunciationis b. virginis Mariae nihil debacchatus est, sed de incarnationis mysterio sermocinabatur. Dominica 2da post pasca, incidente in diem 6-tam Aprilis, concionis ordo fuit Balthasaris Petkovich. Accesserat hunc, ut cambiare possit sermonem, at isto semet declarante, quod Blasium Dumbovich requisivisset, ad hunc accessit, qui cambium admisit. Sabbatho dominicam secundam antecedente veniens ad cathedralem Bisztriczei observansque canonicum alium ad cantandum versum accedere, hunc dispulit, sed urgebat cantorem Zdenchay, ut officio suo fungeretur; qua re clamores aliaque minus convenientia sunt secuta, dissimulata nihilominus ob hominis infirmitatem. Subintellectum, die altero concionatorem futurum, quod is etiam divulgaverat, ideo ne quid eveniat memorandi, canonicus Petkovich semet concionaturum declarat; Bisztriczei tacuit, verum die altero mature intrans ecclesiam sacrum absolvit, et absoluto, vestitus pro more concionatorum sese ad initium sacri cantati ad cathedram collocat, orat praestolaturque tempus dictionis. Petkovich debito adveniens tempore, ne scandalum erumpat, non ascendit. Convenerat frequentissimus populus ex curiositate, canonici plurimi, monachi aeque, Bisztriczei, appenso ad crucifixum horologio, narrat primum, cur tam mature in cathedram conscenderit; ob odium nempe veritatis in capitularibus, narratisque circumstantiis, accipit tesseram ex evangelio : ego sum pastor bonus; ex qua narratis boni pastoris obligationibus specifice nominando personas, accipit examinandam episcopi vitam, narratque publica et notoria, eum dioecesis nullam gerere curam, sed unice studere coacervandae pecuniae, pauperes pellere sibique foetere palam dicendo, populum opprimere, clerum spoliare ad scandalum omnium, odio lucere ab anno 1754, quo Kerchelichium persequi incepit, nec missam unquam dixisse, 655 nec orare breviarium, nec confessum esse; diebus omnibus quadragesimae et jejuniorum vorare carnes, functionem episcopalem nullam obivisse, ut, si praepositus major non esset consecratus, vix sacerdotes numerarentur; deum ejus ventrem esse, diebus singulis ter quotidie potum esse et perpotationes edormire, jura ecclesiae negligere, quin optare, si ad diabolum pereant, sacramentum confirmationis non posse administrare, sua autem manu caedere et agere percussorem eum posse. Quae omnia exemplis seu episcopi factis specificis edixit, doctos et litteratos eum persequi et similia multa sane, quae omnia boni pastoris non esse; probabat ex patribus et evangelio. Descendit ad peccata omissionis, ut sub eo omnem introductam esse licentiam, vix aliquem vivere honeste et christiane, introductas haereses et in cathedrali idololatriam plane. Cum enim nuper sacrum perageret solenne concionator, debuissetque fuisse venerabilis sacramenti expositio, in monstrantia tabernaculi abfuit Christus, et sacerdotes genuflexiones faciebant non Christo, quia hostia carebat, sed argento illi; hinc idololatriam

-- 521 --

deducebat. Tandem cum is illudere nolluisset, a sacrista illatam fuisse hostiam non consecratam, ut eadem monstrantiae inclusa exponeretur, se talem abjecisse. In fidem horum provocavit ad sacristam esto presbytherum, ad sibi adstantes praebendarios Vagyon et Chegetek, ut si mentiretur, qua concioni praesentes libere eum mendacii arguant. Descendit tum ad capitulum, quod aeque horride habuit ab odio, interessentia, avaritia, ut demptis quatuor canonicis, nempe praeposito majore et Balthasare Kerchelich (alios duos non nominavit) caeteros impossibile sit salvari; tum progressus, lectoris Malenich avaritiam publicam, loquacitatem, injustitiam, vindictam exprobravit factis publicis et verum Judam esse docuit. Cantoris ignorantiam, superbiam; custodis mendacia, ut parens esse mendaciorum et sacculus, ab episcopo et vilissima anu audiat, a negligentia officii sui caeterisque affectibus. Vitiorum omnium lacunam esse Delinichium, populi voce et ejus factis dixit alios adulatores, veritatis osores et plebem, cui nulla fides, nulla cura nisi aeris, ventri etc.; hos docuit iterum gravibus sententiis. In causam horum inquirendam descendit constituitque Jesuitarum doctrinam, qui essent flumen verborum praetereaque nihil, cum probabilismo suo, animarum indignitate, honoribus et aere, potentiorum adulatores et praecipitatores ad infernum, vereque esse, vel apocalipsis bestiam vel diabotum, qui circumit, quaerens quem devoret. Rogabat eos, ne decipiant populum, sed vel sequantur, dicant doceantque in scholis veritatem, vel sociorum Jesu nomen deponant. Tum ne injurius videatur fuisse canonicis, suam vitam recensuit et peccata provocans ad Augustini imitationem, cum facta omnes repraehenderent; tandem cur istam dixisset concionem, motum se fuisse charitate et zelo salvandi animas majorum; repraehensionibus usum fuisse ab exemplo Christi, Pauli, Bernardi et cardinalis Casini, quem in hac concione est imitatus; de mediis salutis et remedio se dicere non posse, cum semialtera hora effluxerit suae dictionis, itaque orare unice, ut concionis per canonicum Balthasarem Kerchelich in festo s. Martini dictae super textu: vide ne lumen, quod in te est, tenebrae fiant, recordarentur; qua se dicebat ita motum per divinam gratiam, ut a recto speret se nunquam deviaturum, et sermonem illum pepetuo sibi in mente esse et cordi sic impressum, ut existimet, se in morte recordaturum.

(Bisztriczei incarceratur.) 656

Dicto sermone, consultatur illico in sacristia a canonicis, quid faciendum. Vicarius Popovich cum Petkovichio abeunt Vugram ad episcopum, qui rem dissimulâsse videbatur. Populus, totius veritatem tandem aliquando in cathedrali esse auditam, dicebat, et a nemine aliud sermocinabatur quam de celebri adeo concione. Die 14. Aprilis venit Zagrabiam episcopus, stimulabatur a canonicis adversus Bisztriczajum. Accidit, ut die 16. Aprilis cum cantore Zdenchay ob officium neglectum altercarentur in exteriori sacristia, qua occasione cum cantor clamavisset, hunc stultum esse occludendum, sese procuraturum ut praecludatur, reposuit Bisztriczei: habeo oris gladium et pistolettas calami, me defendam. Hoc dicto, subintrarunt uterque ad interiorem sacristiam. Bisztriczei valedicebat capitulo, quod die altero meditaretur Viennam atque inde Pragam ad votum exsolvendum s. Joanni Nepomuceno, commendans charitatem, pacem et vitam sacerdotalem canonicis, quam si non sequerentur, se potius resignaturum quam remansurum, juxta Christi effatum : cum vos persecuti fuerint; a nemine repositum ipsi est quidpiam. Interea

