Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Superiore anno mortuo canonico Thauszy in canonicatu successit Antonius Pullai, parochus Oboroviensis. Parochia a comite Antonio ab Erdoedy collata fuerat Adamo Habianecz nobili; sed quia praesentatus 12 annis antea fuisset Jesuita, et ut quarti anni theologus 1763. reliquisset eosdem, apud episcopum egerunt Jesuitae, ne pateretur, hunc ad parochiam talem attingere, pessimi enim rem exempli futuram

-- 510 --

eorumque magistris datura calcar dimittendae societatis. Episcopus praedictum Habianecz, postquam exivisset, per examina repertum idoneum miserat Ludinam pro capellano; qua occasione loci parochus Martinus Jaksich obiit. In parato aere reperta sunt apud eundem subtus cellarii scalas 12 milia fl., quae canonicus Mikinovich episcopo detulit et resignavit. Mobilium defuncti prouti et copiosiorum fructuum distrahendorum commissa fuit cura capellano Habianecz comissumque, ut ex his legatis satisfaciat. Satisfecit ille, et fl. rh. 700 ultra legata omnia remanserunt; hos fatus executor vicario generali Georgio Reess consignare voluit fine eo, ut cum iisdem disponeret, cum archidiaconus Joannes Kukuljevich, de iis episcopo consignandis, eum praemonuisset. Ad quae vicarius : diabolus rapiat episcopum, est manifestus praedo substantiae ecclesiasticorum, 12 milia jam rapuit, haec ipsi sufficere possunt. Jubet ergo, ne 700 fl. istos daret sive episcopo sive archidiacono; convocatoque consistorio constituitur, ut fl. 700 pro ecclesiae fabrica isthic applicarentur. Kukuljevich, ut insignis episcopo adulator, illico et factum capellani et vicarii episcopo detegit, qui ut vindicativi ad scandalum est animi, de utroque vindictam sumere quaesivit. Ergo adversus praesentatum Habianecz iniquissimas scribit Erdoedio litteras, illum nempe idoneum non esse, vagatorem et nec unquam examinatum, e Jesuitis ejectum. Erdoedius subirascebatur per vicebanum regni Joannem Busan alias Habianeczio affinem, per consiliarium Koller hominem ejusmodi fuisse commendatum, sustinuitque Busanius, ut Posonii qua regni ad diactam nuncius, ex passionato episcopi animo epistolam illam emanavisse; itaque fit, ut Habianecz approbationem cum sui summa commendatione, nedum quando ad Ludinam mittebatur, jurisdictionis, sed etiam pro beneficio quovis petendo et nominatim parochia Oboroviensi sub sigillo episcopi Posonium mittit. Reflectitur Erdoedianis responsoriis episcopus, at iste negat et falsitatis arguit Habianeczium. Vicarius Rees de examine interrogatus, ut episcopo assentiretur, false testatur: Habianeczium nusquam fuisse approbatum, singulique examinatorum dempto unico Josepho Mikinovich. Res haec iterum turbavit Erdoedium, at dum capitularibus caeterisque Croatis originale fuisset exhibitum, omnes testabantur agnoveruntque, approbationem esse legitimam, veramque vicarii | 642 per extensum scripturam et officii sigillum : informatoque bene Erdoedio de episcopi modis et falaciis, ipse sustinere coepit praesentatum scripsitque vehementius episcopo et cum exaggerationibus; quin adidit confirmationem, semet in diaeta procuraturum art. 26. 1504. Capitulares ad diaetam nuntii admonuêre episcopum periculi et episcoporum Hungariae murmurationis, si facto illius ad normam veterem parochi sine episcopi confirmatione stabiliantur; reflexerunt ad accusationes, quas comitatus contra eundem inter gravamina exhibuissent; indubiam esse approbationem Habianeczii totumque Posonium re hac personare, paratamque esse dissertationem de jure patronatus laicali, qua, si in publicum prodeat, toti Hungariae clero gravis reddetur. Episcopus habito cum sibi adulantibus consilio, nempe canonicis Delinich, Kukuljevich, Margetich, Popovich, culpam totam in suum vicarium Georgium Reess transfert, eumdemque vicariatu privat, denuncians eidem medio canonici Pullai, se vicarium alium constituisse, proinde, nisi illico resignet, crastino alium publicandum. Resignat Ressius et die altero Franciscus Antonius Popovich archidiaconus cathedralis et Sisciae praefectus, Zagrabiae

-- 511 --

praesens, in generalem vicarium promulgator. Habianeczianae acceptantur praesentatoriae lege ea, ut praesente episcopo novoque vicario, pro obtinenda confirmatione, examen illico subeat sub episcopi praesidio, assistentibus canonicis, Popovich, Kukuljevich, Delinich, Margetich, Turchich, qui postremi examinatores quoque fuêre. Margetichius ex morali philosophia quaestiones fecit, die altero Turchich de necessariis eum tentavit. Episcopus volebat rejiciendum, sed novus vicarius Popovich ab hac eum opinione removit, tum quod mereretur, cum quod facile evocari posset ad subeundum examen coram metropolita aut universitate aliqua, ibidemque pateret, ex odio pure fuisse rejectum ; episcopus determinationem substernit Delinichio. Hic, ex defectu scientiae rejici quidem hunc non posse, ait, sed ex defectu indigenatus, quamprimo enim Jesuita factus est, omni abrenunciavit dioecesi, adeoque docendum illi esse, quod pro dioecesano posset considerari. Placuit episcopo opinio, eamque laudavit tanto magis, quod titulo mensae careret, episcopo addente. Kukuljevich adversus opinionem Delinichii quaedam excepit, estque deventum clamoribus eo, ut uterque scripto se obligaret, resignaturum beneficiis suis, si Romae opinio sua non probaretur. Vicarius postea et ab illa sententia episcopum removit, quod videlicet Habianecz non esset indigena et vel maxime ob diaetam, si eidem quaestio substerneretur. Ergo confirmatur Habianecz, debuit tamen sub episcopi mensa concionari, cui episcopus assignavit pro tessera: sinite parvulos ad me venire, talium est enim regnum coelorum; sed parochus ex salute omnium legem illam ad omnes extendi debere peroravit, ad parvulos aetate, ad baptizmum et educationem applicuit, ad parvulos virtute ex psalmo 14.: domine, quis habitabit etc. et quis requiescet in loco | 643 sancto tuo, ibique denotatos versus explicuit breviter; dum venisset: qui loquitur veritatem et non fecit dolum incoassetque, episcopus: satis est, dixit, assidereque debuit mensae. Tum ad parochiam missus est in Februario. Ressius parocho dixit, mentitum se fuisse de ejus approbatione tam in gratiam episcopi, quam et quia credidisset, fidem approbationis eum perdidisse, praecipue postquam recognitionales authentice exegisset; lamentando, se fuisse inductum, cum habita fide approbationis postea de recognitione urgeretur, sequi se potuisse minus probabilem tutamque sententiam in casu subsequente, seu occasione recognitionis, qua negavit approbationem fateri tum ad episcopi nutum adeoque respectum, cum et tempus illud, haud autem anterius et omne. Interim esto prius lamentaretur ob labores vicariales, ob non solutionem pactatam, hanc hic ex vicariatu amotionem tam acerbe fert, ut in annum jam alterum e domo sua nunquam prodierit.

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.