Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
(Congregatio regni.)
Zagrabiae ergo die 17. Aprilis in episcopio sub bani praesidio habita est regni congregatio. Relatio diaetae facta, praesentati articuli, acta diaetalia. Residua inter lis praecendentiae intra capitulum Chasmenses et pp. Paulinos enata est. Hi, nesciretur quomodo, ante Chasmenses locum habuere. Balthasar Matakovich canonicus Chasmensis et parochus in area capitulari s. Mariae movit quaestionem, sed sine fundamento quopiam. Hinc ut partes, quae habent motiva, pro suis praetensionibus futura congregatione exhiberent, impositum. Episcopus Zagrabiensis commissario bellico detexerat, sibi pro gesto (munere) locumtenentiae banalis in anno 1757, quo nempe banus in bello erat borussico, deberi fl. rh. 2000, neque sibi esse exsoluta; haec ab illo donari aulae et militari cassae. Oommissarius Preindmiller haec detegit commissariatui, laudatur a zelo
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.