-- 522 --

sacrista presbyther cognomine Klarich ex dioecesi Polensi, adulatione meritus, et ad diocesim suscipi et ad sacristiam assumi, accedit episcopum narrando: palam dixisse in sacristia Bisztriczajum, esse sibi gladium et pistolettas, seseque occisurum episcopum. Dissolutis ad domus canonicis, Bisztriczei quoque domum appulit, cantor vero ad episcopum properavit petens, ut quemadmodum cantoratum sibi contulisset, sic in eodem sese protegeret, quia a Bisztriczajo persequeretur. Episcopus castellano accersito imponit; ut invigilaret, si ad ecclesiam vel arcem pergeret, ut illico compraehensum in subterraneum carcerem, vulgo Nebojan, conjiciat, pro genio episcopi macerandum. Media 12-ma ante meridiem valedicturus episcopo Bisztriczei ad arcem properat, et ut primam ingressus est portam, compraehenditur, ante fores ecclesiae ligatur crudelissime a tergo manibus, ac demum subtus terram ad foedissimum carcerem vulgo Nebojan splendore omni destitutum erudeliter ut bestia quaedam dejicitur cum pendula abbatiali cruce. Protestabatur ille, invectus in castellanum, si sui non ducitur respectu, ut crucis saltem haberet, sed verberibus, trusionibus, maledictis proscinditur, detrususque in carcerem sub vigilias ponitur. Spectabat ista e fenestris episcopus, spectabat populus ex episcopali educillo vinum deferens. Episcopus e fenestra censuris omnibus eum innodavit, sumptoque prandio Vugram rediit, mandans castellano strictissime, ne cibum ullum carcerato admitteret, sed crepare bestiam sineret. Quinque diebus integris absque cibo potuque macerabatur, tum ad magnas indultum preces, ut e domo sua habere valeat jusculum. Petiit sacramentorum administrationem carceratus, episcopus Vugra vetuit, eo quod omnibus censuris eum innodasset et quod omni carere debeat solatio. Qui hinc rumores, quae crudelitatis episcopi per totum regnum detestatio, describere imposibile est. Die tertio quidam capitularium apud canonicum Petrovich convenêre scripseruntque supplicem pro forma episcopo, ut carcerati misereretur; sed rejecit instantiam. Saeculares nobiles murmurabant admodum, quod jura plane gentium episcopus violasset, ab executione incoando judicium inauditum, et nec 657 vel citatum, neque in ullo crimine depraehensum abbatem infulatum tanta crudelitate et scandalo tractando. Hinc quidam disputabant, quis eorum majori laboret insania, quidam alia. Comes Voikffy Vugram accedens haec episcopo exaggerat, pararique a nobilitate accusationem. Itaque post quintum diem admittitur incarcerato jusculum et ligaturis solvitur; Galliuffio Viennam scribitur, ut attenderet, numeraret, episcopum defenderet, mentiretur negaretque facta episcopi. Quid is Viennae fecerit, nescio, prout neque quomodo post transactos dies 15 miserrimi carceris sine lecto, sine aesca translatus fuerit ad cubiculum turri proximum; ubi tamen lecto caruit et dempto potu seri lactis, nil aliud admissum habuit, ut integris 40 diebus sic vixerit; viso autem, quod vivat, dixisse ferebatur episcopus, nulla bestia supervixisset. Ergo quadragesima absoluta jubebatur exire, at ipse noluit, dicendo: se isthic praestolaturum justitiam, sperans fratrem suum Ladislaum adventurum; sed cura omnis fuerat supprimendi, recipiendique epistolas a quocumque ad fratrem directas, ideo ad Augustum mensem tota scena fratrem latuit. Episcopus constanter mansit Ugrae, et quia Junio mense per banum indicta fuisset Zagrabiae regni congregatio, ne banus Bisztriczajum videat, jubet episcopus, aut eum pelli ex arce scutica, aut ligatum aufferri ad capitularem aream

-- 523 --

ibique deponi, ut inde, quo vult, proficiscatur. Haec sibi denunciata a castellano fuerunt; ille, quod lubet, ut faciant, reposuit. Demum a suis et capitularibus dispositus, pridie quam episcopus veniret, ex arce recessit.

(Antonius Zlatarich canonicus Dubicze vicecolonellus. Capitaneus Mikich.)

Antonius Zlatarich praepositus s. Irenaei, archidiaconus Vascae et Dubiczae vicecolonellus a morte Thauszii, nescio, quam lucri societatem cum capitaneo Mikich, praefecto Sisciensi canonico Joanne Kukuljevich aliisque iniverat, et ex Turcia ferrum, uzonem aliaque efferrebat, Zagrabiae in suis aedibus distrahenda. Fuit porro severissime ab aula vetita quaevis cum Turcis communicatio sub pallio quidem pestis, re vera autem, ne praeberetur occasio turbandae pacis, quam aula extendi procurabat, Turca negabat. Hinc ea fuêre mandata aulae, ut quisquis ultra limites procederet, a vigilibus trajiceretur. Fatus attamen vicecolonellus Zlatarich cum duobus consociis Mikich nempe capitaneo et gregario aliquo noctu ad Turciam plane itare asveti, demum fuêre depraehensi. Vigiles credebant, Turcas Vunnam ad partes nostras transire, ergo inclamant, qui essent, ad tertium clamorem vicecolonelli respondentis, se esse, voce cognita jubentur consistere. Signifer Premusich ad capitaneum suum dominum Jursich rem subito defert, qui, recensitis aulae mandatis, admittit vexilliferum agere, quod vellet. Admittuntur demum redire praefati lege ea, ut illico contumaciam, ut vocant, peragant. Ad hanc intrantes cinctique vigiliis, talemperagere non sine incommodis et vexis debuerunt. Ut fieri solet, res perscripta colonello domino baroni Rauch ac bano ipsi, qui factum vexilliferi approbarunt. Vulgus putabat, ejiciendum inde vicecolonellum et clerum ob tam indignam interessentiam. Terminata contumacia colonellus capitaneum Mikich conjicit ad compedes jubetque fieri eidem processum; iste in sui defensam aliud non reponit658 ac se aliorum exemplo progressum fuisse in Turciam; pro ipso comite bano inde clam equos septem haberi conductos, supremum vigiliarum praefectum Grerleczi quaevis e Turcia accipere pluresque officialium, quos recitavit ordine; quare se credidisse, quod aliis liceret, nec sibi nefas esse. Defensa haec bano significata est illico, qui jussit dimittendum capitaneum Mikich, seque eidem gratiam facere. Dimittitur Mikich, de Zlatarich tacetur strictissime, ut nec a bano quidpiam sibi eatenus fuerit objectum, quia nihilominus tam molestiae perpessae in contumacia quam rumores varii, praecipue autem quod tricesimator Costanicensis eamerae damnificatas in fl. 300 tricesimas denunciasset, et haec perscriptura credebatur Majestati regiae, Beckio quoque Viennae existenti casus foret notissimus ; ad impedienda ulteriora incommoda, seseque Viennae exculpandum et cum camera accomodandum, quod et factum persolutis 223 fl. rh., Zlatarichius hac sub larva exmissus est, ut reparationi et ad formam collegii applicationi in empta a Galliuff domo invigilaret. Canonicus et prolector Petkovich restitit, tum quod rector isthic esset, cum ob sumptus. Qua ex re non tantum dissoluta est intra eos amicitia, at nescio, quibus inaescatus fuit episcopus. ut juberet, lectorem aut per se agere officium, aut si impotens esset, resignare; prolectores autem habere se nolle. Malenich reassumpsit officium, Zlatarich ultra bimestre Viennae morabatur, quo in merito et cujus nomine, ignotum est; ut nihilominus observari potuit, egit praejudiciosa regno, patriae et bano, de quibus hic scribere nequeo. In effectu

-- 524 --

ipso Viennae existente, medio consilii bellici commissariatus Zagrabiensis confiniorum banalium est cassatus, jussumque bano, ut Bellovarinum cassa transferatur, inde exsolvenda dehinc banalia confinia. In reditu suo Vienna narrabat Zlatarich, quaevis minima Viennae sciri et neglecta sub hoc bano jacere confinia, promoveri ad officia servos, ac ad annum totam Croatiam consilio aulae bellico subjiciendam. Plurimi hoc salutare futurum e clero dicebant, quod facilius semper clero fuerit cum extraneis et praecipue Germanis quam domesticis; et experturos sic saeculares, quid quaestio appellationis sit, nempe dum per eam imperare clero voluerut, dejicientur ex alto imperio; pluraque ejusmodi de cassa inferius dicturi.

