Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Festo s. Josephi sive 19. Martii praepositi majoris et episcopi Belgradiensis servi ac famuli haeri sui cum imperio monarchae, praecipue cocus nomine Blasius ex innata, ipsis petulantia, assumptis armis, in civitatis regiae terreno, dum | 637 studiosi pacifice a secundis vesperis reverterentur, ex sacello s. Josephi contra eos, ad demonstrandam audaciam, ex virgultis armati insilierunt. Studiosi fuêre sobrii, poti praepositi servi; hinc facile fuit studiosis eripere
frameas ebriis, eosdem reprimere, pereutere et insolentiam vindicare. In capite praepositoralium fuit cocus Blasius; praetextus insolentiae hujus fuit ille, quod quidam studiosorum debite et submisse de quadam illata sibi injuria a praepositi servo apud praepositum satisfactionem petierit. Qua re et haerus et servi fuêre offensi, hinc sese vindicare voluerunt. Studiosi videntes, invasores potos esse, cum iisdem ultro noluerunt congredi, ac quod eos dejecerint, arma sustulerint et colaphis aliquot dignati sint, tum illico ad Jesuitas sint lamentati. Rector Jesuitarum p. Petrus Perthodt, sciens mancipatum praepositi erga cocum Blasium, incassumque se acturum, rem comitatui detegit. Comitatus praepositum causa servandae tranquillitatis et amovendorum quorumvis incommodorum impensionis admonet. Praepositus judicia instituit, et cum advocati, quem et dominalis judex Paulus Plepelich haberent perspectum, si Blasium convincant, implacabilem reddendum praepositum, quem is prae anima sua diligeret; observantes, rectorem collegii Jesuitarum actionem formavisse pro studiosis, eum ab actoratu ex formalitate amovent, tum et concesso per Leopoldum imperatorem scholis privilegio, ubis Jesuitis non subjicerentur studiosi. Displicuit Jesuitis, rem hanc effectam publicam, sese a studiosis despiciendos interpretabantur; displicuit studiosis, sese fuisse elusos. Igitur Jesuitarum consilio compraehendunt praepositi ephebum, huic primo capillos abscindunt eumque tondent, tum virgis in foro scholastico caedunt, Jesuitis in scholis demoratis et ex lectionibus abire cui libuit permittentibus. Mater evirgati cucurrit ad rectorem, qui reposuit: se de his nil scire velle; ad carceres post virgas reponitur, custoditur a studiosis, examinatur a Jesuitis fateturque, Blasii jussu et potentia tam se quam et caeteros servos insurrexisse. Dimissus post iteratas virgas ephebus, a praeposito receptus non est, et cum Blasius similia si non deteriora metueret, apud Paulinos Remethae atque alibi per praepositum occultabatur. Ipse praepositus ex Gorensibus suis et civibus capitularibus ad domum servabat vigilias, sibi quoque a studiosis metuens. Demum post toleratos perpessosque timores, et quod Blasio suo carere non posset, per canonicum Mathiam Petrovich et tabulae banalis assessorem dominum Antonium Bedekovich rogat a studiosis, ut cum eo transigerent et amnistiarent. Rector cum 10 audacioribus adolescentibus petitis deferunt:
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.