(Divisio inter proles Drashovichianas.)

Banus terminata banali tabula, qua jam aliunde occultus prolium Draskovichianarum vitricus, erat totus in negotiis domus hujus absolvendis. Igitur divisionem intra proles curat institui. Arbitrativus judex deligitur Petrus Spissich, tabulae banalis assessor, tutor ad litem datus Francisco ac Josepho dominus Stephanus Markovchich, puellis dominus Nicolaus Bedekovich. Conscriptio ab officialibus juxta matris dispositionem peracta est, Varasdini haec triturata bano praesente, ac tandem filio Joanni seniori et pyrabolariorum capitaneo assignata bona Bosakovina, Rechicza, Sztenichniak, Brezovicza domusque Zagrabiensis cum praedio episcopali, onere insuper passivorum debitorum in milibus fl. rh. 140; praeterea aviae suae inscriptio Joanni privative legata in 30 milibus fl. rh. eidem est in praedictis bonis relicta. Secundogenito Francisco bona Klenovnik et Trakosztein cum onere debitorum 65 milium fl. | 659 obtigêre ; juniori Josepho sub cura episcopi existenti bona Bukovecz et Hraschina sub onere centum novem milium; bona Vinicza, Komar sexui foemineo sub onere etiam aliquo assignata; termi- nata hac divisione.

(Congregatio regni.)

Indicta fuit Zagrabiae congregatio, quâ relatae comitatuum conscriptiones, fl. rh. 40 uti et superiore anno a singulo fumo solvendi impositi, ut beneficiis et maleficiis, ut in comitatu ageretur. Ad fumos intra comitatus rectificandos ordinata deputatio sub praesidio comitis Joannis Patachich, assessoribus Joanne Busan vicebano, Antonio Bedekovich et Francisco Popovich canonico Zagrabiensi. Pro actuario datus Alexander Szecsen, vicenotarius comitatus Zagrabiensis. Antedictis comitibus Draskovich dati curatores et quidem Francisco Petrus Spissich, Josepho Nicolaus Bedekovich, qui cum bano pro portionibus et bonis curatellatorum pro annuis fl. rh. 12 mille arendarunt. Credebatur quaestio intra clerum et comitatum Zagrabiensem vigens assumenda. Verum ob absentiam domini canonici Galliuff, qui in ea informatus dicebatur, et commissam haberet, bani auctoritate est dilata, condito eatenus articulo; nec aliud memorabilis haec dedit congregatio.

(Ignis Zagrabiae.)

Zagrabiae 8. Junii domus comitis a Sermage, intra aedes s. Ursulae et domini baronis Rauch sita, fuit concremata, tectum combustum est, pavimenta quoque. Ex vi ignis et venti 10 aliae domus fuêre incensae, quae tamen servatae sunt igne extincto.

(Commissio limitanea regni cum Carniolia.)

Ad dominiumChabar intra Grobnik et Brod Batthyaniana collocatum, sed ad cameram Viennensem spectans ob ferri fodinas, quae isthic collerentur, exortae sunt differentiae et violentiae graviores, praecipue de pago Wintll vocato, cujus

-- 525 --

foret territorii, an videlicet regni Croatiae et sic sacrae coronae, aut provinciae Carniolicae; et dum partes sese ea tutarentur regula, quod vim vi repellere liceat, aula demandavit, ut tam regnum Croatiae quam et Carnioliae provincia ad faciem loci commissarios exmitterent, qui, si accomodare nequirent controversiam, genuinam darent informationem. Banus ergo commissarios ex parte regni nominavit dominum canonicum Zagrabiensem Antonium Pullai et vicecomitem ordinarium ejusdem comitatus dominum Mathiam Sztolnekovich aliter Bornemisza. Postrema regni congregatione petebatur ab his instructio, sed nec regnum nec comitatus ullam dare sciverunt, hinc et nullam dederunt. Domiuus protonotarius ex zelo erga patriam et ob diaetales articulos de metalium rectificatione personaliter me accedendo, petiit, ut, in quantum possem, juvarem vicecomitem, qui hoc ipsum etiam a me precabatur. Ego pro viribus patriae studens generalia ei dedi et regni limitibus scripto, tum et metales diplomaticas Belae IV., Sigismundi, Mathiae, Lucium et edita a Kollar diplomata in historia Ursini de Ferdinando I. His muniti die 4. Julii comparuêre ad Chabar, ubi diebus aliquot commissarios Carnioliae expectare oportuit. Hi duxerunt secum juris doctorem, qui exponeret; isti rem primo in urbario dominii vicini fundant, et quod comitatus Gotschensis Carnioliae esset. Nostri solide replicant, ex urbariis provinciarum limites desumi nequire; hinc diploma Belae regis exhibentes effecerunt, ut Carnioli quoque documenta sua provincialia exhiberent, fundarentque praetensionem tam in praecaedaneis duabus commissionibus (nostris et regno ignotis), ubi nomine regni missus olim Praszinszki subscripsit Carnioliae, tum Leopoldi quoddam rescriptum; | 660 sed dum partes fide optima sibi sua crederent, vicecomes et descripsit Carnioliorum omnia et ex posteriori Josephi I. decisione, ab illis habita, partes illas controversas regni Croatiae esse, factaque deductione et instrumente uno accepto, eo rem adduxit praecipue ex quibusdam correcturis, ut omnino adverterint et recognoverint Carnioli ipsi, rem esse dubiam et de violentia homines castigari non posse. Hinc accomodando studebant negotio, offerentes domus ex pago Wintll novem, at vicecomes sese destitui ea plenipotentia dixit, nec posse aliud, quam ut regnum et sacrae coronae jurisdictio reponatur in integrum. Dicebant illi, ob catastrum Carnioliae se ad haec ire non posse; referebatur vicecomiti, in catastro loca illa non esse, quod is, quia facti (sic!) subsumere non potuit, inhaesit unice, si novem domus Croatiae et dominio Chabar restituendae ex catastro expungi poterunt, cur non et caetera. Itaque ducto protocollo partium tandem est, rem a Majestatis decisione praestolari. Laudem summam promeruit vicecomes tum ob destructas commissiones priores, tum vel maxime ob allata fundamenta et in archivum reposita, quibus semper doceri poterit, partes illas ad Croatiam pertinere, praecipue in casu secuturi aliquando regis, qui Carnioliae dux non esset. Justas laudes et fatigii mercedem jure expectabat vicecomes ; sed ob zelum hunc invidi eo plane pertraxerunt banum, ut primo exaggeraret vicecomiti, scire se, cujus totum illud esset in radice opus, qui nempe sibi, eunti ad Chabar dedit media, me videlicet intelligendo et disgustum demonstrando erga me suppeditantem et illum fruentem bene. Secundo repraehendit eum gravius, quod oblatas illas novem domus non acceptaverit, defendente semet vicecomite tum defectu plenipotentiae in materia adeo gravi, limitum

-- 526 --

nempe regni et sacrae coronae cura vicinis provinciis praecipue ob articulum diaetae etiam postremae. Quod autem attinet petitas obtentasque suppetias, id sibi vitio dari non debere, praecipue in defectu cujusvis instructionis esto petitae; sed nec mandati, nec ab ullo informatur, alias potuisse cedi rem Zagrabiae, nec opus erat exmissione cujusvis. Excanduit ad haec banus dicens: noverit, se umquuam dehinc exmittendum, cum nihilominus ea ipsa congregatione, ut infra dicetur, voluntate statuum fuerit exmissus.

(Res Zagrabienses.)

Notatum superius pg. 646, civitatem liberam regiamque Montis Graecensis Zagrabiensis pro cessione et veteris privilegii cassatione 14 milia fl. cum camera pactavisse. Aes istud Februario mense ex Chaktornensi officio ipsis datum, levantibus Michaele Blasekovich et Joanne Gregurich senatoribus, quibus praeter viaticum pro fatigio dati fl. 200, judici Szalle 100 aurei, reliquis senatoribus indubie datum est aliquid, 8000 fl. elocata comitibus Erdoedy pro Samoboriensium exsolvendis praetensionibus, reliquum ordinatum fuit pro civitate sternenda. Initium sumptum a canali in platea Mandussevecz, incoando a capella sanctissimi salvatoris. Geometrae Gerleczi diurnum fl. duorum assignatum, camerario pro cura dietim grossi 15, eidem ac aliis pro vectura laterum | 661 et aliis a curru quovis crucigeri 15, murario cuivis dietim crucigeri 24. Junio et ad 13. Julii absolverunt orgias circiter septem canalis, ad 20 Augusti alias tres, ad 29. Septembris prope 12. In velociorem finem comitatus Zagrabiensis per tres haebdomadas suppeditavit gratis laboratores 180. Vicejudlium Krajachich habuit diurni grossos 15.; judex civitatis Szalle studebat onus hoc ad comitatum transferre, offerendo dispositionem Krajachichio, sed iste eam se habere commissionem, respondebat, ut populum exequi faciat dispositiones civitatis. Hinc dum de dispositione certaretur, effectum est, ut plebs misera, quae domi suae avidissime laborâsset, otiosa Zagrabiae manserit; si, ut incoatum est, prosequentur, optandum est, ut in adventu antichristi finem habeat stratum platearum civitatis; sumptus autem Americae totius thesauros absument; ad partem canalis hujus, ajunt, se hactenus 1800-fl. insumpsisse.

(Generalis Beck)

hyeme ac vere transactis in inferiore Sclavonia, Eszechini, Petrovaradini, Brodii etc. factisque ibi variis dispositionibus, tandem Viennam petiit, ubi aestatem transegit. Rumor erat, nedum hic in regno sed et per confinia, eum transferendum in Tyrolim, qui tamen vanus effectus est. Ipse enim 20. Septembris nec salutato bano per Varasdinum, Bellovarinum, inde in Sclavoniam descendit. Quin eam sibi gratiam opinionemque reginae effecit, ut quaevis adversus se instantiae rejicerentur, comitique Francisco Patachich Viennae instanti pro remedio cum indignatione regina reposuerit: suam instantiam falsam esse et nulli semet adversus Beckium quidpiam credere; sed et epistolae singulorum ferebant, representationes singulas adversus Beck concinatas seponi ac rejici. Hinc etiam ipso Viennae existente, ut confinia banalia facilius subdi valeant, commissarius Zagrabiensis bellicus Prindllmayr jubilatus et cassa transferri Bellovarinum imponitur mandato ad banum duplici.

(Banus Posonium ad conferentiam)

sub reginae praesidio evocabatur, de qua nil aliud rescire potui, ac fuisse dissolutam, et egisse cum bano Majestatem de commissione limitanea anno venturo instituenda, sed una vetuisse, ne banus ulli intentionem aulae aperiret.

-- 527 --

(Mors comitis Ludovici Patachich.)

Interea die 20. Augusti hora ante prandium media nona comes Ludovicus Patachich de Zajezda, devote munitus sacramentis, in Rakovecz decessit, anno aetatis suae 67 completo. Erat ipse filius Balthasaris cancellariae Hungaricae Viennae olim consiliarii et Zagrabiae 1719. mortui. Fratres habuit Alexandrum omnium seniorem, Viennae 1747. ut aeque consiliarium in cancellaria mortuum; Gabrielem archiepiscopum Colocensem Viennae 1745. die 5. Decembris mortuum, qui duo ramum hunc familiae Patachichianae 1733. ad honores gradumque comitum sive magnatum elevarunt; Ludovicus erat tertiogenitus; post hunc Sigismundus Jesuita ac ut magister rhetorices Zagrabiae, quantum memini 1725. in Septembri mortuus; Casimirus, qui etiam in juveutute fuit mortuus. Ludovico uxor fuit Pauli olim Patachich filia, ex qua genuit Joannem superstitem et relictum haeredem, jam uxoratum cum comitissa Eleonora Rindschmaul e Stririae illustri familia, tum filiam comiti , [ERROR: no reftable 78:] [ERROR: no reftable :]Pisac nije ispisao. elocatam | 662 sed praemortuam duas patri nepotes foeminas relinquentem. Ludovicus cum uxore sua venit ad discordias et vixêre separatim sine sententia, illa tamen praecessit fatis maritum circa 1745., nec in agone perfecte reconciliata; erat qua adhuc in classe nobilium constitutus vicecomes comitatus Varasdinensis, qua magnas et comes 1746. post erectum comitatum Verocensem primus ejusdem supremus comes. Ob apoplexiam 1756. administrator sibi datus fuit episcopus Quinque-Ecclesiensis Georgius Klimo, tum 1760. filius suus Joannes. Anno superiore 1765. transferebatur ad Crisiensem, quem cessit filio Joanni aula admittente, eumque Crisii anno hoc Februario mense instituit et installavit. Caeterum ter apoplexia tactus fuerat et nunc 4to die 15. Augusti, a qua superatus ipse ictu, christiane obiit. Dominus fuit temperatus, cleri amantissimus et monachorum hinc etiam Franciscanorum egit generalem syndicum, gravis nemini, orans continuo et gestans domi suae rosarium perpetuo, in omnes benignus et affabilis, verbo amatus ab omnibus: mortem ejus luxit quivis. Condidit testamentum 19. Augusti anno superiore Zagrabiae coram capitulo Zagrabiensi omnino legale ac justum. In Remetinecz sepulchro familiae die 23. Augusti sepultus copiosissimis e clero concurrentibus, 18 presbytheri cadaver defuncti comitabantur, 30 ac amplius in Remetinecz mortuo occurrerunt, pontificante episcopo Belgradiensi Stephano Pucz, praeter Franciscanos tam illius conventus quam et ex aliis confluentes.

(Regni congregatio.)

Pro die 15. mensis Septembris Varasdini publicata fuit regni congregatio et in effectu eo die isthic habita. Adfuit ad eandem dominus comes Theodorus de Batthyan bona Ozaly, Broth et Grobnik visitaturus; at primo solum die vicebanus causa valetudinis abfuit, aegrotabat etiam protonotarius, cujus loco, quis ducturus esset calamum, pridie in conferentia agebatur, coalitumque, ut conferentiarum secretarius dominus Benedictus Krajachich suppleret protonotarium; quod etiam factum; abfuit quoque episcopus, assessores tabulae. In hac congregatione actum principaliter de mandato et jussis per consilium aulae bellicum a bano bis acceptis de transferenda Bellovarinum cassa militari praetextu eo, quod haud opus esset tot commissariis prospicereturque aerario ita regio.

-- 528 --

Perspicatiorum quivis vidit, rem debili inniti fundamento, cura Preindllmayr, ad dies vitae habiturus esset mercedem, hinc aerario nil consuli, sed eliberari a fatigiis Zagrabiensem commissarium. Hinc non vanus metus, banalia regni confinia olim empta, reluto nempe centum milibus fl. rh., armorum jure avelli et consilio bellico subjici.

Secundo, cum in anno 1750 occasione regulationis confiniorum annua 40 fl. milia regnum pro horum confiniorum exsolutione diplomatice obtulisset, ex quibus 4 milia bano, locumtenenti duo subtraherentur, residua autem 32 fl. milia ab exactore regni bellico dabantur commissario annue, sub obligatione exsolutionis hujus, facile in totum Croatiae regnum extendendam consilii bellici jurisdictionem, id quod aulam optare, fama erat; eo sane commodius, quod aula quaedam ex tricesimis conferret, emolumenta quoque | 663 confiniorum in subsidium haberentur conversa, quibus cessantibus, uti provincialis status repraesentandae suae impotentiae nânciscetur occasionem; ita militares, plus regnum solvere posse, praetendent et conscriptionis per eorum geometras admittendae, occasione jurisdictionem in totum sortiri poterunt. Apud nos desideratur conscriptio, ignoratur fumus, lamentantur eatenus plurimi, ut horum combinatione et aulae augendi sui aerarii studio ab exemplo vicinarum provinciarum metus eatenus haud innanis esset. Conclusum est itaque hoc in merito, ad aulam mittendos esse oratores ex magnatibus. Deprecante comite Joanne Patachich, canonico item Josepho Galliuff (quem banus mittendum voluit, aliis humanitatem suam et ad honores ambitum metuentibus) semet etiam excusante; hinc ex statu magnatum et cleri omissis contra morem adhuc servatum oratoribus, Mathias Sztolnekovich alias Bornemissza, ordinarius vicecomes comitatus Zagrabiensis cum diurno fl. 2 eatenus Viennam ordinatur. Huic banus adjunxit Alexandrum Secsén vicenotarium comitatus Zagrabiensis cum diurno fl. 2. Per deputationem sub praesidio comitis Orsich facta est his ablegatis ad aulam instructio, cujus basis diploma reginae anni 1750., per status neutiquam acceptatum, uti in diaeta 1751. Naisichius declaravisset, de quaestione intra comitatum et clerum nil actum, privilegium Poseganae civitatis promulgatum et armales Vollich Emerici.

(Teodorus comes Batthyan)

die 16. Septembris circa nonam vespertinam Zagrabiam appellens, misso curru ad domum Erdoedianam, me invisere dignabatur, ultra horam mecum constitutus, altero in Ozaly abiens. Bellovarinensis comissarius de die 19. Septembris Zagrabiam venit pro levanda transferendaque cassa, et levatis 18 milibus fl. rh., accepta a vicecomite praejuncturarum commissione, hanc die 22. abstulit. Supra memorati Viennam ablegati Zagrabia die 26. Septembris abivêre.

Eodem die 26. Septembris accepi Ragusâ nitide descriptos auctores duos, quorum altero Zrinius canitur, altero Vladislaus rex Hungariae, adhuc ineditos et antiquos.

Die 29. Septembris in cathedrali ab episcopo Belgradiensi et Zagrabiensi praeposito cantor ecclesiae cathedralis dominus Antonius Zdenchay in infulatum titularem praepositum ecclesiae novae b. virginis Mariae ante castrum Budense est benedictus.

(Terraemotus. Eclipsis solis.)

Mensis totus September fuit calidissimus, ut commode plebs potuerit authumnales seminaturas componere.

-- 529 --

Vindemia sterilissima erat et vix aliqua; annus ferax tempestatum et grandinis. Die 25. Martii hora media sexta mane fuit Zagrabiae major terrae concussio et terraemotus. Astrologi Germani pro die 5 Augusti eclipsim solis visibilem in calendariis scripsêre, quae nihilominus visa non fuit, uti Angli et Itali astrologi scripsere invisibilem. Interim mense Julio diebus prope septem solis prope apparebat deliquium et eclipsis, quia virtute destituebatur et continuo mansit instar cujusdam nebulae, quae tamen non fuit ulla; accidit istud diebus 17. 18. 19. Julii, reliquis tribus diebus crescebat sol splendore et calore.

(De parocho s. Georgii)

vulgo Giurgievecz Joanne Gabrielli divulgatum exstitit, quod cum foemina quadam Graecio antea ducta profugisset, ut palam hanc habere possit uxorem, et in effectu rebus acceptis abiverat. Nescio, qua de causa in generalatum rediverat, comprehensus et militari brachio Zagrabiam ductus est; per vicarium positus ad arestum et scripto 664 resignata parochiae dioecesi dimissus est, beneficia sibi alia alibi quaesiturus. Erat medici Zagrabiensis olim Gabriellis filius, postea Jesuita, petrinus, lusor Celebris, qua re passivis debitis se inonerans; Deus noverit, quas cogitationes habet.

(Rusticorum per Hungariam tumultus.)

Insuper 1mo rusticorum per Hungariam trans Dravum situatorum usque ad Danubium crevit erga dominia inobedientia et contemptus, aula incommoda ista dissimulante. Erant ubi vis dominales sedes et in comitatibus revisiones. Miles, si alicubi objiciebatur illis, habuit ordines, ne vel in minimo iisdem noceret, quae a rusticis observata, ipsos audaciores reddebant. Vicecomitem comitatus Simeghiensis insecuti sunt, ut is vix Szigettum profugerit; dominum nempe Ludovicum Fesztetich, principem Nicolaum Eszterhazy coegerunt, ad subscribenda, quae volebant; ejus autem plenipotentiarium in Sasvar captum amplius 200 baculis sunt persecuti prope ad interitum; episcopus Quinqueecclesiensis Georgius Klimo vix se salvavit; comes Adamus Batthyan tavernicus aeque damna plura passus in suo curru; et eversis aedificiis subditi ad Sikloss principis Caroli Batthyani usi repressalibus provisorem harae porcinae incluserunt, ut porcum porcorum aesca aluerunt, donec capti jussu principis subditorum ad principem oratores dimitterentur. Tum 31. Augusti iruêre in Siklos numero prope sex milia, quos dum subcenturio cataphractorum cum compagnia terrere vult, percussus lapillo nasum amisit; occisi tres milites, qui dein globos explodentes 180 rusticorum partim occiderunt, laeserunt partim. Haec et his similia plura isthic ad nos perscripta sunt. Quia vero a rusticis tyrannidis accusabantur dominia, ideo imponebatur comitatibus, ut sessionis constitutivum elaborarent et ab hac competentem obligationem. Haec ut comitatus opinio Viennam mittebantur pro revisione, fuêreque evulgata mandata regia quaedam decretoria, quae rustici acceptare noluerunt, ea usi declaratione: ejusmodi mandata a rege foemina sive ejus scitu neutiquam emanavisse. Qua etiam re Viennam significata, jubebantur cavere a malo et damnis usque ad ulteriorem resolutionem. Interea ut commissarius regius exinittitur dominus Antonius Brunczvik, consiliarius et referendarius cancellariae Hungaricae aulicae Viennensis, qui circumiens Nemeth Ujvarinidemum consedit; sed ob discrepantes relationes, vel ut consilio regio locumtenentiali servetur auctoritas, successive ei additus est dominus Ladislaus Balogh locumtenentialis

-- 530 --

consilii consiliarius, qui nunc etiam hoc in merito laborarent. Labor omnis tam locumtenentialis consilii quam et cancellariae Hungaricae in hoc malecontentorum est opere. Regina ipsa Posonium ad conferendum saepius ivisse, scribebatur, sed nullo cum effectu. Comitem tavernicum Adamum Batthyan in persolvendis 40 fl. milibus, quos a subditis suis iniquius extorsisse arguebatur, iisdem suis subditis convictum, huc delatum est. Reliqua incerti rumoris non adscribimus, cum plebs illa nunc etiam perseveret in contumacia, praecipue in Tolnensi ac Baraniensi comitatibus. Secundo.

(Lis inter episcopum et civitatem Quinque-Ecclesiensem.)

Sub Sigismundo Bereny episcopo Quinque-ecclesiensi intra episcopum et cives ejus fuit exorta lis de obventionibus et | 665 territorio. Hanc modernus episcopus Georgius Klimo provexit et commissionibus pluribus in sui favorem obtinuit etiam sub diaeta ultima, cives ob resolutionem modernae reginae sibi faventem sese opposuerunt. Hinc eatenus Quinqueecclesias quoque ivit commissio, commissariis domino Francisco Györi, consilii locumtenentialis consiliario et Joanne Bacho superiori isthic commissario, qui ibidem nunc etiam essent.

Tertio.

(Vampiriorum ingens rumor)

fuerat per Hungariam, praecipue ad Tybiscum. An fabula sit, vel veritas; cum medicis quibusdam ad videndum indagandumque exmissus fuerat dominus Ladislaus Batta, secretarius cancellariae Hungaricae et consiliarius; quid adinvenerint, rescire necdum valui. Sunt autem vampirii cadaverum sive demortuorum, infestatio nocturna, foeminas et proles infestantium, cum foeminis coeundo et carnalia exercendo, puerorum autem sanguinem plane exsucando et sic enecando. Res haec pluribus et clarissimis viris est incredibilis, alii ob testimonia putant haec a daemonibus fieri, assumpto defuncti cadavere. Dominus parochus Oboroviensis Adamus Habianecz, dum qua Jesuita Patakini syntaxim docuisset, ad juratam fidem sequens mihi retulit factum. Patakini nempe apud Jesuitas loci parochos sepultum fuisse quendam nobilem (cujus mihi agnomen excidit), qui dein ad suam relictam noctu accedebat et cum eadem carnalem voluit coitum et vim ei faciendo, fortius ac vivens coivisse videbatur. Vis porro in eo constitit, quod per mamillas sangvinem ei exsugere voluerit et in effectu copiosiorem suxerit. Superiori loci ac parocho rem hanc aperit vidua, qui bonae famae ac vitae eam esse sciens, ne fors in somniis illuderetur. Post varia examina et tentamina imponit foeminae, cum ita ut depositus in crypta jacebat, seu eodem vestitu sese a defuncto molestari narraret, si ex vestitu, quem deponere et exuere referebatur, defuncto retinere quaepiam posset. Interea superior (erat is p. Adalbertus Töröck) curat visitari cryptam et sepultum, eum integrum et vestitum depraehendunt; in crypta superiori lapide ad latus foramen exiguum, quod praecludi fecit superior. Foemina vero cum alia licet dormiens eodem lecto, in cubiculo autem plures adhibens, denuo vim eam passa est, coitumque sustinuit ad horam matutinam circiter tertiam; qua reassumptis vestibus vampirius abiit, et quidem absque cothurno uno qua surrepto et abscondito ab alia dormitionis socia; pro quo nec is ullam fecit molestiam. Die altero succuba cothurnum flavum superiori reddidit, aductis etiam testibus, qui secum erant in cubiculo. Superior iterum cryptam aperit, praeclusum diligentissime foramen illud reperit apertum, sepultum carere cothurno uno ac eo ipso, qui ad se allatus fuerat. Vocatis tum

-- 531 --

consociis, intra quos etiam Adamus testis et fatens fuerat, vident intuenturque, carere cothurno vampirium, cui vena secta dedit sangvinem. Demum consveto usi fuêre remedio occisionis videlicet pluribus scloporum ictibus. Quidam autem caput praescindere solent, quo facto, ejusmodi vampirios esse cessare ajunt.

Quarto. Januario mense ob causas active vel passive fiscales tandem in causarum regalium directorem resolutus fuit dominus Paulus Szlavi, antea praesentiae regiae protonotarius; succedente sibi in protonotariatu domino[ERROR: no reftable 79:] [ERROR: no reftable :]

Ostavio pisac neispunjeno.

Kelcz.

Quinto.

(Viennae obiit mareschallus Leopoldus Daun),

consilii bellici praeses, ex postremo bello Borussico memorandus. Credebatur suo consilio motus ille rusticorum Hungariae, narrabatur, reliquisse conscriptum a se opus aulae ad status rationem pertinens; et residua inter de militarium ordinatione, 666 ad cujus rei effectum idoneum unice esse generalem Lascy Moscovitam. Quidquid de hoc sit, idem generalis Lascy die 15 Februarii mareschallus promulgatur, et biduo post consilii bellici praeses. Promotione hac offensi fuêre plurimi seniores mareschalli (Lascy enim vix 35 aetatis annum agebat) et ex augustae provinciis nati, ut plures legionibus resignatis ad agendam privatam vitam concederent.

Sexto.

(Josephi Vugher provisoris varia crimina.)

Episcopus Zagrabiensis in abbatialibus bonis Pokupszko Josephum Vugher pro suo provisore a novem jam annis habuit. Fidelissimus censebatur episcopo, ut praedium quoddam Vugrae eidem pro tribus milibus venderet episcopus. Populum illum exhauserat et depraedatus plene est, ut sive metu lamentorum plebis, quae identidem veniebat ad supremum comitem, sive relatione conscriptoris vicecomitis Josephi Zaverszki, nil obstante eo, quod plenas elogii et laudis absolutionales fato Vugher mense Januario tradidisset, eum die 3. Februarii Zagrabiam ad se cum ter mille fl. rh. advenientem, post acceptam hanc pecuniam, conjicit in carceres; privat universis, quae in Pokupszko habuit, et missum ad Pokupszko in compedibus ibidem acerbo carcere et inaedia per sex menses macerat. Promiserat ille ex carceribus pro sui eliberatione episcopo 8 fl. rh. milia; quod occasionem dedit absolutionales cassandi episcopo. Hinc per comitem curialem Lucam Novoszel de illatis populo injuriis inquisivit, factave cum incarcerato confrontatione, ex acceptis ab episcopo pecuniis, quas provisor apud Michaelem Marsich civem capitularem depositas habuit, plebs exsolvebatur, ne lamentandi sit occasio, estque exsoluta in 4 prope milibus. Accusabatur provisor reus concubinariorum adulteriorum cum duabus ibi foeminis aeque incarceratis, praeterea promiscuorum adulteriorum et homicidii parochi Topuszkensis Merzljak vocati acceptique sui aeris, quae Deo relicta sunto. Cum provisore transactum est, cessis episcopo iis, quae ab eo acceperat, depositisque promissis 8 milibus fl., assumptoque sub juramento silentio, de nescio quibus nec loquendis nec revelandis; fl. rh. 800 mortui parochi Merzljak ab episcopo fuisse acceptos constitit; latent reliqua; ipse liberatus est. Ad omnium singulorumque nunc viventium notitiam est, esse istud moris episcopo, ut ejus officialibus omnia liceant, dein postquam videt eos oppulentos, privat omnibus et expilat. Ita egit cum primo praefecto suo Spoliarich, sic cum

-- 532 --

Dellimanich aeque praefecto, cum provisoribus caeteris et decimarum Sclavonicarum exactoribus. Septimo.

(Turma praetoriana Germanica)

superiore anno erecta, hoc anno mense Junio in periculo erat dimissionis; sed relicta est. Dominium coronae Ovar duci Saxoniae Alberto reginae genero donatum est. Ipse dux Budae in nova erecta residentia regia tabulae septemviralis ut regius locumtenens praesedit, pompa summa isthic et Pesthini susceptus. Praepositus Jaurinensis Stehinich in consilio regio locumtenentiali jubilatur; successorem officii nactus comitem Franciscum Berchtoldt electum episcopum Noviensem, abbatem s. Salvatoris de Kapornak etcanonicum Strigoniensem.

Octavo.

(Conturbia Varasdinensia.)

Senatores civitatis Varasdinensis, ad augenda sua annua salaria, camerae Posoniensi projectant fundum, a tenutis civium in campo et vineis impositionem. Camera mittit eum in finem geometram cum diurno duoram fl., qui dum comparuisset, cives mensurare eum tenuta non admiserunt, et in causam hujus | 667 indagantes postquam comperissent, haec a notario Ambrosio Vellachich et et capitaneo Fricz Jacobo proficisci, concitatis clamoribus prope erat, ut utrumque e fenestra praecipitarent. Utroque interim deposito aliisque suffectis, nempe ad notariatum dominus Etlinger; dum geometra mensurare vellet terras ad s. Florianum, inde ab Erdoedianis pulsus est; cives aeque foeminis sive conductis sive more rusticano transvestitis eum verberibus per foeminas praecipiti fuga sese in insulam salvare impulerunt. Judex civitatis Pullai eum reduxit et domi suae continuit. Camera auditis his, fiscali camerali in Croatia domino Sigismundo Komaromi, Posonium evocato, inquisitionem eatenus cum quadam potestate committit. Ad 15 Septembris congregationis regnicolaris diem adfuit fiscalis Varasdini, ubi civitate eatenus ad regnum recurrente et re negotioque examinato, compertum fuit, vigore diplomatis 1750. civitates contributioni regno exsolvendae assignatas esse, proinde ad eruendam intra cives proportionem, terrenum a mensuratione impediri non posse; praetermissa quaestione, nomine cujus fieret mensuratio, an nempe regni vel camerae, ut sic onus solutionis mensurantem, ad quem cadere debeat, cognosceretur. Quod vero novum onus civibus, ut metuebant, imponendum concerneret, tale nec per regem imponi posse sine processu, in quo sua proponendi civibus erit occasio; hinc a via facti cives abstinere debere, quo sic adinvento et suspenso ab officio per dominum Komaromi tribuno plebis, geometra opus Varasdini incoavit.

Nono. Sub Augusti initium Leopoglavâ duo Paulini professi ante adventum sui generalis, qui ad nonam diem Augusti accidit, acceptis 7000 fl. fugiunt; a superiore pro monastico more benedictionem accipiunt, fingentes, se a parocho Kamenicensi invitatos ad computum, quia eorum unus ceroplasta fuit. Petovii occurrunt duobus suis, quibuscum et pransi sunt, fingendo mentiendoque, se exmitti a priore Marpurgum tum pro caera cum et pecuniis levandis pro divenditis facibus. Generalis ultro citroque missis post fugientes epistolis, eos capi rogabat. Rustici Loborienses suam repetendo instantiam, quamvis ab aula imponeretur urbarii submissio, haec tamen negata est in comitatus Varasdinensis congregatione, die 24. Septembris habita. Qua occasione imponebatur ad instantiam

-- 533 --

Magdalenae natae Suvich, conthoralis Joannis Galliuff, a rege informatio de scandalosa vita fati Galliuff cum Anna uxore Ludovici Czvetanovich.

Decimo.

(Rustici Sziszlavicenses contra dominum suum baronem Rauch.)

Rustici quoque Sziszlavicenses pro more comitatus Zagrabiensis contra dominum suum terrestrem baronem Paulum Rauch in comitatu protectionem nacti, post convictum dominum a comitatu ipso eliberari percupidi, Viennam suos mittunt oratores, quorum caput quidam caeteris audacior Segher fuit. Data ad Majestatem instantia, accusarunt dominum supremum comitem totumquecomitatum.Rediêre cum mandato Viennâ et communicatione instantiae, ne ipsis ideo quidpiam eveniat, tum pro submittenda informatione ; comitatus aegrius tulit factam contra se accusationem, et ob quaedam audacius a Segherio prolata ipse conjectus est in carceres, in quibus adhuc detineretur. Bano factum comitatus approbante, Segher copiam rescripti habens regii, hanc aeque misit comitatui cum declaratione; indignum esse, ut regia mandata in carceribus reposita maneant; hinc semet rogare, ut interea digniore loco copia illa servaretur.

668

Decimo primo.

(Nobilium plures homicidiis hoc anno sese macularunt)

sic quidem Szever ob contumaciam proscriptus. Raszkai quoque in bonis uxoreis ad Szamobor habitans ob collecta cerasa, a quodam Carniolo conventus Franciscanorum Samoboriensium famulo, in arbore metalium sita, eundem ictu sclopi interemit; citatus ob juristitium primus condescendit terminus, in secundo cum in benevolo examine sese gravasset, detentus in aresto est cum diurno crucigerorum septem.

Decimo secundo.

(Latrones)

per Carnioliam grassati sunt, admodum exspoliantes plurimos et arces plures, inter quas Jablanich in via Carolina Flumen Carolostadio directo; reliquos inter Tersactensem quardianum Carolostadio redeuntem agressi, submissas ab eo in rh. 400 pecunias cuidam Flumen sustulerunt, Franciscanum visitando. Ad Essechum quoque fuêre depraedati quidam, et domi suae provisor Auber occisus in loco, in comitatu Posegano ; baro Josephus Pejachevich in Nassicze dominio suo, ubi persequendo latrones, cum eorum caput Mittar Vellicam ad conventum Franciscanorum ut locum asyli profugisset, cincto vigiliis monasterio et coram monachis benevole fatente delicta reo, in praesentia vicejudlium Karfass vocato, iste monasterii portam occupando, postquam comitatus requisitio de restituendo reo fuisset rejecta, latronem extrahit, factoque judicio, supplicio datus est et castigatus morte. Sed Poseganum episcopi consistorium comitatum totum excommunicare ac ut talem denunciare populo non sine confusione parabat; quae excommunicatio evanuit tanto magis, quod neque asyli casus ad exigentiam legum per consilium locumtenentiale habeantur elaborati, neque sciretur de eo monasteriis privilegio regis aut regni, quod cellae et conventus illorum gaudeant asyli jure, cum ecclesia non essent. Ad Popovecz infra omnes sanctos ad Zagrabiam uxor Joannis Zaverszki judlium redux e nundinis s. regis Stephani aeque fuit spoliata. Decimo tertio.

(Judaei Viennenses obtinuerant ab aula potestatem visitandarum personarum)

et domuum, si aut tabaccam aut res alias vetitas depraehenderent cum expressione mandati publicati, quod in officiis constituti talibus privabuntur, alii pro primo actu trium annorum condemnationem ad labores experientur, pro secundo annorum quinque, pro tertio

-- 534 --

decem annorum. Foeminam, quandam cujusdam officialis militaris in foro conpraehendunt, visitant ad vulvam usque. Populus insurgit in Judaeos, eosdem caedit, fenestras frangit et praecipue in domo apaldo. Tria Germanorum regimina ad urbem immittuntur, in angulis continuo excubantia. Triduo portae urbis praeclusae servabantur, ne suburbani intrando tumultum augeant; clamores et maledicta in reginam et gubernium, ut si ipsa rex Judaeorum est, Judaeos futuros omnes; demum edictis gravioribus insolentiae judaicae prohibitione res sopita est.

Decimo quarto.

(Intuitu commercii)

annos ante aliquos compagnia Themessiensis fuit instituta, quae initio perexiguos habuit fructus. Anno nihilominus 1764. et 1765. sese restauravit frumenti exitu, ut anteriores sumptus non solum reciperet, sed lucrum ingens haberet. Odore ergo lucri et hujus exemplo excitati plures, varias inivêre compagnias, ut Janoshaza, cujus director erat comes Lopreszti; haec bobus trafficabat, sed intra annum damnificata, alia privilegialis dicta et binae aliae, ad quarum unam etiam Zagrabiense capitulum est subingressum. |

669 Comes Sermage, comes Franciscus Patachich levatas etiam ab aliis pecunias ad has investivêre compagnias, comes quoque Christophorus ab Erdoedy ; baro autem Ignatius Magdalenich emptum Siscii aut Zagrabiae frumentum ipse vendebat; quid ex his compagniis eventurum sit, tempus docebit. Sane anno hoc frumenti copia per Savum ex Sirmio et Sclavonia Siscium et ad Narth conducebatur, et ob inopiam tritici in statu papali atque Italia ob calores defectumque pluviarum sub finem Augusti altissimum fuit tritico precium. Flumine, Tergesti, kuplenik a fl. tribus et medio veniebant, ex quo dardanariorum per Carnioliam, Croatiam et Sclavoniam infinitus prope numerus, qui datis arhis triticum in stramine acciperent; Siscii et Carolostadii kuplenik antea a grossis 14 uno quasi momento elevarunt ad fl. duos, quaevis multos fecit damnificatos tam in arhis quam et coempto tritico. Nomine comitis Christophori ab Erdoedy capitaneus quidam cum praefecto Byff pactus fuerat pro metreta singula a fl. quinque; praenumerans praefecto bis mille fl., procurare autem tenebatur praefectus modios bis mille et quingentos; sed ad finem Septembris descendit valor tritici ad statum priorem a grossis 15 kuplenik denuo aquiri poterat. Dardanarii dilapsi, equidem certissimis nunciis et litteris edocebantur, Anconam naves plures plenas tritico ex Moraea, Albania aliisque locis appulisse, ultra centum milia staro italicorum adportantes; hinc isthic in loco venire triticum leviori precio, quam in Croatia emeretur. In antedicta dardanariorum copia Carniolia, ut suis prospiceret, effecit, ut ab aula mandaretur, ne dominia vendere praesumerent frumentum. Carolostadii praefectura militaris a quovis emente kuplenik quinque a cento precio grossorum 16 accipiebat, ut sic incolis provisum foret, neque extranei caritatem domi causarent. Flumine ea erat dispositio, ut Buccarenses aliique maritimi, commutare sal per Croatiam assoliti, universum frumentum Flumine deponerent. Una solaque fuit Croatia, quae provisione omni quoad sui necessitatem et conservationem careret, quin plures lucri odore a subditis suis emebant triticum fl. uno, quod illico a duobus vendebant.

Decimo sexto.

(Episcopus unitorum ex Pribich Basilius Bosichkovich)

cum Viennae fuisset postremo, petiit a Majestate sua ex centum illis fl. milibus, quos regina ex primatialibus proventibus ad pietatis exercitia

-- 535 --

conferebat, subsidium aliquod pro reparatione seminarii unitorum Zagrabiae; item conventus suorum religiosorum de novo ponendi Preszekae aut Crisii, reluendis per cameram illis, quae de appertinentiis Preszekensibus alii ut oppignorata posiderent, demum pro cambialibus aut donatione super bono Preszeka. Pro opinione missum fuerat ad episcopum Zagrabiensem, qui primo favorabilem dederat, dein, nesciretur quomodo, mutatus tum ideo, ut dicebat episcopus, quod vicarius esset apostolicus, in veritate autem quia acceperat rescriptum, ut pactatum annum subsidium in 4. mille fl. huic episcopo et parochis ejus exsolveret; qua re offensus Zagrabiensis non solum scripsit adversus episcopum, sed Sillersburg negavit esse sub sacrae coronae jurisdictione, testimonio capituli corroborans. Contra praefatum Bosichkovich scripsit cum capitulari etiam voto et sigillo et vel maxime adversari videbatur omnibus. Hoc tamen non obstante 4000 fl. rh. pro seminarii reparatione resoluta accepit episcopus unitorum, pro reliquis observata episcopi Zagrabiensis varietate ad dominum Komaromi ut fiscalem est pro opinione remissum.

Contra Balthasarem Sygher, jam hactenus ob falsificationem instrumentorum processus sustinentem et infamem, ordinata fuit in regni congregatione fiscalis actio ob ejusdem delicti famam et gravia judicia.

670

Decimo septimo.

(Filii comitis Georgii olim ab Erdoedy)

nempe fratres Antonius, Joannes Nepomucenus et Christophorus ob divisionem Croaticorum bonorum, quae comes Christophorus dividenda exigebat, duo fratres alii refragabantur, ob comitis Christophori dilapidationem praetensam; graviora incommoda sibi, dicasteriis ac demum et foris judicialibus causarunt. Christophorus jure agebat pro divisione, alii coram regia tabula ad imponendum eidem sequestrum in comitatibus his factis, protestantibus ab utrinque variisque inhibitionibus nonnisi suam sibi discordiam testati sunt et confessi.

Decimo octavo. Viennae non solum studium dictum camerale incoavit, quod mirandum, Piaristis magistris, sed et antiquitatum Hungaricarum et rei diplomaticae mense Junio, quod ter quavis hebdomada praelegit dominus Adamus Franciscus Kollar, suae Majestatis consiliarius, bibliothecae custos, vir ab eruditione clarus et decus Hungariae. Hoc etiam anno isthic baro Franciscus Koller ex resignatum personalis officium in vicepraesidem deputationis illyricae isthic prouti etiam sanitatis consilii fuit renunciatus et actualis intimus consiliarius.

Decimo nono, (Ex epistola civitatis Poseganae)

ad me data intellexi, episcopo Zagrabiensi, postquam vigore collati sibi juris patronatus ipsi in parochum elegissent Franciscum Sebastianovich, concivem suum et seminarii illius regentem consistoriique Posegani notarium, et hunc debite episcopo per suos praesentavissent, ipse his formalibus reposuerit : neque priviledia vestra, neque jus patronatus, neque praesentatum a vobis recognoscere volo. Hinc more suo agens, nempe facti via eundem Sebastianovich suspendit per litteras a Paulo Gojmerecz scriptas, quas etiam legi et vidi, amovet ex seminarii praefectura, et nec auditum nec citatum jubet, rebus compositis suis et receptis, illico venire Zagrabiam.

Vigesimo.

(Comitatus Crisiensis restauratio.)

Verboviczii die 6. Octobris sub praesidio supremi comitis Joannis Patachich fuit comitatus

-- 536 --

Crisiensis restauratio. Ex candidatis pro ordinario vicecomite domino Josepho Arbanasz, domino Mathia Plovanich, domino Rocho Czinderi, domino Ladislao Kiss Lourechinae possessore, votis et suffragiis liberis in ordinarium vicecomitem electus est dominus Ladislaus Kiss, in substitutum dominus Georgius Petrichevich antea judlium. Candidati autem fuêre pro officio isto prior substitutus Mathias Plovanich et Stephanus Senny cum electo. Perceptor creatus ex candidatis Mixich, Arbanasz episcopi provisore in Gradecz et Francisco Hadrovich, mox dictus dominus Franciscus Hadrovich. Notariatum obtinuit Balthasar Tusztich ex comitatu Szaladiensi. Candidabantur pro officio dominus Benedictus Krajachich antea notarius cum episcopi secretario domino Thadeo Bedekovich. Judlium nobilium districtus Crisiensis pro promoto ad officium substituti vicecomitis dominus Ladislaus Vukmanich, nuncusque tabulae districtualis cancelista. Vicenotarius factus est et dominus Joannes Dellimanich, fiscalis Stephanus Galliuff, vicefiscalis ex comitatu Szalladiensi Antonius Berke. Qua restaurationis ratione legitime peracta, dempto judlium Jacobo Vrabecz, qui in Caproncensi districtu fuerat judlium, reliqui ex anterioribus officialibus omnes mutati sunt et novi constituti. Causa potissimum, quod priores possessionati in comitatu non fuerint et priore anno faciles | 671 se exhibuerint, ad cedenda terrena generalatui etiam adversus resolutionem regiam, immo exequi militares pro lubitu permiserint et metalia signa erigere; quin ipsi adessent, totumque eorum fuerit studium diurnorum suorum extendendorum. Quare cum futuro anno commissionis regiae futurae rumor esset, spem majorem in isthic possessionatis figendo et aliunde idoneis et capacibus, priores defuncti comitis Draskovich officiales deposuêre omnes.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.